Annus
2 0 0 4

Summarium

HOMINES IN CONSPECTU:
DECERNET TERTIUS

Ambobus candidatis, qui munus praesidis Civitatum Unitarum Americae (USA) petunt, eundem fere numerum suffragiorum victuris, iudex comitorum tertius candidatus erit, Ralph scilicet Nader, nullae factioni magnae adscriptus, moderator "motus legibus defendendis eorum qui consumunt". Fautor rationum partis sinistrae, contra magnas societates mercatorias, contraque globalisationem necnon bellum Iraquiense se esse praestat. Ultimis comitiis anno 2000 habitis 2,7% tantum suffragatorum Nader fidem dedit, hoc anno numerus hic minor quoque fore creditur, nihilominus fieri potest ut iis suffragiis candidatus democratarum Iohannes Kerry in munus captando prohibeatur, nam omnes fere suffragatores Nader, nisi ipse contenderet, democratas eligerent - ita saltem profitentur indagatoribus opinionum.

Maximi momenti Nader suffragiaque eius esse poterunt in civitates quae dicuntur ancipites (Anglice swing states), id est ubi isdem fere numerus hominum Bush et Kerry favent. Haec sunt praesertim Florida, Pennsylvania (hic tamen Nader nomen suum in indice candidatum inscribere adhuc nequivit, non satis enim suorum in civitate invenit), Ohio, Wisconsin, Minnesota et Colorado. Ante quattuor annos suffragia in Florida decerni, quis scilicet candidatorum maiorem numerum acceperit, suo tempore non potuerunt, quam ob rem tota America per unum fere mensem exitum electionis a Iudicio Supremo pronuntiatum exspectavit. Tandem vicit Bush, praeses hodiernus, 537 tantum suffragia plus quam candidatus democratarum, Al Gore, sibi alliciens. Nader tamen hac in civitate 97 milia suffragiorum collegit, hoc modo palmam e manu Gore eripiens et Bush eam tradens. Hanc ob rem a democratis maximo cum odio inspicitur.

Ab anno 1860 "candidati tertii" rarissime plus quam 5% suffragiorum captaverunt. Maximum numerum mercator divitissimus Ross Perot anno 1992 accepit - 19%, qui tamen denuo munus petere conatus non est. Malunt enim Americani ordinem bipolarem, cum viris malis et bonis, nulloque in medio.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae