Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 25 mensis Septembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 20.dtp (1/1)

Caput  XX

 

Non longum honestus Collina condicionem amoris suam prospere delatam secreto potuit contemplari; quoniam matrona Bennet, quae in vestibulo latens colloquium ad finem adductum exspectabatur, simul atque Elizabetham ostium aperuisse et pede citata ad scalas praeterire aspexit, in cellam ientaculariam ingressa est, ut ipsam et alterum affinitatis de spe cretae ferventer gratularetur. Bonus Collina his omnibus acceptis felicitationes similiter reddidit, atque omnia exsequi coepit de colloquio, cuius eventum optissimum fore ratione credebat, cum firma repudiatio, quam a consobrina acceperat, ex verecundia sane vel sincera naturae subtilitate, orta sit. Matrona Bennet tamen auditis his sententiis metu capta est; de filia contra condicionem recusanti, quo facilius spem erigeret, pariter gauderet, nisi credere non auderet, quod dicere compulsa est.

‘Sed crede me,’ addidit, ‘o mi bone Colline, Lisula ad rationem coacta erit. iam de re eam alloquar. Puella est pervicax insulsa quae sibi beneficium agnoscit, sed agam ut doceretur.’

Bonus Collina ‘Interpellam,’ inquit, ‘O matrona, at veniam abs te peto; sed, si illa pervicax est et insulsa, dubito ne uxor non expetenda sit homini sicut me collocato, qui felicitatem per coniiugium petit sane. Ergo si condicionem meam pertinaciter recusat, opinor ut non cogeretur ne, si ad tales contra naturam mores depravata est, multa mihi quae ad vivendum beate ferre nequeat.’

Matrona Bennet pavida ‘O bone vir,’ inquit, ‘haud rem tenes. Lisula pervicax his in talis rebus est tantum. Amoenior in omnibus aliis nunquam vixit puella. Mox ad Bennet ibo, et pro certo habeas quo ocius rem una constituerimus.’

Tempore ad respondendum non dato ad maritum properavit atque bibliothecam intrans ‘Heu! Bennet, tuum est statim venire; conturbati sumus omnes. Opus tibi est venire ut Lisulam in matrimonium a bono Collina duci suadeas, nam eum accipere non vult, at nisi festinaveris is mentem mutabit ut eam non accipiat.’

Dum ingreditur, honestus Bennet codicem negligens oculos ad uxorem vertit et aequo arcessitu haud perturbato animo huius in faciem suspexit.

Cum illa loquelam finivisset, ‘Mihi abest delectatio,’ dixit cum altera sermonem finivisset, ‘quo facilius verba tua intellegere nequeam. Qua de re loqueris?’

‘De bono Collina et Lisula. Lisula negat ne bonum Collinam acceptura sit, et bonus Collina dicere coepit quominus Lisulam acciperet.’

‘Atque quo in modo agere possim? Ut videtur, de re absit spes.’

‘Tute cum Lisula de re loquere. Eam certiorem fac ut te volente omnino in matrimonium ab eo ducenda est.’

‘Arcessatur. Audiat sententiam meam.’

Matrona Bennet tintinnabulum tractavit, atque Elizabetha in bibliothecam arcessita est.

Cum ingressa esset, pater ‘Ad me accedi,’ iussit. ‘De re maximi momenti arcessivi. Credo honestum Collinam condicionem matrimonii ostendisse. Nonne verum est?’ Elizabetha rem affirmavit. ‘Esto — et hanc condicionem recusavisti?’

‘Sic vero, o bone vir.’

‘Esto. Ad aculeum attingimus. Mater tua instat ut accipias. Ita nonne est, o matrona Bennet?’

‘Ita vero, ne in aeternum eam non acciperem.’

‘Tibi, Elizabetha, est optio infelix. Hoc a die ignota esse tibi oportet aut matri aut patri. Nisi condicione boni Collinae accepta, te visendam aio nunquam matri, attamen hac accepta nunquam mihi.’

Elizabetha haud potuit quin exitum talis exordii rideret, sed matrona Bennet, quae se suaserat ut maritus sicut ipsa rem haberet, praeter modum est falsa.

‘Quod in animum habes, o Bennet mi bone, cum haec dicis? Mihi pollicitus es ut condicionem ei accipiendam flagitares.’

Maritus ‘O mea carissima,’ respondit, ‘sunt duae gratiunculae quas petere velim. Primum, sine ut ad hoc locorum arbitrium meum dem libere; deinde, ut hac in cella mea non impedias. Quam ocissime bibliotheca in solitudine uti velim.’

Etiamtunc tamen matrona Bennet, a marito falsa ut erat, haud rem concessit. Elizabethae iterum locuta est iterumque; blandiendo alternis instandoque. Obsecravit et urguit Ionnam ut adiuvaret; sed Ioanna, quam possibile facilis, interponere detrectavit; atque Elizabetha sive vero studio sive hilaritate iocosa tentationes repulit. Etsi ratione varia usa est, conservavit constantiam animi.

Interim honestus Collina res gesta secum in solitudine volvebat. Iactabat quo difficilius causas a quibus est consobrina recusare mota intellegeret atque, etsi laeso superbio, non aliter laborabat. Ad eam observandam se deludebat; fortasse opprobrium quidem matris meruit, quominus angore conscientiae careret.

Haec dum sequitur inter familiam perturbatio, advenit Carlotta Lucas ad diem apud Bennetos degendam. In vestibulo a Lydia salutata est quae, ad eam rapide accedens, clare ‘Iuvat te videre,’ susurravit, ‘quantum enim lusimus! Hodie mane quid accidisse putas? Honestus Collina condicionem Lisulae tulit, neque illa accipere vult.’

Vix Carlotta respondere potuit ante ad eas accedit Kitteia ad eadem novi dicenda; et quam simul in cellam ientaculariam ingressae sunt, ubi solitaria sedit matrona Bennet, quoque haec ad rem loqui coepit, erae Lucas misericordiam petens, orans et obsecrans ut amicam eius Lisulam suaderet ut voluntati familiae obsequeretur. Voce maesta ‘Era Lucas mea carissima,’ addidit, ‘Sine ut ita agas, nam est pro me nemo, nemo me sustinere vult. Aspere abutor, nemo est quin sensus mihi contemnat.’

Ioanna Elizabethaque intrantibus, Carlotta responsum dare non potuit.

Matrona Bennet ‘Eheu! Adest illa,’ produxit, ‘secura visu, quantum potest, et sententias nostras non plus quam si nobis Eboraci essemus curans, dummodo pro se ageret. Sed era Lisula, inquam, si in animo habes ut in hoc modo matrimonium semper declinare possis, nunquam nupta eris — at cum pater tuus erit mortuus, nescio quin nemo te satis aleret. Te sustinere haud potero — itaque te moneo. Hoc ab ipso die de te non referet. In bibliotheca, memento, dixi me nunquam tibi locuturam esse, et sententia non est dubitanda. Puellis impiis loqui haud libet. Non multum laetor quidem quandoque cum quoquam colloquor. Quicumque tota mente sicut ego contremiscit vix ad colloquendum inclinare potest. Quantum doleo, tantum est omnibus ignotum! Sed ita fit semper. Quicumque queritur nunquam miserandus.’

Filiae, quae stomachum ab omnibus sive ad rationem sive placationem conatibus augendum credebant, silentes hanc effusionem audiverunt. Nulla interpellante sermonem igitur continuabat, donec supervenit habitu praeter consuetudine lautissimo bonus Collina, et hoc aspecto illa femellis ‘Iam vos cogo atque iubeo linguam continere, ut ego et honestus Collina breviter colloquamur.

Elizabetha aequo animo ex cella egressa est sequentibus Ioanna et Kitteia, sed immota stabat Lydia ad omnia audienda, quantum poterat; atque Carlotta, primo ab urbanitate Collinae, qui de ea eiusque familia subtilius exsecutus est singula, dein aliquantulum studio audiendi retardata, ad fenestram lentitudinem fingens ambulavit. Matrona Bennet colloquium exspectatum inivit voce lugubri:

‘O mi bone Collina!’

Is ‘O matrona mea dulcissima,’ respondit, ‘hac de re in aeternum taceamus.’ Mox ‘Procul sit,’ produxit, ‘quominus morem filiae tuae aegre ferrem,’ voce offensionem significans. ‘Omnibus nobis est detrimenta ineluctabilia aequo animo ferre; praesertim est officium felici iuveni dignitate sicut me mature aucto; atque credo me accepisse. Etiam non minus accepisse, quod in animo est ortum dubium quo firmius, si consobrina mea pulchra data manu sua honore me affecisset, certissima felicitate carerem; saepe enim est mihi visum quo absolutius fiat abdicatio cum bonum recusatum aliquantulum minus aestimare coepissemus. Obsecro quod petitionem, o matrona mea dulcissima, de gratia filiae tuae retractavi, at honorifice non praedicans et te et honestum Bennet ut auctoritatem pro me vestram interponeremini rogare neglexi, ne contumelias in familiam tuam afferre me crederes. Forsitan iniucunde me gerebam, quod demissionem ex filiae pro tuo ore accepi. Sed errare possumus omnes. Bene agere totam per rem in animo habebam. Mihi curae erat consortem amabilem adipisci, quo melius in familiam tuam cunctam me diligentem praeberem atque, si quoquomodo culpabiliter me gessi, permitte ut me excusem.’

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: