Annus
2 0 0 4

Fasti:

Thema:

IRAQUIA PROCUL A PACE

Americani sociique eorum Iraquienses impetum in urbem Nadjaf fecerunt quo, ut patet, finem ponere conarentur rebellionis si’itarum duce Muqtada Al Sadr ultimis in mensibus in mediis meridionalibusque partibus Iraquiae flagrantis. Al Sadr, saucius in pugna, verisimiliter in templo sanctissimo si’itarum, ubi Ali, gener ille Mahometi, sepultus est, manet suosque iubet ne arma deponant, sit ipse occisus captatusve.

Rebellio "copiarum Mahdi", ut bellatores hi vocari vult, iussu Al Sadr, sacerdotis iuvenis, mense Aprilis coepta, Iunii exeunte indutiis factis quasi finiri videbatur. Ante septimanam tamen subito pugnae acerrimae inter mahdistas et copias regiminis novi Irequiensis ortae sunt moxque Americani in Nadjaf, quae urbs in zona a Polonis adhuc administrata invenitur, inciderunt. Ultimo die Martis Poloni se urbem plus ministrare non posse pronuntiaverunt, hoc modo Nadsaf cum finitimis Americanis in tutelam tradentes. Duos dies postea regimen Iraquiense rogavit "socios extraneos" ut ab urbe milites reducerent, fortunamque in manibus Iraquiensium relinquerent. Haec tamen videlicet frustra – ne Polonos quidem, si diurnarii horum sunt credendi, de ictu suorum Americani certiores fecerunt. Qua re immo magis controversia inter ambos redditur: Americani in virtute militum, Poloni autem in arte negotiandi scientiaque morum musulmanorum spem maximam ponere videntur. Duos dies ante ictum Americanorum "Gazeta Wyborcza" seu acta diurna Polonorum maximi momenti Muqtadam Al Sadr ne armis sed colloquis potius ad collaborationem cum regiminie allicere suaserunt.

Rebellio novissima copiarum Mahdi in septem saltem urbibus maioribus si’itarum ardet.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae