Annus
2 0 0 4

Croatia septima terra Europaea fit ubi gubernatoris autoraedarum nullam guttam temeti cum vehantur bibere licet

Thema hebdomadis

QUIBUS BENE, QUIBUS MALE SIT VIVENDUM

Vivere bene est sed bene vivere melius docet proverbium Russorum. Melius omnium tamen vivunt Scandinavi - patet ex investigatione ab Associatione Nationum Unitarum (ANU) mandata, cuius inventa modo in lucem divulganti sunt. Annuatim enim ANU indicem omnium fere terrarum mundi Iraquia, Afghanistania, Corea Septentrionali et Liberia sua sponte exceptis parat, aestimans in hoc labore fructum per caput, statum educationis liberorum, mediam longitudinem vitae civium necnon condicionem mulierum viris comparatam. Abhinc quattuor per annos palmam indicis Norvegia tenet, cuius cives in medio 79. annum vitae ante mortem attingunt et ubi fructus per caput plus 36 milibus dollariorum Americanorum constat. Alterum locum vicinus Norvegorum, Suetia scilicet, occupat. Civitates Unitae Americae Septentrionalis (USA), vis primaria oeconomica et militaris mundi, octava terra in indice monstrantur.

In fine indicis, 177. scilicet terra, Sierra Leone, nonnullis ultimis decennis bello civili afflicta, invenitur. Non multo melius vita aestimatur in: Nigro, Burkina Faso, Mali et Burundi his in terris media, ut dicunt, vita non 40 quidem annos durat, magna ex parte ob pestem AIDS.

Novis ex terris Unionis Europaeae maxime vita aestimatur Estonorum (27. locum indicis, statim post Lusitaniam et ante Coream Meridionalem), minime autem civium Lettoniae (50. locum).

Disparilitas maxima status vitae varias inter terras ad migrandum cives pauperum civitatum cogit. Duabus in ultimis decennis, scilicet inter annos 1980 et 2000, 75% plus hominum quam prioribus 20 annis patriam suam, secundum eandem investigationem ANU, reliquerunt. In plus quam 2/3 terrarum una saltem natio aut confessio quaedam minoritaria exstat 900 miliones talium hominum a gente quae maiorem partem fit persequuntur.

Index condicionis vivendi terrarum ANU (primae 40 terrae):

  1. Norvegia
  2. Suetia
  3. Australia
  4. Canada
  5. Batavia
  6. Belgica
  7. Islandia
  8. USA
  9. Iaponia
  10. Hibernia
  11. Helvetia
  12. Magna Britannia
  13. Finnia
  14. Austria
  15. Luxemburgum
  16. Francogallia
  17. Dania
  18. Nova Zelandia
  19. Germania
  20. Hispania
  21. Italia
  22. Israhel
  23. Hongkong
  24. Graecia
  25. Singapur
  26. Lusitania
  27. Slovenia
  28. Corea Meridionalis
  29. Barbados
  30. Cyprum
  31. Melita
  32. Bohemia
  33. Brunei
  34. Argentina
  35. Seselia
  36. Estonia
  37. Polonia
  38. Hungaria
  39. Saint Kitts & Nevis
  40. Bahrain

scripsit Stanislaus Tekieli.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae