Annus
2 0 0 4

PELLICULAE FILMICAE PELLICULAE

GEMINI FRATRES (Two brothers).
Anglogallica pellicula ab Iohanne Iacobo Annaud directa anno MMIV.
Cum Guy Pearce, Jean-Claude Dreyfus, Freddie Highmore, Oanh Nguyen, cet.

Iohannis Iacobus Annaud, pellicularum Francus auctor, post pelliculam "De urso" vocatam, novam fabulam narrat, cuius primarum partium actores duo tigres sunt: quae fabula pueris et animo mollibus parentibus gratissima erit.

Duo tigres gemini in regione quadam Indochinensi orti, apud remota templa Buddhae dicata (re vera in Cambodiae silvis), a pueritia separantur: ambo captivi adolescunt, hominibus subiecti. Invicem iterum occurrent ut cruento certamine populum delectent, vinculum autem sanguinis iis mutuam agnitionem et renovatum foedus sinet.

De fabula virtutis magistra dicitur, cuius narrationis tenuitas aequatur mirabili animalium actione et imaginibus et personis repleta commemoratione coloniae Indochinensis a Franciae natione exstructae, necnon furti insanabilis tot divitiarum naturae et operis arte facti in Asia extrema. Abundant loci, quibus animus spectatoris moveatur hominum feritate humanitate ferarum. Quomodo actio animalium tanta peritia dirigi possit, intellectu perdifficile. Si quis profunditatem et novitatem requisiverit, ille pellicula Annaud decipietur.

http://www.twobrothersmovie.net/

Scripsit Herrimannus Novocomiensis


ADOLPHE
Direxit Benoît Jacquot
cum Isabelle Adjani (Ellénore), Stanislas Merhar (Adolphe), Jean Yanne (Comte) aliisque histrionibus.


Haec pellicula cinematographice venustissima primum anno 2002 divulgata nunc in DVD emi potest. Ad scaenam enim diligenter accomodavit Francogallus Benoît Jacquot historiam commenticiam celeberrimam scriptoris Benjamin Constant (1767-1830) quae anno 1816 Londini atque Lutetiae Parisiorum e prelo exiit. Qua in fabula sunt qui credant scriptorem suas fere res gestas necnon amores enarravisse.
In historia vero commenticia Poloniensis est Ellénore quae in Germania caelebs cum Comite de P*** liberisque suis vivit. Germanus ingenio haudquaquam tardo est Adolphus qui studia nuper in Academia Gottingensi excoluit et cui odiosa est vita sine amore. Statuit ergo Adolphus Ellénore a comite, a liberis, a rectiore via abducere. Quo facto primum putat se verissimo amore ardere, mox autem credit libertatem suam omnino perdidisse. Sed eodem tempore Ellénore, quae Adolphi iam deperit amore, prae commodo Adolphi omnia sua - amicos, comitem, liberos - posthabet, id quod Adolphum, cui magna est agilitas mollitiesque naturae, ad incitas redigit... Cuius subtilissimae fabulae finem non narrabo, at non desunt docti existimatores qui dicant eam *modernissimam* esse. Partes primas sollertissime agunt Adjani, Yanne, Merhar (qui Polonus est ipse nisi fallor), pellicula autem in Gallia et in Tsechia (ut puto) - et quidem pulchre - facta est.

<http://www.cinebel.be/fr/film.asp?Code_film=9804>

Scripsit Dionysius Silvanus.


SPONSA SYRIACA
Rexit Eran Riklis
Cum Hiam Abbass, Makram J. Khoury, Clara Khoury, Ashraf Barhoum, Eyad Sheet

Cum plus quam semel de condicione et aerumnis orientis medii disputatum sit, cupio vobis aliquid narrare de pellicula filmica quam Luggari (Locarno - CH) aspexi, ubi hac hebdomada habita est magni momenti expositio novarum pellicularum toto ex orbe confectarum, inter quas hoc ipso vespere praemia tribuentur (http://www.pardo.ch). Titulus eius est "HACALA HASURIT", id est "Sponsa Syriaca" (The Syrian bride), Israelita auctor, plerumque Arabes histriones. Narratur de puella Drusa quadam, videlicet ex populo parvulo montium Golan incola (apud fines Israel cum Syria), cuius dies nuptialis ultimus cum familia est, cum non liceat Arabibus in Israel habitantibus in patriam redire post exitum: sponsus enim Syriacus in Syria vivit. Multae relationes vivide describuntur, quae familiam sponsae, vici Arabes incolas, milites et cives dilacerant. Thema pelliculae hoc est (ut histrio patrem agens praesens ante ostensionem declaravit): fines, qui terras et populos, hominem et hominem, virum et mulierem separant, quos tamen superare necesse est ut vita prosequatur.
Si in patriis vestris hanc pelliculam spectare poteritis, eam omnibus toto corde commendo, opinionem quamvis habentibus.

Scripsit Herimannus Novocomiensis.



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae