Annus
2 0 0 4

NUNTII HEBDOMADIS

NUNTII HEBDOMADIS (29.08 - 04.09.2004):


Nulla cum molestia omnes fere nonnulla centena milia puellarum musulmanarum Francogalliae ricis e capitibus sublatis in scholas primo die scholastico huius anni advenerunt. Lex nova vult ut omnia signa religiosa a pueris puellisve, cum in scholis maneant, corpore vestituque discipulorum non monstrentur, quod praeter musulmanos etiam ad iudaeos (pilei), sikhos (pilei turbinati) necnon christianos (cruces) attinet. Totam per terram 240 tantum discipulae capitibus ricis tectis scholas intrare conatae sunt, a magistris tamen deprehensae omnes fere ricas detrahere assensae sunt. Paradoxon in hoc videri potest, quod maxime legi novae parendae profuit apprehensio novissima ut obsides duorum diurnariorum Francogallorum – Christiani Chesnot et Georgi Malbrunot - in Iraquia, quo facto abductores velint legem contra ricas sublatam. Multi nam musulmani Francogalli timentes ne sicut fautores tromocratarum haberentur, consilia contra legem pugnare ultimo fere in die deposuerunt.


Omnes 12 obsides Nepalenses a bellatoribus Iraqienses capti septimana ultima occisi sunt, sicut et tres gubernatores autoraedarum longarum Turci. In Nepalia turbae civium ultionem petentium loca a musulmanis inhabita agressi, sed a vigilibus publicis statim compressi sunt, ne scelera quaedam perpetrarent.


Signale radiophonicum frequentia 1420 MHz ex universo veniens acceptum est a radiotelescopio Arecibo Observatory in montibus civitatis Portus Divitis (Puerto Rico) posito. Signale nomine SHGb02+14a nuncupatum ab astronomis Americanis plus quam omnia antea recepta ut nuntius civilisationis extraterrenae videri creditur. Frequentia 1420 MHz maxima cum spe a captatoribus ut dicuntur mundorum alterorum spectatur, nam est frequentia maximae absorptionis emissionisque hydrogenii, elementi scilicet maxime diffusi in universo – si ergo "extranei" de ipsis aliquid nuntiare vellent, verisimiliter hac ipsa frequentia nuntium mitterent.


Nummos unius et duarum centesimarum euronis de mercatu revocare volunt Theodisci, nam sine fere usu manent cum cudere eos plus constat quam ipsi valent, praesertim quia pretium chalybis magnopere recens crevit. Similia consilia iam ceperunt Finni et Batavi, mox autem capturi sunt Belgae. His in terris minimi pretii nummus quinque centesimarum est. Francogalli alia ex parte timent ne occasione data mercatores pretia omnia sursum non deorsum aequent.


Sicut omnes exspectaverant, novus praeses Tsetseniae, fautor dicionis Moscoviae in hac terra Caucusia, adhuc minister eius rerum interiorum Alu Alchanov comitiis factus est. 80% civium Tsetseniae comitiis adfuisse dicuntur, 72% eorum candidato Alchanov suffragia dederunt, qui numerus tamen a multis incredibilis esse putatur. Bellatores clandestini duce Aslano Maschadov poenam capitis praesidi novi polliciti sunt.


Duas per septimanas vagata est Yao Jixiu per vias Sciamhaevi (Shanghai) proximarumque urbium Sinarum, quia nemo dialectum eius intellegere posset. In vico parvulo provinciae Jiangxi habitans, 60 annorum Yao sermonem officialem Sinensium (putonghua sive dialectus Mandarina) numquam didicit neque scribere sciret. Nunc filiam Sciamhaevi habitantem primum visitavit, viam amisit tamen cum loca secreta publica altera quam intraverat porta reliquit.


Maximam vim mulieres alliciendi viri possidere videntur, quorum nominibus vocales longi atque priores adsunt, sicut "a" vocalis in nomine Maat – patet ex investigatione a Societate Scientiarum Cognoscendarum cui sedes in urbe Chicagia (USA) mandata. Et contra, nomina cum vocalibus ut dicuntur posterioribus (sicut in nomine Paul) virum formosum iudicio feminarum non faciant. Investigatio nihil dicit de linguis sine quantitate syllabarum, concluditur autem sententia: Vir valde formosus nomine vocalibus malis praedito a mulieribus potius eligetur quam minus formosus bonum ei sit nomen.


 


DICTUM HEBDOMADIS:

DICTUM HEBDOMADIS:

HABUITNE IESUS UXOREM?

Possumus putare Iesum puellam quandam uxorem duxisse. Nullo saltem loco dicitur eum non uxoratum fuisse. Iesus rabbinus Iudaeus fuit at rabbini, perpaucis exceptis, virgines in matrimonium duxerunt.

Lucia Sutter Rehmann, Theodisca rerum biblicarum ad feminarum statum spectantium perita, actis hebdomadalibus Polonis "Forum" citata


FASTI HEBDOMADIS:

Dies 5 Septembris hoc anno Ianamashtami seu dies natalis Krisnae apud Hinduistas celebratur. Krisna (Sanskritice: caeruleus) deus vere Visnu erat in octava eius incarnationi, in qua oreadem Rhadam valde amabat necavitque draconem Kaligam. Heros primi momenti fabulae "Mahabharata" Krisna est.

Dies 6 Septembris festus est – ita saltem nonnulli in Civitatibus Unitis Americae esse volunt – Equi Furialis, duci praeclari Indianorum Americanorum memorandi celebratus. Consilia militaria Equi Furialis, quibus in pugna contra "albos" utebatur, adhuc in Academia illa West Point tribunis futuris militum edocentur. Equus Furialis 6 Septembris 1877 prope ad Campum Robinson in civitate Nebraska, 35 annum tunc agens, in pugna mortuus est.

Die 11 Septembri huius anni mensis Iudaeicus Elul explevit, quo tempore Iudaei ob peccata sua maxime paeniteri solent, festa maximi momenti Rosh Hashanah necnon Yom Kippur mox advenientia exspectantes. ‘Elul’ Aramaice ‘quaerere’ significat, nam tempus est cor sui quaerendi – ita saltem Talmud.

 


NUMERI HEBDOMADIS:

118 pueri per 100 puellas in terris Caucasiis (Georgia, Armenia, Azeria) nascuntur, cum ratione biologica 105 tantum pueri per 100 puellas nasci deberent. Studiosi causam huius rei cupiditatem heredis masculini habendi esse putant – sexu foetis longe ante partum cognito, plures et plures parentes abortum, si puella esset, petunt. In Sinis ratio haec est 117:100, in Corea Meridionali 110:100, in India 108:100. (Rzeczpospolita)

Gradu 9% verisimiliter crescet oeconomia Sinarum mensibus VII-IX huius anni, 0,6% minus ergo quam hoc tempore anni praeteriti. Ut lentius crescat fructus publicus Sinarum maximi momenti toti mundo est, nam nimis celeriter crescentes Sinae plus mineralium (praesertim petrolei cuprique) consumerent quam praebitum esse posset. (Rzeczpospolita)

28 annos exspectabat Dacoromanus quidam responsum societatis telephonicae ad rogationem ut telephonium in domo sua instrueretur. Responsum modo ei allatum negat id fieri posse, nam desunt societati lineae novae quas praebere possit. (Forum)

67 circa homines annuatim in USA de caelo ut dicitur, fulminibus scilicet, tacti moriuntur, plus ergo victimis typhonum nomine tornado notorum. Circa 300 vulnerati ex ictu fulminis evadunt. (The Independent)

17 milibus annorum lucis per universum currentis maxime a terra remota planeta seu stella errans in constellatione Sagittarii reperta est. (Forum)

Plus quam dimidia pars (52,5%) virorum Sinensium plus quam 40 annis natorum impotentia sexuali laborat. (Gazeta Wyborcza)

38 carabos (nomine Linnaeano ‘palinurus vulgaris’ notos) tempore 12 minutarum comedit Sonia Thomas, Americana parvula pondere 47 chilogrammatum. Quo facto certamen vicit in urbe Kennebunkport civitatis Maine (USA) peractum. Antea iam palmam obtinuit in certaminibus fabam ovaque edendi. (PAP)

 


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae