Annus
2 0 0 4

Praesidens a dextra NUNTII HEBDOMADIS (12 - 18.12.2004):

PRAESIDENS E DEXTRA
Traianus Basescu, burgimagister Bucarestae candidatusque foederis factionum partis dextrae victorem discessit e parte altera summaque comitiorum praesidentialium in Dacoromania modo peractorum. Quod inopinate evenit, nam usque ad ipsum fere diem comitialem percontationes opinionum praestantiam, esset exiguam, dederunt candidato socialistarum Hadriano Nastase, qui ab anno bis millesimo munere ministri primarii Dacoromaniae fungitur. Suffragia tamen enumerata patebat Basescu 51,2% vocis populi collegisse, Nastase autem tantum 48,8%. Quo factum est ut iisdem in comitiis – nam una cum prima parte praesidentalium etiam comitia parlamentaria habita sunt – Dacoromani fidem dederint et parti dextrae et sinistrae, maximi enim momenti factio e comitiis egressi sunt socialistae. Non iis tamen nunc creandum erit regimen novum, constitutio enim Dacoromanorum non exiget a praesidente munus regimen creandi maximae factionum mandare – Basescu certe ministrum primarium libentius aliquem e foedere suo Dreptate si Adevarul (Iustitia et Futurum) videret. Hi tamen non facile maiorem partem legatorum parlamenti sibi conciliare poterunt. Quod et socialistis promptum non esset, nisi foederationem cum factione nationalistica Magnae Dacoromaniae (Partidul Romania Mare) facerent. Tunc tamen fieri poterit, ut ab aliis terris Dacoromania secludatur, nam moderator Magnae Dacoromaniae, Cornelius Vadim Tudor, non tam longe abhinc sententias clare antisemiticas pronuntiabatur. Ingressio huius terrae in Unionem Europaeam, quae anno 2007 futurum est, tali in eventu verisimiliter impediatur.


DE TURCIA UNIONEM EUROPAEAM INEUNTE AGITUR
Pactum conclusum est Bruxellis de colloquiis die tertio mensis Octobris anni MMV incipiendis, quibus de ingressu rei publicae Turcorum in Unionem Europaeam agatur. "Historiae paginam hodie conscripsimus" ait Iohannes Petrus Balkenende Batavus, praeses Unionis Europaeae.
Rectores Turci institutis rei publicae suae regendae addictis hoc proposituros se promittunt, ut ante initium pactionum vigeant foedera mercatoria cum Unionis nationibus observanda, etiam erga novissimos socios, quorum est unus Cypros.
Rector Turcorum Recep Tayyip Erdogan confirmavit tamen nequaquam se rem publicam Graecam Cypri hoc pacto agnovisse.
Si autem principia summa Unionis a natione Turcorum graviter continuo violata erunt, desinent omnia colloquia: pericula Turcis per annos decem nullum finem habebunt.
Primus minister Britannicus Antonius Blair perseverat graviter errare illos, qui concursum Christianorum et Muslimorum evocent. Item Italus moderator Silvius Berlusconi gratulatur, bene de hoc exitu sese et moderatores Italos meritos esse commemorans. At minister Italus Robertus Calderoli, unus ex principibus partis illius, quae "Foedus Nordicum" vocatur, de "die in luctu"loquitur, scelus contra historiam initum Turciae in Unionem Europaeam appellans. [hpiz]


RUSSIA ET USA QUOMODO NUNC COMMERCANTUR?
His diebus plus quam 200 nationes inter se fruges et escaria commercantur, ex quo fit ut magnopere caveatur ne pestilentiae vel morbi, qui animalia et fruges afficiunt, fines internationales transeant; qua ex causa custodes ad fines subsidunt ita ut mercaturas inspiciant easque prohibeant, quibus pestilentiarum periculum est; nunc pullorum gallinaciorum commercium inter Russiam et Usam plurimum agitur; itaque veterinarii de sanitate animali curant et adeo severe sese gerunt ut quidam Russus Napoleo Gallinarius ab Americanis vocatus sit, is saepe ad Usam gallinariorum inspiciendorum causa adit; etenim iam non de bello frigido, ut antea, sed de bello commerciali nunc agitur, et sanitas animalis aut vegetalis nova inter nationes methodus pugnandi esse videtur; non solum Russia et Usa id faciunt sed pleraeque nationes quae inter se commercantur; immo, quo sui mercatores maiorem proventum accipiant portoria et vectigalia de mercaturis importatis antea poscere solebant, ita ut hae cariorae quam domesticae fierent; iam vero cum Constitutio Mundana pro Commercio (OMC) quam liberum commercium postularet et vectigalia de commercio internationali ut minuerentur suaderet, tunc ex sanitate animali argumentum sumitur, ne nimiae mercaturae ab exteris importentur; itaque, loco vectigalium, animalium sanitas postulatur, neque militibus sed veterinariis hodierna acies instruitur. [pkan]


SINAE PROPIUS READNUNATIONEM
Comitiis die Solis ultimo peractis licentia regendi Formosam (Taiwan) transgressa est e fautoribus huius insulae independentiae (foedus ut nuncupatur viridis) in manus factionis Kuomintang cum sociis (caerulei), qui Sinas solas indivisibilesque esse credunt readunationemque, quamvis non statim, post longum scilicet tempus, cum continente petunt. Qui nuntius optimus est regimini Sinensium, quod bello respondere minatus est, si Formosa sui iuris terram se esse proclamaret. Cui rei favet praesidens insulae Chen Shuibian, qui anno 2006 plebiscito decerenere vult sit Formosa sui iuris an non. Si maior pars Taiwanensium independentiam probaverint, tempus idoneum proclamationis eius Olympias sit anno 2008 Pechini habenda – difficile enim erit Sinae et ludos paci deditos et bellum eodem tempore incipere. Nunc tamen, re tali a regimine certe non probata, incertum est utrum plebiscitum perfici possit.


ANTONIUS BLAIR ET LEX DE CHARATULA NOMINATORIA
In Britannia legumlatores duas leges rogaverunt, quod tromocratiae periculum instaret; altera lex de tromocratarum custodia indefinita, altera de chartulis nominatoriis agitur; illa autem lex, ex qua suspecti tromocrates in carcerem ad incertam diem eiciendi essent, ab iis, qui maximam iurisdictionem habent, vitiosa irritaque iudicata est; ex altera propositione rogatum est, utrum omnes cives chartulam, quae cuiusque nominis faciat fidem, secum constanter portare debeant necne; de ha re altercatio in Parlamento Britanno die Lunae XX Decembris habebitur; sed iam putatur non facile exitum inventum iri, nam multi Britanni, qui etiam easdem Antonii Blair partes sequuntur, negant id fieri posse: numquam Britanni tali chartula usi sunt, ex qua libertas civilis aliquatemus minuta videtur; huc accedit quod nuper David Blunkett, Rerum Internarum Minister, propter quemdam casum domesticum a munere discessit; ipse Blair dixerat ipsum a rebus politicis discessurum esse post comitia generalia, quae mense Maio anni 2005i habenda sunt. [pkan]


LINGUAE MINORITARIAE STATUM OFFICIALEM PETUNT
Hispania ab Unione Europaea poposcit ut linguae catalana, bascica et galica indici sermonum officialium Unionis adderentur, nam his tribus linguis cotidie novem miliones civium Hispanensium loquuntur. Regimen Matritense paratum est pecuniam omnem huic rei necessam – sit id expensa translationis in has linguas documenta UE an interpretatio sessionum parlamenti - Bruxellis donare. Irlandia autem sive Hibernia flagitat sermonem hibernicum indici illo addendum. Qui sermo, licet sit prima lingua officialis patriae, re vera in usu paucorum remanet, nam insula haec cotidie plerumque Anglice loquitur – accedit ut tempore accessionis suae Unioni Europaeae Hibernia de hac re minime curaverit. Haud facile, ut plerique putant, erit indicem sermonum officialium his quattuor linguis augere, nam huius rei sententia una voce ab omnibus terris UE aprobata esse deberet. Sunt autem multi qui timent ne tali re peracta alia regimina linguas suas quasdam minoritarias indici adscribendas poscant. Nunc turris Babel Europaea 21 sermonibus officialibus loquitur, ad portam autem pulsant Dacoromanica, Bulgarica, Croatica necnon Turcica.



Praesidens a dextra BREVES:

Puerorum mentis salubritati prodest credere Sanctum Nicolaum vere exstare – docet Linda Breen, psychiatra Anglica. Fieri potest – ait – ut cum sinant id credere, parentes sicut mendaces perspiciant necnon religionem Christianam ut "inventionem parentium".

Ante septimanam de fistula trium chiliometrorum scripsimus qua spiritus purus (aethanolum vel alcohol aethylicus parva parte aquae admixta) ad aquam vitae faciendam usitatus e Ruthenia Alba in Lithuaniam clam traducebatur. Tribus diebus postea "aquaeductus" similis inventus est qui Russiam cum Estonia coniungere solebat. Tres tonnae aquae vitae urbi Estoniensium Narvae hoc modo cotidie suppeditabantur.

Novo anno, cum telonia inter Unionem Europeam et Sinas multo minores fient, Italia in mari calceorum vilium a Seribus factorum mergetur – monent sutores Italiani maxime in orbe terrarum noti. Tres ante septimanas simili modo agricolae tabernariique Italiani contra Sinensium lycopersicas cute amota in pyxides positas – quae res sanctissima est culinae Italicae – quae sint minori pretio et, dicunt multi, haud peiori gustu quam lycopersicae Italianorum, ne mercatui domesticae admitteretur reclamaverunt.

Vinum vetustissimum omnium invenerunt archaeologi Americani in provicia Sinarum nomine Henan nota. Ex oryza, melle et uvis factum est hoc vinum Sinense novem milia annos natum, sesquimille ergo plus quam vinum Persarum, quod adhuc palmam vetustuatis tenebat. Bibere id tamen non poteris – exiguae tantum partes eius, maculae quasi vasibus additae, repertae sunt.

Infamiam de facie deversorsorii sive pandochei dominorum - quae infamia ibi per dua millenia mansit propter Iosephum et Mariam Iesum filium parturam, in caupona nulla admissos - detergere conatur Sandy Leckie, possesor deversorii Travelodge Londini Anglorum siti. Apud Travelodge enim tempore Nativitatis Domini potes, si nomen tibi Iosephus, uxori amicaeve tuae Maria, omnino gratis habitare. Uxor non debet gravida esse!

Tuber aestivum sive fungus suillus maximae in orbe magnitudinis in Italia nuper repertum, de quo quinque ante septimanas scripsimus, corruptum est in frigidario cauponae Londinensis. Ibi nimis longe remansit, nam coquus summus cauponae oblitus tuberis sit! Fungus pretio 52 milium dollariorum emptus erat.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae