Annus
2 0 0 4

die Solis (sive Dominico), quarto mensis Julii, contentio finalis certaminis pediludici EuropŠi celebrata est inter singulas turmas selectas LusitaniŠ, nationis hospitis, atque GrŠciŠ

GRAECIA VICTRIX!

Die Solis (sive Dominico), quarto mensis Julii, contentio finalis certaminis pediludici Europæi celebrata est inter singulas turmas selectas Lusitaniæ, nationis hospitis, atque Græciæ.
Decursu hujus certaminis pediludici Europæi, turmæ nationum quæ in initio plerorumque opinione victuræ habebantur, una post alteram devictæ certamen relinquere cogebantur, usque dum, præter fere omnium opinionem, Græci lusores selecti et Lusitani ad contentionem supremam superstites pervenerunt. Quamquam rebus quibusdam adversis, in stadio hospitis itemque perduellionis, paucioribus spectatoribus faventibus, peritiorum opinione parum laudati, quod parciore modo proeliari solerent, lusores Græci contendere cogebantur, tamen mira disciplina præditi corporisque viribus integris, animoque fortiores, Lusitanos tandem debellarunt. Altero enim dimidio tempore, minuta 57¬, post jactum angularem, perite factum a lusore Græco, alius lusor Græcus, isque oppugnator nomine Charisteas, optimo situ in area poenali adepto, follem ad altitudinem capitis celerrime appropinquantem expedito saltu ictu frontis impegit eumque perite direxit in portam, adeo ut Lusitanus janitor Ricardus, obstupefactus non valuerit follem captare, ne eum pugnis quidem digitisve repellere. Inde status lusus fuit unum contra nullum, qui non jam mutatus est, etsi Lusitani maxima animi cura, varios conatus æquiperandæ pugnæ frustra fecerunt, cum iterum iterumque impediti ab adversariis fortiter atque perite defendentibus, tum adversam quoque fortunam miseri patientes.
Post sibilum finalem, spectatores Lusitani, tristiores sed imo pectore honorem agnoscentes suæ selectæ turmæ pediludicæ, quæ usque ad finem fortiter pugnaverit, quæ etiam præcedentia pericula superaverit, paulatim stadium tacite relinquebant, dum spectatores Græci, triumpho tandem accepto, permulti phrenetice saltabant, et felicissimi clamitabant vexilla Græciæ agitantes et lusores suos laudibus ad Olympum tollentes.
Ad rem, Græcia victrix placatum terrarum orbem cepit eumque sollemniter invitat ad Olympiacos agones participandos spectandosque! Vivat athletica!

Scripsit Jarcius Gaditanus.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae