Annus
2 0 0 4

PLICA POLONICA

PLICA POLONICA
seu de rebus mirabilibus in terra gentis maximi in mundo momenti modo peractis


29.12.2004

Dolore maximo afflicti sunt Poloni hornotino tempore Nativitatis Domini, nam:

1. A regimine nuntiatum est a donis ab ipso sancto Nicolao pauperibus allatis sicut ab aliis donis pretio maiore 4900 aureorum vectigal esse solvendum! Si sanctus ille mater tua aut pater tuus est, dabis fusco tres centesimas pretii, si avunculus, matertera, amita eqs. – septem, si tamen aliquis omnino tibi non cognatus – duodecimas etiam centesimas solves.

2. Carpam piscem si in foro necari vis, multa 5000 aureorum puniri potes. At est nobis mos crudelissimum ante vigiliam Nativitatis carpam vivem emere domique postea eam, ut recentior ad mensam praebeatur, cultro aut malleolo vita privare. Quod a patre familiae peragendum horror semper est pueris spectare. Ultimis tamen annis, viris nostris magis magisque effeminatis, permulti emptores dominos tabernae piscatoriae rogabant ut sibi hunc honorem parcerent ipsique carpulam trucidarent. Nunc id prohibetur, nam loco in publico animalia necare inhumanum sit.


06.12.2004

Acta magistratus ad domum suam spectantia ex aedibus aulae urbis Stetini furari conata est Helena P., mulier 78 annorum. Hac in re reprehensa, chartulam quandam haud parvam statim at celerrime manducavit. Quod cum magistriani vidissent chartulamque in ore mulieris iam amissam intelexissent, poculum saltem aquae Helenae nostrae praebuerunt. Bibere tamen noluit nam se huic rei bene assuetam pronuntiavit, tempore enim alteri belli mundani chartulas multas pro patria devorasse. Nunc tamen vix laudabitur – deletionis actorum officialium accusata multa ingenti nisi etiam carcere poenam dabit.


18.10.2004

Res non modo facta est sed morbum quemdam nostratium acu tangit. Anno 1993 unus patrum (magistratuum) urbis Mrongoviae mortuus est. Comitia publica facta sunt quibus duo candidati munus petiverunt. Primus, ratione urbanitatis ductus, alteri suffragium suum dedit. Quod unum et solum suffragium his in comitiis datum erat, alter ergo candidatus victor discessit.


13.10.2004

Bumerangum, telum scilicet illud quod aut scopum attingit aut ad iaculatorem revenit, adhuc omnes putabant ab aborigenis Australiensibus ante 8-10 milia annorum inventum. Nunc tamen in actis diurnis scientificis Polonis lego iam ante 32 milia annorum bumerangum in terra nostra exstasse!!! Nostrum tamen telum, cuius exemplar prope ad oppidum Nowy Targ in spelunca quadam modo repertum est, reverti non vult.


15.09.2004

Sola terra Unionis Europaeae Polonia est , ubi plus adultorum munere egent (14 miliones) quam funguntur (13,6 milionis).

Pontem ferreum furari conati sunt fures prope Castrum Mariae (Malbork). Quinque tonnas ferrei iam abstulerunt, cum a vigilibus publicis apprehensi sunt. Ponte tramina ferriviaria vehi solebant, per nonnullos tamen ultimos annos sine usu manebat.

Fures cum in habitaculum quoddam Lublini irrupissent, lucanicam bonam aquulam sive aquam vitae in frigidario invenissent, cenam in habitaculo ipso parare consilium ceperunt. Maxime ebrii duo fures cum spoliis nonnullis habitaculum reliquerunt, de tertio tamen eorum collega obliti sunt. Quem dormientem possessor habitaculi postea invenit.

Dimidia pars nuptiarum ante quinquaginta annos Ciechanoviae peractarum illegales sunt, nam magistrianus nuptiis in actis officialibus urbis inscribendis annis 1954-1955 testimonia nuptiarum suo nomine signare debere nesciebat. Quod nunc demum in lucem prodit cum pater familias quidam Ciechanoviensis syngraphum transitualem obtinere quaereret at didicit se numquam uxoratum fuisse.

Sexies unoquoque die Solis et semel aliis in diebus missam sanctam auscultare debent qui in insula sexta viae Szymanowskiego in urbe Chelmae (Chełm) habitant. Tribui huic modo structo nondum ecclesia adest, parochus ergo Iohannes Pokrywka in habitaculo pedeplanae huius insulae ecclesiam ad tempus instruxit. Quid refert strepitus? - a diurnariis percontatus dixit - hic catholici soli vivunt.


05.09.2004.

70% nosocomarum Polonarum ab aegrotis sibi curae causa datis abhorrent eosque vitare conantur – patet ex investigatione publica in urbe Gedania peracta, cuiusque inventa in actis diurnis "Gazeta Wyborcza" monstrata sunt. Causa huius rei fatigatio nosocomarum esse. Eadem in symbola nuntiatur salarium nosocomae quinque post annos in munere peractos 180 euronibus per mensem aequare.

Postquam in Unionem Europaeam admissi sumus, omne ovum gallinaceum signatum esse debet numero possesoris praedii necnon modi tutelae avium. Poloni tamen ab ovis signatis abhorrent, nam credunt ea aliis ab terris advecta.

Potiones alcoholicas multo minore (sine vectigalibus) pretio emere potes in navibus, quibus peregrinatores per Sinum Vistulanum vehuntur. Tunc, per tempus quoddam naves per aquas Foederationis Russicae (seclusi scilicet Regiomontani) navigat, ubi vectigalia Polonorum non valent. Emere ergo potes potionis quantum vis, sola difficultas remanet: debes omnia ebibere antequam in portum redibis.

Feriis aestivis peractis domum reductus chartulam in limine foris inveni a tabellario subscriptam. Scribitur in chartula mihi litterae ut dicuntur mandatae Kalendis Augustis allatae fuisse quas, me absente, usque ad diem 14 Augusti in officio postali tabellarii servaverunt, tunc tamen ei, qui miserat, remiserunt. Ab hoc die – nuntiatur ultima in linea chartulae – litterae "sicut a te receptae putantur".

Homo quidam demersus est in fonte aquae in sacello Virginis Mariae urbis Culmen (Chelmno). Aqua sacra esse putabatur viresque contra morbos atque mortem datura.


29.08.2004.

Iudaeii, ut bene scimus, pueros Polonos necare solebant ut sanguine catholico sparsa azyma sua melius coquuntur. Nunc tamen, temporibus mutatis, ciconias Polonorum caedunt! Hoc enim anno ciconiae nostrae prius opinione in Africam, ut hieme ibi manerent, redierunt. Opificibus officinae Rotem Empharat quae reicienda phosphorum continentia in deserto Negev sub Iove, in stagnis huic rei praebitis, purgat, tempus deerit ut, sicut aliis in annis, purgamina ante tempus transvolatus ciconiarum reti tegere. 300 fere ciconiae e stagno biberunt, maximoque cum cruciatu animam efflaverunt. De hac re acta diurna Polona "Fakt": Ciconiae carae! Per Gibraltar proximis in annis viam eligite, hoc modo officinas electrificinasque periculosas Israhelianorum evitantes!


Frumentum duorum agricolarum prope Belchatoviam habitantium furati sunt fures de… agro. Nam noctu machina messoria utentes frumentum amborum messuerunt. 300 metris a domo unius agricolarum machina laboravit, eamque laborantem ille bene audivit, cogitabat tamen vicinum suum dormire non posse in agrumque sui proximum, ei proprium scilicet, mettendi causa noctu venisse. Frumentum amborum in tuto locatum est contra pluviam, grandinem ignemque, minime tamen, dum in agro crescit, contra furtum. Pecuniam ergo nullam videlicet obtinebunt.


Maledicere in urbe Elbinga impune plus non potes – multam, si a vigile publico audieris, dabis usque ad 500 aureos (120 eurones). Maledictis qui hodie utuntur, cras verberare civem aliquem poterunt – explicant legem novam magistratus Elbingae.


22.08.2004.

Si aeronave societatis publicae LOT veheris et, sicut fit interdum in aere, vomitaturum te sentis at peram huic rei idoneam in funda sellae ante te positae invenire non potes, quaere, manibus potius quam ore, apud peregrinatores vicinos: consilium enim LOT cepit unam tantum peram tribus peregrinatoribus parsimoniae causa praebere. Quo consilio duas nunc post septimanas societas regredi vult, secundum proverbium: Sapiens Polonus post damnum. De damno ipso tamen, quid scilicet et quomodo evenerit, societas LOT tacet.


De crepidinibus stationum ferriviae parvis in oppidis palatinati Opoliensis horologia, megaphonia necnon horaria traminum tabulis electronicis monstrata mox evanescere poterunt, nam in societate ferriviarum publicarum PKP nesciunt, quae pars sui, facultas scilicet telecommunicationis an traminorum viatorium, pro usu supradictorum pecuniam solutura sit, facultas ergo telecommunicationis quae possessor de iure horologiorum etc. est, detrahere ea de stationibus minatur. Sine quibus fortasse tramina quodammodo pergere poterunt, maior tamen clades appropinquat: facultas PKP quae possessor de iure ipsarum viarum ferrearum est, item pro usu earum pecuniam frustra poscit…



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae