Annus
2 0 0 4

Die Veneris 13 mensis Augusti anno 2004 Athenis, in Graecia, mirifice inaugurati sunt ludi Olympici, numero ordinis 25, aetatis modernae, 108 annis post inaugurationem primorum ludorum modernorum

ATHENAE MMIV

Ludi Olympici anni 2004 inaugurati sunt.

Die Veneris 13 mensis Augusti anno 2004 Athenis, in Graecia, mirum in modum inaugurati sunt ludi Olympici, numero ordinis 25, aetatis modernae, 108 annis post inaugurationem primorum ludorum modernorum -vel ut sermone probatiore dicam: 108 annis post primos ludos 'modernos' inauguratos-.

Sollemnia pulcherrima et imaginationis plena celebrata sunt in stadio Olympico Atheniensi. Praefecta consilii "organizationis", id est, ludis instituendis praeposita, Gianna (Johanna) Angelopoulos-Daskalaki voluit ut talibus sollemnibus Graecia totius orbis terrarum somnia incitaret; simulque contendit promovere heredium cultus civilis Hellenici et monstrare ante omnium oculos Graeciam esse validam civitatem modernam.

Jam multis athleticae generibus ludi coeperunt, inter quos, etiam artis natandi sive "natationis"...

Natator Australianus, Ian (Johannes) Thorpe aureo numismate honoratus est, postquam primus metam attigit in cursu ducentorum metrorum natationis liberae sive Indianae. Secundum locum obtinuit, atque numisma argenteum, Batavus Pieter (Petrus) van den Hoogenband. Tertium autem locum et numisma aeneum adeptus est natator Americanus Septentrionalis Michael (Michaelis) Phelps, qui die Martis 17-08-04 jam quinque numismata adeptus est, sed non jam valebit aequiperare culmen quod attigit suus popularis Mark Spitz, qui in ludis Olympicis Monaci celebratis anno 1972 octo numismata meritus est.
Sed ad tempus, post diem Mercurii 18-08-04 ordo generalis numismatum, constitutus est his rationibus:

ordo

Civitas

Numisma aureum

Numisma argenteum

Numisma aeneum

summa

1

Sinae

10

6

2

18

2

C.F.A (U.S.A.)

6

8

6

20

3

Australia

6

3

5

14

4

Japonia

6

2

1

9

5

Ucrania

3

1

1

5

scripsit Jarcius Gaditanus


commentariolus lexicographicus


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae