Annus
2 0 0 4

Victorius cuncto Gregi s

Eleonora Duse (1858-1924)
Victorius Ciarrocchi scripsit.

Non solum operum theatralium spectatores, verum etiam dramatum critici "divinam" appellarunt Eleonoram Duse, quam et in Italia et peregre plerique admirati sunt. Ortum haec femina habuit anno 1858 in oppido 'Vigévano', quod est prope urbem Ticinum, parentibus munera theatralia explentibus. Iam a prima adulescentia partes quibusdam in fabulis dramaticis tam bene egit, ut brevi ab aliquibus greges ducentibus advocata sit ut eius artem scaenicam in celebrioribus theatris monstraret. Quod Eleonora, cui indoles erat vere dramatica, libenter fecit et paenultimo decennio saeculi undevigesimi famam adsecuta est veluti optima artifex scaenica. Quamvis non pulcherrima, tamen huius feminae multa _ oculorum conspectus, vox alta et suavis et interdum tremula, prout pars, quam ageret, postularet _ inter sese tam apte cohaerebant, ut eam venustate quadam praeditam nemo negaret. Atque adeo intrinsecus illas scaenas vivebat Eleonora, ut ipsa etiam cum viris ita se gereret veluti in theatro esset. At non simulabat, quia eadem sibi erat indoles et in scaenicis ludis et in amatoriis semper ardens. At prosperos eius theatrales exitus quaedam vicissitudines iam ab initio parum laetae secutae sunt; amoris eam cupidam primum pellexit Martinus Cafiero, diurnarius Neapolitanus haud spernendus, at vanus atque inconstans. Paucas horas vixit infantulus, qui ex eorum amore natus erat; brevi et Martinus mortuus est. Anno 1881 Eleonora nupsit Tebaldo Marchetti, scaenico artifici, et anno insequenti nata est Henrica, quam postea uxorem duxit professor quidam Anglus Cantabrigensis, nomine Bullough: infantulae his ex nuptiis natae praenomen Eleonorae indidit Henrica, et haec Eleonora cultui divino se sacravit veluti monacha ordinis dominicani; anno 1969 e quodam monasterio Anglico, ubi vitam degebat, in Italiam venit, sepulcrum aviae, quod est in coemeterio oppidi Aceli (It.: 'Asolo), invisit proque avia sane preces fudit, et praeterea, quod maioris forsan est momenti, quattuor commentarios sive pugillares ab avia ipsa scriptos (Italice dicimus "quaderni"), quos nemo exstare suspicatus erat, dono dedit cuidam operi fundato, ut ederentur. Quod factum est non sine quadam criticorum admiratione erga Eleonorae Duse scribendi genus, quod plerique omnino ineptum fuisse putaverant. Revera nemo forsan est in Italia, qui illam scriptionem omnino hac aetate laudet; sed penitioribus observationibus minime carebat Eleonora illa, ad cuius vitam atque amores redeundum est. Quae femina cum Tebaldo brevi mansit, quippe quae illecebris cuiusdam artificis scaenicis, nomine Flavius Andò, resistere non valuerit. Quo cum artifice primas egerat illa in opere dramatico atque id temporis attractivissimo, cui titulus "De alacri honore" (It. :"Cavalleria rusticana"), quod saeculo XIX exeunte ineunteque XX Italis maxime placebat. Vir admodum venustus erat Flavius, et artifex a spectatoribus valde probatus; sed alias feminas minime spernebat.
Lente igitur atque sine obiurgationibus languit huius amoris vinculum, dum etiam Eleonora alium virum quaeritat, cui animi sui aegritudines, quibus identidem conflictabatur, aperiret confideretque. Qui fuit Henricus Bòito (1842-1918), e patre Italo et matre Polona natus, poeta et musicus, scriptor operum q. t. "Othellus" et "Falstaff", quae, modis musicis Verdianis inscripta, pernota fuerunt. Henricus, qui linguam Anglicam callebat, animum Eleonorae excoluit praecipue ut Vilelmi Shakespeare opera legeret atque hunc poetam diligeret. Multum et multa illi viro artifex nostra debuit, sed amore uterque iunctus est variis de causis perturbato: ille ad vitam sedentariam pronior erat, dum Eleonora etiam peregre itinera faciebat; quare mirum non est eorum amorem ea vi saepe caruisse, quae plerumque nisi a diuturna, saltem non sine aliqua adsiduitate fovetur. Anno 1894 Eleonorae id accidit, quod eius animum magis ac penitius tetigit: novus enim vir, qui carmina et quasdam fabulas amatorias iam composuerat et maxime ob genus vivendi plane singulare pernotus erat, in illius artificis scaenicae vitam irrupit: Gabrielem D'Annunzio dico [cuius die 3 Aug. 2001 quadam in ep. mentionem feceram], callidum in feminarum arte alliciendarum magistrum, quem illa tam perdite amavit, ut etiam ea munera theatralia, quae Eleonorae nomen celebre fecerant, representare non iam vellet, quia eis opera a Gabriele composita, vel saepe mediocria, anteponere impetravit. Cui quidem deditioni ille gratiam raro rettulit nec, mulierosissimus cum esset, fidem Eleonorae servavit. Eum aere alieno saepius demersum adiuvit haec femina, ex Gabriele nil aliud petens nisi ut certior ipsa fieret de veraci eorum amoris vinculo. Parvo in colle prope Florentiam sito, cui nomen 'Settignano', duas villas conduxit Eleonora, quas ille "Portiuncula" et "Capponcina" appellavit: hanc Gabriel rebus invenustis replevit, ibique multa opera scripsit, dum Eleonora ut feles fidissima omnibus domini iussis parebat. Atque haud dubie id cum Gabriele est adsecuta, quod forsan ab aliis viris numquam acceperat. Sed maestitiam ex animo suo ipsa, quam primi albi capilli et membra non ut olim iuvenilia anxiam in annos reddebant, pellere nequibat etiam quod saepius aemularum angebatur metu. Quam quidem Eleonorae aegritudinem ille, vitae iucundioris percupidus, aegre ferebat, etsi probe sciret illi feminae melancholicum esse animum etiam quod morbo phthisico ea laboraret. Et qui hoc morbo adficiuntur, penitiorem in modum aliorum animos mentesque intellegunt, ut aiunt quidam clinici. Huic tamen feminae "pulchrioribus manibus praeditae" carmina quibus titulus "Laudi" et drama "Iucunda" inscriptum dicavit Gabriel eandemque in fabula amatoria c. t. "Flamma" adumbravit; hoc Eleonorae valde displicuit, quia omnes illam fabulam legentes haud dubie intellexissent in ipsa, vel sub fictis nominibus Foscarinae et Stelii, revera tamen eorum amorem et impudice narratum esse. Nihilominus Arturo Lymons propter illas adumbrationes haerenti utrum haec fabula Anglice verteret necne, Eleonora respondit ita: "Librum vertas atque edendum cures: qualecumque enim artis opus magis est faciendum quam animus acerbitate fractus!". Neque Eleonora minus excruciabatur si 'vates' (hoc enim vocabulo se ipsum D'Annunzio appellabat) suum erga eam continuo profitebatur ardorem: mense sept. 1898 ex. gr., dum ambo cuiusdam saltationis Venetiis participant, postquam actum quartum dramatis "Carmen" inscripti splendide ab Emma Calvé cantatum audiverant, huic pulchrae atque illustri cantrici Gabriel valde gratulatus est _quod ille inimitabili gratia facere valebat _, suo viro hysterice turbam fecit Eleonora, et postea, ut solebat, veniam usque ad taedium petivit. Quam autem ille, vel suo modo, revera amabat (ut quidam scripsere putantes etiam a vero amore aliquid "egoismi" sive "egotismi", ut quidam psychologi aiunt, disiungi non posse!). Interea huius poetae opera vel parvi momenti sicut "Francisca Ariminensis", adeo pertinaciter Eleonora repraesentare perrexit, ut ingentem pecuniam suam erogaret operum theatralium conductoribus, ut his ad Gabrielis dramata apparanda suaderet.
Primis saeculi vigesimi annis illa in Civitates Septentrioamericanas ivit atque ibi novas sibi comparavit laudes. At quodam die, postquam in Italiam reverterat et ad villam "Capponcinam" se contulerat, eodem in lecto ubi ipsa et Gabriel totiens se amaverant, binas acus comatorias invenit, e quibus recentior iterataque illius viri proditio haud dubie patuit. Eàdem animi qua pollebat perspicacitate Eleonora statim intellexit nihil sibi spei relicturum: in thalamum enim ingressa erat Alexandra di Rudinì, quam "Nikem" ob miram eius pulchritudinem appellavit Gabriel quaeque inter pulchriores illius aetatis feminas haud dubie est adnumeranda. Veluti Erinys furit Eleonora, quae "focum, focum" clamans totam diaetam furibunda percurrebat, sicut incendio villam delere vellet. Quod verisimiliter fecisset, nisi Benignus Palmerio, veterinarius qui multos Gabrielis vertragos curabat eiusque opera rescribere solebat, Eleonorae ab illo proposito dissuasisset. Quare haec 'divina' nonnullos per annos tacuit; postea gradatim ludicras partes iterum sustinere coepit, non sine laude ac plausibus, qui pares tantum Sarae Bernhardt id temporis tributi sunt. Nullo forsan in dramate ars Eleonorae scaenica tam effulsit, sicut in eo, quod Alexander Dumas iunior composuit titulo "La dame aux camélias", quia haec florum species forsan pergrata erat Margaritae Gautier, primas miseranter agenti: intimos huius feminae sensus, quae amori vitam dicaverat et amando moritur, incomparabili vi dramatica semper Eleonora reddere valuit, etiam postremis vitae suae mensibus, quos in Septentrioamerica degit. In Pensilvaniensi urbe 'Pittsburgh' die 21 Apr. a. 1924 Eleonora Duse mortua est.


Adnotatiunculae:

1) Commemorationes scribi solent cum annus centesimus vel anni centesimi multiplus, ut ait Boethius, sit expletus; "cur igitur de Eleonora Duse, quae solum octoginta abhinc annos mortua est, istam commentatiunculam scripsisti, Victori?". Libentissime respondeo: "Quia anno 2024 ego quoque, sicut iam illa 'divina', verisimiliter somnum perpetuum dormiam aut, veluti Maximus ait in pellicula "Gladiator", in Elysiis equitabo idcircoque neque Vestras epistulas legere neque nugas meas Vobis mittere quibo".
2) Fieri potest (attendas, amice lector, "fieri potest" scripsi!) ut tibi molesta sint quae, non solum hac in 'commemoratiuncula', sed etiam alias de feminis, de viris, de illarum deque horum amoribus scriptitavi. Bene, immo optime, quod propter istas meas scriptiunculas "stomacheris" (ut olim quidam _ sed eius nomen taceo, quia meum tacuerat ille _ aperte scripsit); sinas autem, quaeso, tibi dicam apud Anglos, qui placeat displiceatve sunt etiamnunc magistri artis 'historiographicae', quae dicitur, continuo libros edi ad eiusmodi historias sive narrationes 'biographicas', quae dicuntur, spectantes, ut patet etiam hoc ex libri recentioris titulo: "The Lives and Legends of Four 19th- Century Courtesans", id est "de quattuor amatricibus saeculi XIX deque earum vitis rebusque plus minus veris" [si perperam Latine verti, excusatum me habeatis, quaeso]; quem librum 337 paginarum (apud domum editoriam 'Bloomsbury' editum; pretium: viginti 'sterlinis') anno praeterito scripsit Virginia Rounding.
3) "Nonne putas, Victori, inutilia esse, quae supra addidisti?", quispiam fortasse quaeret. Respondeo: "Minime inutilia, amice! Nam primum 'melius est abundare quam deficere'; secundo, et hoc *tibi* sit maioris momenti, ego scribo QUOD mihi placet scribere atque ADDO non quae alii gregales addenda esse putent, sed quae MIHIMET addere placet. Quod si hae explanationes, amice lector, tibi displiceant aut non sufficiant, dicas libenter aperteque: te auscultabo atque alia fortasse *addere* potero; conabor quidem.

 


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae