|
|||||||||||
|
ATHLETICA
UMBELLA DECIDIT SECUNDUM PRAECEPTA DA VINCI Casus 650 metrorum et... 523 annorum In aeriportu militari ad oppidum Payerne de caelo appulit 36 annorum Helvetus athleta deciduus Olivier Vietti-Teppa, qui umbella descensoria usus est structa secundum praecepta praeclari artificis renascentiae, Leonardi da Vinci.
Qui primus hominum est, cui talis casus contigit. Anno enim 2000 more Leonardiano decidere conatus est Britannus Adrian Nicholas, sed cum tempore casus umbella non bene moderari valeret, coactus est umbella secundaria uti, machinam Leonardianam pondere 80 chiliogrammatum a se deiciens. Vietti-Teppa autem de helicoptero in altitudine 650 metrorum volante decidit. Umbella aperuit 600 metris super terra. Umbellam instar pyramidos structam esse omnino secundum praecepta Leonardi da Vinci anno 1485 scripta, licet materiam adhibitam esse syntheticam hodierni temporis. Non potest homo tali umbella deciduus directionem volandi eligere. "Decidis ut ventus vult" - dixit Vietti-Teppa. Scripsit Stanislaus Tekieli |
![]()
BREVES
Taeda Olympica Canberram, in caput Australiae, pervenit: ibi etiam vivaces reclamationes de Tibeti repressione exspectantur. - 23/04/2008 07h52
Ignem Olympicum accipere recusavit, propter caedes monachorum in Tibetia, praeclarum in Iaponia templum buddhisticum urbis Nagano. ` - 18/04/2008 11h57 Reclamantes pro Tibeti libertate per vias Sancti Francisci, Californiae urbis, iter fecerunt, dum taeda Olympica exspectatur. - 09/04/2008 07h16
NUNTII
|
||||||||||