Annus
2 0 0 4

Untitled

Thema hebdomadae
AFRICA IN PERICULO

Plus quam 40 moderatores civitatum Africanarum tertio conventui Unionis Africanae (quae Societas Unius Africae olim nominabatur), qui conventus in urbe capitali Aethiopiae Neanthopoli ultimis diebus agebatur, intererant. Themae principales sermonum: bella regionalia, crescentia debita civitatum, fames et siccitas effundensque epidemia AIDS.

Africa a circa 830 miliones hominum habitatur, sc. 13% omnium in orbe terrarum viventium. Continens haec 30% metallorum totius mundi possidet, inter ea 40% auri, 40% cobalthii et 9% petrolei. Nihilominus, inter 48 pauperrimas terras mundi 35 civitates Africanae numerantur. Paene 200 miliones Africanorum fame laborant, 35% puerorum scholam omnino non frequentant.

25 miliones Africanorum morbo AIDS laborant quarta pars omnium hac pestilentia laborantium. Tantum anno 2003 ob AIDS 2,2 miliones hominum in Africa perierunt (tres quartae omnium tunc ob hunc morbum emortuorum). Maxime affecta AIDS/HIV est pars meridionalis continentis et praecipue civitates: Suazi (38,8% civium morbo imbuti), Betsuana (37,3%), Lesotho (28,9%), Rhodesia (24,6%), Res Publica Africae Meridionalis (21,5%).

Novissimum discrimen regionale Africae est rebelio civium provinciae Sudanensis Darfur, ubi regimen Arabicum seditionem gentium non-islamicarum supprimere conatur. Non minoris momenti bellum Zairense videtur, ubi gens Tutsi, a regiminibus Ruandae Ugandaeque adiuta contra milites Zairenses, Angolenses et Rhodesienses pugnat.

Procul a fine est etiam bellum civile inter Tutsi et Hutu in Burundi actum, quamvis incerta quaedam pax plus minusve a Novembri 2001 ibi valet. In limine belli stant Aethiopia et Erythrea, de finibus suis dimicantes. Tumulto civili dilaceratur Somalia, ab anno 1991 regimine centrali privata.

Alio in bello regiminis scilicet Algeriae contra islamistas - ultimis 13 annis plus quam 100 milia hominum perierunt.

A regimine Rei Publicae Africae Meridionalis occasione conventus propositum est ut Parlamentum Africanum crearetur, quod bis in annum, sicut mos est Parlamento Europaeo, congregaretur de discriminibusque Africam afflictantibus disputaret.



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae