Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 24 mensis Octobris 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 31.dtp (1/1)

 

Caput  XXXI

 

Apud Collinas decorum praefecti FitzWilliam in magna admiratione erat, atque exspectabant cunctae feminae ut aucta foret iucunditas quandoque ad Villam Rosariam vocarentur. Nonnulli tamen dies lapsi sunt antequam invitati sunt — hospitibus enim ibi collocatis, defuit necessitas; itaque non ante diem primum Paschalem, cum honestiores iam septimanam morati essent, talem observantiam acceperunt; etiamtum dum ecclesiam egredientur tantummodo vocati sunt ut vespere adessent. Per septimanam nec dominam Caterinam nec filiam vix conspexerunt. Etsi praefectus FitzWilliam Collinas aliquando salutaverat, Darceius in ecclesia modo visus est.

Inivitatione libenter accepta, ad coetum in exedra dominae Caterinae tempore se iunxerunt. Quamquam hospita urbaniter salutavit, bene visum est ut eis plus familiariter uteretur si modo deessent alii; et de facto cum filiis fratrum, Darceio praesertim, multum colloquebatur, aliis in camera plerumque praetermittis.

Praefectus FitzWilliam, quod ad Villam Rosariam quidquam ei animam allevare potuit, acriter salvere iussit vero; et a pulchra autem matronae Collinae amica permultum est attractus. Hanc iuxta nunc consedit, et sive de Cantio ac comitatu Hertfordiano, sive de peregrinationes vel vita domi degenda, sive de novis libellis ac musica, tam suaviter locutus est ut Elizabetha melius ista in camera nunquam ante oblectatam esse se crederet; sermonem autem volubiliter ac solute conferebant ut eis operam daret ipsa domina Caterina, ipse etiam Darceius. Mox saepe saepiusque hic oculos petentes vertit; et domina Caterina, ut visum est, animum similem paulisper noverat, quae non cunctata exclamaret:

‘Quid FitzWilliam dicis? Qua de re loqueris? Quid erae Bennett narras? Velim certior fieri.’

Tandem responsum dandum vitare nequivit, ut ‘Sermonem de musica conferimus,’ diceret.

‘De musica! En, clare loquimini. Haec omnium artium maxime delectat. Dum de musica loquimini, ego quoque sermonem augere debeo. In Anglia quidem, ut credo, sunt pauci qui aut musicam fruendo aut innato iudicio me exsuperant. Si modulari didiceram, maximam progressum habuissem. Sic ageret Anna quoque, si satis valida fuisset. Haud dubio quin suavissime caneret. Darcei, nonne Georgiana melius meliusque agit?’

Bonus Darceius sororis progressum amanter laudavit.

Domina Caterina ‘Ea laudibus ornata,’ inquit, ‘multum gaudeo; et obsecro te hoc consilium perferre, ut praecellare non poterit nisi se exerceret magno opere.’

‘O domina mea,’ respondit, ‘pro certo ei haud est monendum. Se exercet assidue.’

‘Ita bene habetur. Nimium nunquam agitur; et proximis litteris eam monebo ne quacunque ratione nimium parce ageret. Puellas saepe moneo sese exercere acriter ac assidue ut musica praecellarent. Sic eram Bennett aliquoties monui, quae melius non canet nisi se exerceret magis magisque; at etiamsi matrona Collina instrumento caret, illam saepe monui ut ad Villam Rosariam facillime adesset clavichordio, quod in cella matronae Ienquinsonae se habet, canendi causa. In ista aedium parte, ut scis, molestiam alicui non afferret.’

Darceius de moribus amitae inhumanis pudore confusus dedit nullum responsum.

Post coffeam praefectus FitzWilliam Elizabetham monuit de promisso canendi; et illa statim ad clavichordium consedit. Ille sellam ad eam iuxta duxit. Dimidia parte carmina audita, domina Caterina, sicut ante, sermonem cum altero fratris filio contulit; donec hic ab ea ad clavichordium ex consuetudine lente ambulavit, quo plenius vultum bellae cantricis intueretur. Hoc animadverso Elizabetha, quam simul opportune interquiescens potuit, ad eum vertit subridens ut argute inquit:

‘An tu, o bone Darcei, nimis accurate venisti ad me audiendam? Ego non perturbabor etiamsi soror tua perbene canit. Pervicax sum quominus aliis suadentibus terrerer. Animus mihi augetur si quis me perturbare vult.’

‘Te errare non dico,’ respondit, ‘quia non potes me credere consilium assumpsisse ut consulto te perturbarem; et satis tui gnarus sum iucunde quo plus te scirem magnam oblectationem aliquando capere dum sententias alienas profiteris.’

Elizabetha ita depicta summo studio risit, et praefecto FitzWilliam ‘Consobrinus tuus,’ inquit, ‘de me dulce ac lepide docet, ut sententias meas non crederes. Infaustissima sum quae hominem invenirem in terra ubi haberetur in me aliquid fidei. Adeo, o bone Darcei, cum de detrimentis mihi in comitatu Hertfordiano tibi notis mentionem facis, more inhumani ages — atque, inquam, inurbane etiam — nam moves ut par pari referrem, et forsitan propinquos tuos horrore dicendo afficerem.’

Ille subridens ‘Non timeo,’ dixit.

Praefectus FitzWilliam ‘Rogo te et oro,’ inquit, ‘ut certiorem de accusatione me facias. Scire velim quo modo extraneis ac ignotis utitur.’

‘Itaque audies — sed aliquid perdiri exspecta. Cum primum in comitatu Hertfordiano conspexi, ut scis, se habebatur saltatio — at inter saltationem, quid putas eum fecisse? Saltavit quater tantum, etsi pauci erant viri; atque, quod habeo pro certo, plus quam una puella sedebat consaltatore carens. O bone Darcei, hoc negare nequis.’

‘Eo tempore nullam feminam inter saltatrices honore noveram nisi ex partibus meis.’

‘Ita vero; atque in camera saltatoria aliquem alicui commendare nunquam licet sane. En, praefecte FitzWilliam, nunc quid canam? Digiti mandata tua exspectant.’

Darceius ‘Fortasse,’ opinatus est, ‘melius egi, si introductionem petiveram; sed aptus non sum quominus extraneis me commendarem.’

Elizabetha iam praefecto ‘Nonne,’ inquit, ‘consobrinum tuum de ratione rogare debemus? Cur homo acutus vel educatus, qui inter homines vitam degit, aptus non est quominus extraneis se commendaret?’

FitzWilliam ‘Respondere possum,’ inquit, ‘eo non rogato. Curare non vult.’

Darceius ‘Non dubium est,’ inquit, ‘quin ingenii egerem, quod habent alii, quo facilius sermonem cum personis alienis conferrent. Non possum res sermonis capere, neque referent res eorum suscipiendae, ut saepe animadverto fieri inter alios.’

Elizabetha ‘Dum cano, digitis meis,’ dixit, ‘dispariliter utor quam modo eleganti ac artificioso multarum mulierum, quod saepe animadverto. Has nec viribus nec celeritate aemulari possum, ut canendo haesitem. Quia autem exercere non curo, culpam in me infero. Ut credo, non est cur ego habiliter sicut aliae digitis uti non possim.’

Darceius subridens ‘Vere loqueris,’ inquit. ‘Tempore utebaris magis commode. Nemini concessum est te audire quin aliquid deesse non crederet. Neuter nostrum palam extraneis praestat.’

Nunc intervenit domina Caterina, quae certior de re agitata fieri volebat. Statim Elizabetha musicam resumpsit. Domina Caterina advenit auditum et, lapsis nonullis minutis, Darceium monuit:

‘Era Bennet vix prave caneret, si plus se exerceret et a perito Londinii doceretur. Disposite digitis utitur, etsi propensu animi inferior est Annae. Anna iucundissime cecinisset, nisi infirma valetudine est impedita.’

Elizabetha Darceium aspexit ut eius animi sinceritatem de consobrina laudata iudicaret; aliquando tamen nullum amoris indicium crevit; atque ex suavissimis ad eram Burghanam moribus deduxit pro era Bingleia haec solatia, ut in matrimonium alteramutram ducere posset.

Dum Elizabetha musicam agitabat, domina Caterina observationes suas produxit, inter quas multum erudiebat de exsecutione vel propensu. Omnibus urbanitate patientiae maxima auditis, Elizabetha, accepta hominum rogatione, ad clavichordium mansit donec advenerat carruca dominae Caterinae omnium domum vehendorum causa.




Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: