Annus
2 0 0 4

(fasti hebdomadis:)

Thema hebdomadis:

DISCRIMEN BELLI IN SUBCAUCASIA

Praeterita septimana ineunte, post 13 annos indutiarum plus minusve servatarum, inter milites Georgianos et autonomistas Osetiae Septentrionalis graviter pugnatum est. Secundum praesidem Osetiae Eduardum Kokoity bellatores eius impetum Georgianorum quo hi conati sint urbem capitale Osetiensium, Tschinvali scilicet, capere, reppulerunt. Regimen Georgiae autem dicit se tantum ad impetus pyrobalistarum Osetiensium respondisse.

Postquam praeterito anno exeunte munere praesidis Georgiae iuvenis atque ambitiosus Michaelis Saakassvili potitus erat, statim suis pollicitus est in unitatem Georgiam redditurum. Mense Martis huius anni, sine ullo crepitu armorum Adsariam terram maritimam Pontianam, sui quasi iuris adhuc, Unione Sovietica dissoluta, res agentem, in dicionem Georgiae reduxit. Ibi tamen - monent rerum Caucasianarum periti - sine dubio facilius Saakassvili erat agere quam sit nunc in Osetia, ubi, aliter quam in Adsaria, maxima pars civium nullo modo se cultu aut lingua cum Georgia iunctos sentiunt. Plus quam 80% eorum tabellis transitualibus seu syngraphis Foederationis Russicae utuntur, ultimis in annis eis a Moscovia datis, liceat publice arx Kremlina Georgiam integram totamque sub dicione Tbilisi manentem putat.

Moscovia quoque milites suos pacis tuendae causa ab anno 1991 in Osetia tenet, sicut ab anno 1993 in vicina Abchasia. Adhuc nil vere laborandi his militibus erat, nunc tamen res mutari posse videtur. Russia certe non feret id neglegenter, si cives eius in periculo quodam essent - legimus in nuntio officiali supremi consilii publici rerum externarum Foederationis Russicae ad pugnas novissimas spectante.

Ultimo die Mercurii Saakassvili capitaneos navium rogavit ut permissionem a Tbilisi peterent si in portus Abchasiae venire vellent. Aliter - monuit - a Georgianis telis aggrediantur. Quod tamen bellum cum Russia videlicet significaret, nam post annum 1993 nulla naves permissionem talem poposcit, omnesque fere Russicae erant.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae