Annus
2 0 0 4

De veteri et hodierno nomine vini apud Graecos (5

ETYMA VARIA
Rubrica de linguis deque etymologia.


De pronuntiatus litterarumque congruentia.

Peregrinis praenobilem Italorum sermonem addiscentibus maxima difficultas est:

1) in accentu recte ponendo (plerumque enim non scribitur, ut e.g. in Hispanica lingua fieri solet), sed praecipue:

2) in vocalibus clausis et apertis (quae dicuntur) distinguendis (optimum exemplum et tritum est: pésca-pčsca; cóppa-cňppa) et:

3) in litteris -s- et -z-, vocali antecedente et sequente (vel sequente tantum), recte probateque pronuntiandis. Solent enim aut sonorae esse (rosa, visibile, chiesa, chiuso; pranzo, mezzo [ex -di-], zona [ex Graeco]) zanzara, zerbino, ...) aut insonae (casa, cosa; zucchero [ex Arabico], speranza, prezzo, vizio, stazione [ex -ti-], calza, pizza, mazzo, zitto, zolfo).

[Plura huius rei exempla in arte grammatica a viro docto Luca Serianni composita, quae optima mihi semper visa est, inveniuntur, Taurini anno 1988 edita; atque in bonis lexicis, veluti Langenscheidtiano]

Haec non sine sudore, nam Italorum sermonem adulescens non puer didici, comparanda mihi erant.

Hispanorum autem sermo (quem fatear puerulus primum didici: et a pueris multo facilius linguae comparantur), quoad pronuntiatum, multo expeditius addiscitur; - Lusitanum autem sermonem (nisi loquantur Brasiliani) difficilius intellego; in lingua vero Turcorum, postquam litterae sunt Latinae introductae (a. 1928), "ad litteram" pronuntiatus scribendi rationi respondet, facillimeque addisci a peregrinis potest.

Scripsit Volfgangus Jenniges.

De antiqua et hodierna vini appellatione apud Graecos.

Quae sit origo vocabuli q.e. "ho (w)oinos" non satis liquet; fortasse Semitica est: sunt enim apud Phoenices quaedam formae similes et eiusdem significationis, neque Graecos (ceterosque Indo-Europaeos, quos vocamus) vitem et vinum ex Asia attulisse, sed in ipsis meridianae Europae regionibus iuxta mare sitis invenisse consentaneum est. Neque enim ipsum pro "mari" traditum Graeci habent et primaevum vocabulum (quod apud Italos, Germanos et Slavos servatum est), sed "thalassam" nescioquam ex nescioqua lingua, ibidem videlicet, ubi "thalassa" est, quondam adhibita, quaeque cum Indo-Europaeis qui dicuntur nullam habet necessitudinem, in suum adsumpserunt sermonem.

"To krasi" (oxytonon, est enim neutri generis), ni fallor ex verbo temporali "kerannymi" (misceo) ducitur. Fuit enim, ut a non nullis sodalibus iam dictum est, antiquis (ut est et nonnullis nostratibus) mos perquam horrendus vini cum aqua miscendi.

Scripsit Volfgangus Jenniges.

De nominibus ducum Carthaginensium: Hannibal, Hasdrubal, Hamilcar.

Altera pars nominum Hannibal vel Hasdrubal, "-bal" videlicet, ad illum deum spectat quem omnes fere Semitarum gentes olim coluerunt, quique proprio nomine Ba‘(a)l vocatur, quod origine nomen quidem proprium non est, sed interpretatur "Dominus". Producta autem non erat, origine saltem, eius syllaba, cum una sit vel duae breves sint syllabae, interposita Phoenicum littera consonanti pharyngali sonora (quam glottologi dicunt) [‘ain], quae aliquando in Punico sermone evanuit, neque a Romanis et Graecis, qui tali sono carebant, satis clare audiebatur.

Nomen autem praeclari Carthaginiensium ducis "Hannibal" ex "Hann(i)-Ba‘l" fluxit, quod significat "Gratiam praebuit Ba‘l"; alterius autem nominis "Hasdrubal" origo est " ‘Azar-Ba‘l " = "Adiuvit Ba‘l".

["Hann" verbi temporalis (radix hn’) forma simplex ("qal" ut ab Hebraeorum grammaticis vocatur) temporis perfecti est (mediae geminatae, quae dicitur), similiter ‘azar verbi ‘zr tempus est perfectum, quod vocamus, regulare.]

Simile exstat nomen " ’Adoni-Ba‘l" (= "Dominus meus Ba‘l"), quae forma in quadam tabella cuneata Assyriorum regis Assurbanipalis (in eius Annalibus) adservatur, et variis quoque formis compendiatis (quae syncopen et assimilationem, quas grammatici dicunt, passae sunt) offenditur, veluti "Iddibal", "In(n)ibal" (Corpus Inscriptionum Latinarum VIII 22772; Inscriptiones Graecae XIV 279,2) et (Graece per nominativum sigmaticum) e.g. apud rerum scriptorem Diodorum Siculum "Annibas".

"Hamilcar" autem ex " ‘abd-Milqart" videtur fluxisse; quod interpretatur "famulus (dei) Milqart".

Plura de hac re (unde et exempla relata sumpsi) – si cui studium movet – apud Ioannem Friedrich et Volfgangum Roellig (adiuvantibus Maria Iulia Amadasi Guzzo et Wernero Mayer), "Phoenizisch-Punische Grammatik" (= ars grammatica Phoenicia et Punica), Romae tertium edita, apud Pontificium Institutum Biblicum, 1999, passim. Qui liber mirificus prorsus est et artis grammaticae optime concinnatae praeclarum exemplum.

Scripsit Volfgangus Jenniges.

De nominibus substantiarum psychotropicarum.

De substantiis psychotropicis quamquam parum scio, "coca" puto ex vocabulo quodam Indico esse ductum; fortasse ergo sic, uti stat, erit adhibendum (vocabulum dico, non substantiam).

"Hashish" autem vocabulum est Arabicum; planta quae substantiam psychotropicam gignit, ni fallor, a rerum botanicarum peritis vocatur "Cannabis sativa L." (ergo brevius: "cannabis"); "voluptates" quae ex hac substantia oriuntur sunt maxime variae: mentis evagatio, fauces aridae et in glutiendo labores (dysphagia), oculorum aciei confusio, vomitus, musculorum inconstantia, et inde: ambulandi labor, loquendi difficultas (dysarthria).

Scripsit Volfgangus Jenniges.

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae