Annus
2 0 0 4

Europa inferior THEMA:

EUROPA INFERIOR?

Postquam tres novae terrae Dacoromania scilicet, Bulgaria et Croatia proximis annis ad Unioniem Europaeam (UE) se adiunxerint, postquam Turcia statum membri UE negotiari coeperit, Unio ipsa - ita saltem plerique credunt ad fines suos ultimos seu aeternos appropinquabit. Litteris a Consilio Supremo Europaeo praterito anno divulgatis, quae Europa Latior Ratio Nova Vicinitatis (Wider Europe A New Neighbourhood Instrument) inscribuntur, dicitur non invitatum in Unionem Europaeam iri, nostra saltem in aetate, terras foederis Maghreb seu Africae Septentrionalis, nec Ucrainam, Rutheniam Albam, Moldovamque. Certe nemo Bruxellis imaginari potest hodiernam Rutheniam Albam Alexandri Lukassenka, Ucrainam Leonidae Kutsma Victorisque Ianukovyts, terrae scilicet a despotis rectae, aptas esse ut UE intrent. Sed et ipsa Unio hac in re est culpanda, Moscoviae nempe, cuius sub alis tyranni hi plus minusve manent, chartulam albam (carte blanche, ut Francogalli dicunt), licentiam scilicet quomodo sibi velit regendi, tacite praebens.

Tutela Russiae et Res Publica Transtyrasiana (Transnistria) sustineri potest, quae terra iam per 13 annos rebellionem contra regimen Moldovense agit. Ipsa Moldova, quamvis statum membri UE necnon foederis NATO officialiter petit, a mente captis factione scilicet communistarum, solorum inter in Europa regnantium, qui hoc nomine adhuc utuntur - moderata, sicut ebrius movetur, pro paupertate suorum modo Dacoromaniam vicinam, modo Russiam Ucrainamque insimulans.

Turcia ad portam Europae iam pulsante, in viae amissae sunt terrae cavi isti nigri Balcanici: Bosnia et Herzegovina (re vera a tribus gentibus Musulmanis, Serbis Croatisque direpta et separatim recta), Serbia et Montenegro (quae ambae voluntate tantum Bruxellarum una in civitate manent, quamquam ne nummum quidem communem habent), Macedonia (cuius pars ab Albanis inhabita vehementer autonomiam petit), Albania (quae cum vicino Campo Merulano porta primaria psychotropicorum ex Afghanistania in Europam advectorum est). Mulier quaedam cui munus apud Consilium Supremum Europeaum ut de rebus Balcanicis curet est, dixit nobis nuper: Si res ita se habere pergent, terrae hae numquam Unionem intrabunt. Quod circulus vitiosus esse plane videtur, nam nisi UE auxilium atque spem melioris vitae adipiscendae iis det, nihil ibi mutabitur.

Democratia prosperitasque mox Euphraten flumen attingent, ripae tamen Bugae, Pruti Neretvaeve nocte in atra relictae permanebunt.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae