Annus
2 0 0 4

MORATIO TERGESTINA Scripsit Stanislaus Tekieli. Urbs, ut omnes in ora occidentali Maris Adriatici, conquiniscit sub pondere montium, quasi in mare ipsum se iacere conantium. Unde - colles monstrans dicit Stephanus di Brazzano, vir praeclarae Latinitatis mystagogusque meus Tergestinus - usque ad Vladivostokiam Slavi habitant, hic - Itali. (sequitur...)

DE FERIIS MEIS Scripsit Simona Karlhuber. Modo e feriis bene recreata reverti. Prima septimana in Styria migrationes montanas feci, secunda Morsaci in Helvetia seminarium Latinitatis vivae participavi. Mirum in modum fortunata eram, quod usque ad diem profectus crebrae pluviae ceciderant, sed quasi totis feriis meis tempestas bona erat. Nescio, an etiam in linguis vestris hoc proverbium exstet: Cum angeli iter faciunt, caelum gaudet! (sequitur...)

DE ITINERE SYRIACO (I) Scripsit Simona Karlhuber. Fortasse quosdam inter vos relationem de itinere Syriaco legere iuvabit, quod feriis Paschalibus feci. Hoc iter in numero itinerum pulcherrimorum, quae feci, habendum est. In Syria enim vestigia omnium aetatum humanitatis inveniuntur, urbes Damascus et Aleppo diutissime continuo habitantur. Dux egregius noster iterum fuit Robertus Rollinger, qui in universitate studiorum Aenipontensi historiam antiquam et res orientales antiquas docet. Grex 24 hominum fuimus, quorum maximam partem iam cognoveram. Mirum in modum Bavarus quidam intererat, quocum Latine loqui potui! Etiam dux indigena maxime idoneus fuit, quem umquam vidi. Tempestas iucunda erat. (sequitur...)


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae