Annus
2 0 0 4

Athleta Maroccianus Hicham El Guerrouj, qui Athenas petiverat ad numisma quoddam adipiscendum, quo enim praemio Olympico nondu

ATHENAE MMIV

QUINTA CHRONICA LUDORUM (29.08.2004).

Athleta Maroccianus Hicham El Guerrouj, qui Athenas petiverat ad numisma quoddam adipiscendum, quo enim praemio Olympico nondum honoratus erat, etiamsi optimus athleta cursor 1.500 metrorum atque inter optimos 5.000 metrorum multos annos regnavit; tandem non unum modo numisma aureum impetravit, quod meritus est in certamine finali 1.500 metrorum, post mirificam procursionem citatam ante metam, quam contendens cum optimo athleta Keniano Bernardo Lagat, fecerat; verum etiam altero numismate aureo honoratus est, postquam primus metam transivit in certamine 5.000 metrorum, tempore 13:14.39.

Cursor autem Aethiops, Kenenisa Bekele, qui in certamine finali 10.000 metrorum longe ceteros praestiterat, et validissimum se praebuerat, in hoc tamen certamine 5.000 metrorum non valuit athletam Maroccianum El Guerrouj superare.

"Quattuorviri" selecti ab Americanis ad participandum certamen quadruplicis cursus 400 metrorum, Otis Harris, Derrick Brew, Jeremy Wariner ac Darold Williamson, ceteros athletas facile praestiterunt eosque superarunt, optimo quidem tempore 2:55.91. Secundi fuerunt Australiani cursores tempore 3:00.60 tertium denique locum et numisma aeneum obtinuerunt Nigeriani athletae, tempore 3:00.90.

Jam die Jovis 26 m. Augusti athletae Americani Crawford, Williams et Gatlin in certamine finali 200 metrorum primum, alterum atque tertium locum attigerunt.

In certamine finali 800 metrorum, contra omnium exspectationem, juvenis Russus Yuriy Borzanovskiy, mirifice superavit athletas Africanos, inter quos aderat elegans atque egregius, a Danis civitate donatus, Wilson Kipketer, qui hac occasione tantum tertius metam transire valuit, neque potuit numisma aureum quod abhinc multos annos jure quaerebat, adipisci.

Hodie tandem, Solis die 29 m. augusti a. 2004, ludi Olympici qui Athenis mirifice instituti et celebrati sunt, ad finem vergent.

Sollemnia finis ludorum habebuntur hoc vespere, in pulcherrimo stadio Olympico.

Signa quaedam horum ludorum, praeter numismata Olympica, fuerunt pulchrae coronae olivae, ad commemorandum donum Athenae deae, quod antiquis Atheniensibus fecit.

Quod autem attinet ad numismata, pulchris delineamentis et litteris Graecis ornata sunt, atque inscriptione quadam prisca lingua Hellenica facta, ut e.g. inspicere possumus in hoc numismate argenteo quod merita est athletissa Britanna, Catherina Bishop, -quae est filia Latinitatis studiosi, Brenni Bishop, sodalis fori electronici q.i. Grex Latine loquentium-   in certamine finali artis remigandi in cumba duarum remigum. Inscriptio in prisca lingua Hellenica facta videtur esse excerptum carminis cujusdam Pindari, quod, Brenno Bishop rogante, in Latinum vertit alius sodalis Gregis Latine loquentium, nomine Lucius Alter. Deinceps igitur vobis describo inscriptionem Graecam antiquam versuum Pindari, quae apparet in numismate, et interpretationem cum versione Latina a Lucio propositam:

MATER Ω XΡΥΣOΣTEΦANΩN ΑΕΘΛΩΝ, ΟΛΥΜΠΙΑ, ΔΕΣΠΟΙΝ' ΑΛΑΘΕΙΑΣ... (Pindarus, Olympia VIII.i-ii, ex editione Mauriti Bowrae)

O MATER CERTAMINVM AVRO

CORONATORVM, OLYMPIA,

REGINA VERITATIS

In fine, ordo generalis numismatum sic se habet:

ordo

Civitas

Numisma aureum

Numisma argenteum

Numisma aeneum

summa

1

U.S.A.

35

39

29

103

2

Sinae

32

17

14

63

3

Russia

27

27

38

92

4

Australia

17

16

16

49

5

Japonia

16

9

12

37

6

Germania

14

16

18

48

Scripsit Jarcius Gaditanus.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae