Annus
2 0 0 4

De quodam proximo conventu ad litteras antiquas celebrandas VITA LATINA
Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum.


PROXIMA HUIUS ANNI SCHOLARIS COMMORATIO SEATTLENSIS VICESIMO SECUNDO DIE M. IANUARII CELEBRABITUR!

Vndecima hora matutina in illo thermopolio Starbuckiano congregabimur quod in Centri Seattlensis Aedibus Mediis ("Center House") prope ostium meridianum situm est. Paulo post aut in Aedium Mediarum popinis, quarum sunt complures, aut in aliqua caupona proxima prandium sumemus.

Post prandium Museum Scientiae Ficticiae invisemus. (Vide http://www.sfhomeworld.org/exhibits/homeworld/scifi_hof.asp .) Hoc in museo satis amplo sunt expositiones permultae de scientiae ficticiae litteris ac spectaculis cinematographicis et televisificis. Honorantur ibi scientiae ficticiae scriptores noti et maioris momenti. Multa de hoc litterarum genere ibi disci possunt. Exhibentur librorum commentariorumque involucra phantastice picta necnon et pellicularum praeconia parietalia et omnia genera vestium et "memorabilium" quae quondam in huius generis pelliculis spectaculisque televisificis adhibita sunt. Inest, exempli gratia, et ipsa "Extraterrestris Regina" contra quam pugnavit Sigourney illa Weaver in pellicula cui titulus "Extraterrestres." Videri possunt etiam Navarchi Kirk et Primi Praefecti Spock tunicae primae. Erit nobis non solum de scientiae ficticiae libris et pelliculis sed etiam de omni philosophia naturali et technologia colloquendi occasio. Ad quod faciendum brevem indicem vocabulorum utilium (et iocosorum) infra inserui. Cum sit mihi ad commorationes hornotinas habendas stipendium datum, pro compluribus participibus, praesertim discipulis, pretium intrandi solvere potero.

Post museum inspectum et forsan ambulationem per Centrum Seattlense factam, ei qui volent in caupona aliqua proxima Latine loquentes cenabunt.

++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++

Vocabula Vtilia Aliquot
androides, -is (c.)
asteroides, -is (m.)
astronauta
bellum intergalacticum
Borgus
communicatoria (fibula)
computatrum sui conscium
cosmonauta
cyborganicus (ex partibus simul biologicis et mechanicis sive
computatralibus constans)
cymba cosmica/spatialis ("space shuttle")
ensis luminosus
eques Iedius
extraterrestris ... ab extraterrestribus rapi
foramen nigrum (ex quo nulla effugitur lux)
foramen vermiforme (cosmi partes inter se remotas coniungens)
galaxias, -ae (m.)
impulsio flexiva ("warp drive")
inspectorium ("scanner") ...inspectorium triplex (manuale) ("tricorder")
iter interdimensionale
iter temporale (iter per tempus)
Klingon, Klingonis
Martianus
meteoron, -i (n.)
mundus parallelus
navis cosmica/spatialis/sideralis
orbita circumterranea
orbita geosynchrona
paries energeticus ("force field")
patella volans
planeta (m.) ... planetam terriformem reddere ("terrriformare")
pons (navis)
portus astronauticus (in spatio cosmico)
reactio ex materia et antimateria commixtis (vis fons)
Regio 51
robotum
RVI = res volans incognita
Scapi X
scientia (naturalis) ficticia
(sclopetum) lasericum
(sclopetum) phasicum
specillum cosmicum ("space probe")
systema solare
teleportatio
torpedo photonica, torpedinis photonicae
tutamen (energeticum) ("shield")
vestis astronautica/cosmica (ad spatium cosmicum vel planetas infestos
explorandos)
vita artificiosa
volatus cosmicus/spatialis

**************************************
Scripsit Stephanus Berard
Stephen A. Berard, Ph.D.
Professor, Department of World Languages
1300 Fifth Street
Wenatchee Valley College
Wenatchee, WA 98801 USA
509-682-6738


De Conventiculo Rustico Vasingtoniensi Secundo

Ecce res omnino laudanda: anno MMIV die xvii mensis Iunii discipuli et magistri et professores et Latinitatis amatores rursum Aquas Albas convenimus mansimusque usque ad eiusdem mensis diem xxvii ut ad secundum Conventiculum Rusticum Vasintoniense adessemus. Nuper unus ex ducibus nostris, Iacobus Dobreff, optime primum conventiculum descripsit in fasciculo 118 illius ephemeridis cui nomen est Melissa. Sicut Iacobus iam primo de conventiculo recte scripserat, conventiculi fines quattuor hi erant:

* ut artem Latine loquendi coleremus;

* ut nos Latine loquendo eruditiores et politiores Latinistae
evaderemus,

* ut de rebus naturalibus multa Latine disceremus,

* ut versantes et ambulantes in locis pulcherrimis amicitiam cum aliis Latinistis iniremus vel corroboraremus.

Hoc anno duces nostri, quorum primus est Professor Stephanus Berard, rursum elegerunt sapienter scripta quae nos adiuvarent ut mentem in rerum naturam bene intenderemus. Quamquam locos ex Ovidio et Ausonio et Galileo excerptos ante conventiculum omnes participes legeramus, suppeditavit in conventiculo tempus ut tantum locos Ovidianos Galileanosque legeremus, ducibus adiuvantibus. Omnes fructi sumus talibus quoque pensis qualia mihi ob Conventicula Kentuckienia bene nota sunt, id est, descriptionibus imaginum in quibus multae res naturales erant depictae . Horis vespertinis, duces nostri eruditissimas acroases habuerunt, praecipue de rerum natura.

Omnia huius conventiculi singula mihi valde placuerunt, sed, si mihi in amimo est iterum iterumque illuc redire, causa praecipua est haec: quod Professor Stephanus Berard tam pulchra itinera instituere solet medios per Montes Cataractas, quibus nomen Anglicum est "The Cascade Mountains." Non omnia itinera arduissima fuerunt, sed, si vera dicere licet, omnium arduissima itinera omnium pulcherrima fuerunt. Exempli gratia, tribus cum comitibus ad culmen montis cui nomen est Carne Mons ascendi, et identidem necesse fuit mihi desistere ambulando ut prospectus viderem.
Tam pulchri undique in promptu erant prospectus non solum silvarum sed etiam vallium culminumque montium aliorum! Numquam antea talem pulchritudinem videram. Animus meus, deo gratias, extollebatur in caelestes vertices...et omnia haec una cum admirabilibus amicis sum expertus. Certissime, difficile mihi est dictu utrum me Albas Aquas praecipue conferam ut Latine discam an ut amicos in pulcherimis locis conveniam. At quid de hoc disceptitem? Ambae rationes aeque sunt dignae. Omnia animis laetissimis Latine facta sunt.

scripsit Patricius Twomey



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae