Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 25 mensis Septembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 23.dtp (1/1)

Caput  XXIII

 

Dum Elizabetha, res novi excogitans et dubitans ne modo mentionem faceret, sed etiam si ius quidem haberet, inter matrem sororesque sedebat, ipse advenit senior Lucas, a filia missa, sponsum nuntiatum. Hospites verbis amplissimis laudans ac multum praecepta de affinitate mutuis gratulationibus utens, rem explicavit auditoribus non solum mirantibus, sed etiam incredulis; nam matrona Bennet, etiamsi perseveranter potius quam comiter, eum dixit perperam plane credere; atque Lydia, semper cerebrosa ut erat et inurbana, turbide exclamavit:

‘Proh, procul sit! Senior Gulielme, cur gerras enarras? Nonne scis bonum Collinam Lisulam in matrimonium ducere velle?’

Talibus liberrimis verbis male tractatus nemo nisi officiosissimus aulicus sine ira se gessisset; sed senior Gulielmus generosior erat quo facilius ferre posset; etiamsi urbanisssime obsecravit ut veritatem iam nuntiatam crederent, contumaciam et arrogantiam suavissime ac humanissime sustulit; atque Elizabetha cui, ut credebat, oportet ei odiose oppugnato subvenire, nunc elocuta est his novi fidei afferendae causa, ceteras de priori ipsa ex Carlotta scientia certiores faciens; et Ioanna libenter adiuvante, maximo cum studio gratulationes seniori Gulielmo egens, voces et matris et sororum supprimere conata est, neque omnium de conditione quae ad beate vivendum ferre exspectandorum, nec naturae boni Collinae optimae, nec Hunsfordiae a Londinio spatii commodi, mentionem addere non pepercit.

De facto matrona Bennet praesente seniore Gulielmo nimium est oppressa quominus eloqueretur; simul tamen atque hic abiverat, sententias quam ocissime protulit. Primum omnibus fidem habere nolebat; deinde pro certissimo habet bonum Collinam deceptum esse; tertio, beatum futurum providere nequebat; ac quarto, sponsum ruptum fore volebat. Duas tamen ex omnibus conclusiones collegit: primum, ipsam Elizabetham habuit mali auctorem; deinde se ipsam ab omnibus crudeliter lacessitam esse; atque omnem per diem has duas res maxime agitavit. Nihil erat quin non consolaretur vel iras mitigaret. Neque illo in die iracundiam dimisit. Nisi septimana lapsa Elizabetham visam increpire cessavit; non ante mensem lapsum seniorem Gulielmum vel dominam Lucas aspicere potuit, nisi petulanter se gessit; atque lapsi sunt nonnulli menses antequam horum filiae daret veniam.

Hac in re motus animi honestus Bennet tranquilliores habuit, et a talibus ut erant, pronuntiavit se delectatum; nam Carlottam Lucas, quam antea prudentiorem iudicaverat, nunc sicut uxorem suam stultam sive filia stultioram noverat!

Ioanna de sponso admiratione aliquantulum mota se confisa est; sed minus de admiratione locuta est quam de commodis acriter cupiendis; neque haec haud veresimiles fore ab Elizabetha suasa est. Kitteia Lydiaque longissime aberunt quin erae Lucas inviderent, nam bonus Collina clericus erat tantum; at nisi aliquid novi Merytonae iterandum haberent, minime fecerunt.

Domina Lucas, dum matronae Bennet se beatissime de filia bene nupta vivere docere poterat, voluptatem sentire non defecit; et saepius felicitatis declarandae causa ad Villam Longabornam quam decore venit, etsi vultus matronae Bennet tetricus sive observationes huius acerbae satis felicitatem expellere possent. Quaedam erat inter Elizabetham et Carlottam refrenatio, per quam tacebant de re; et suasa est Elizabetha ut ipsae inter eas mutuae sententiae nunc in perpetuum perditae essent. Quo plus in Carlottam opinionem suam minuatam, eo plus in sororem caritas aucta est; huius probitatem ac urbanitatem sentivit consideratam et certam, atque in dies singulos de beata illa plus plusque anxiabatur, nam Bingleius iam septimanam abfuerat et nihil novi eius de reditu intellegebant.

Ioanna responsum ad Carolinam cito miserat, et dies singulos numerabat dum litteras denuo ratione exspectat. Litterae a bono Collina promissae ad patrem earum inscriptae, et cum iustibus omnibus quasi ex commoratione inter familiam duodecim mensibus ortis scriptae, die Martis acceptae sunt. Primum hac de re conscientiam animi allevavit; dein litteras produxit laetitia profuse efferens, quo iucundius et cum multis sententiis sublimibus certiores de felicitate sua faceret, quod amorem eorum vicinae suavissimae, scilicet erae Lucas, nactus erat; deinde explanavit ut, quod huic familiariter uti vellet tantum, iam benevolentiam comiter promisam acriter laturus erat, quo maturius iterum ad Longabornam videretur, quo revenire die Solis post duas septimanas sperabat; dixit etiam dominam Caterinam conditionem matrimonii prorsus approbavisse, et consummationem quam ocissimam velle, quo facilius, ut opinatus est, Carlottam suam amabilem his de rationibus certiorem factam suaderet ad diem, ubi homo beatissimus fieret, destinandum.

Iam ostentus boni Collinae in comitatum Hertfordiensem reventus matronae Bennet haud placuit. Per contrarium, sicut ipse coniux de hoc conquesta est. Haud intellegebat cur ad Villam Longabornam venire vellet potius quam Domum Lucasianam; incommodum autem erat et molestissimum. Dum non valebat, hospites accipere, atque amatores prae ceteris, male habuit. Ita deploravit matrona Bennet, et superaverunt querelas suas modo miseriae ab absentia Bingleii auctae.

Hanc rem neque Ioanna nec Elizabetha suaviter gestum habuit. Dies triverunt sine aliquo de illo novi nisi mox ex Merytona, quod eum a Villa Infrapratensi per omnem hiemem defuturum esse docuit; de hoc novi est matrona Bennet furibunda facta, ut hoc flagitiosissimum commentum negare nunquam parceret.

Ipsa Elizabetha timere coepit, non quod Bingleium securum, potius tamen sorores ex sententia fratrem ab incepto avertere credebat. Etsi aliquid ad felicitatem Ioannae sive ad honorem eius amator contrarium negare vellet, saepe concedere debuit. Timebat ne duarum sororum inhumanarum et amici superbi conatus, et erae Darceiae illecebrae, et Londinii oblectamenta una coagentes huius studium superarent.

Quod ad Ioannam has inter res incertas attinuit, plus quam Elizabetha dolore perpetua sane affecta est; sed ei sollicitudines erant celandae, ergo inter sese neque ipsa nec Elizabetha rerum mentionem fecit. Haud tamen frenata est mater a tali subtilitate, ut vix hora erat ubi de Bingleio locuta est, vel hunc impatienter exspectaret, vel Ioannam quidem imperaret cui confiteri se male habitam oporteret. Necesse erant Ioannae lenitas sua innata ac constantia morum ad hos impetus tolerandos.

Die Lunae post duas septimanas bonus Collina diligentissime ad tempus revenit, sed ad Villam Longabornam aliquantulum minus liberaliter quam primumdum acceptus est. Laetior erat tamen quo minus sedulitatem accipere vellet; atque ceteris feliciter evenit, quod res amatoria animum derivavit ut plerumque apud Lucas dies tereret; nonnunquam ad Longabornam tam sero revenit ut familiae lecta petenti absentiam suam excusare modo posset.

Matrona Bennet dolore maximo afflicta est. Quandoque aliquid de conditione matrimonii commemoratum est, ingenio malissimo infestabatur, et quorsum iverat, semper rei mentionem audiebat. Odiosa ei erat era Lucas visu. Invidiose hanc futuram Villae Longabornae dominam intuebatur. Quandoque Carlotta salutandi causa venit, illa praecerptam possessoris laetitiam vidit tantum; et quandoque hanc cum bono Collina colloqui summissa voce animadvertit, persuasum ei est ut de possessione Longabornae loquerentur, qui eam filiasque suas expellerent simul ac honestus Bennet mortuus esset. De his omnibus rebus coniugi infense questa est.

Illa ‘Quippini, o Bennet mi dulcissime,’ inquit, ‘ut Carlotta Lucas in his aedibus foret in statu dominae difficillime est mihi scitu, atque ut meum est pro ea decedere, et eam vitam degentem hic videre!’

‘O carissima mea, noli tali tristitiae indulgere. Meliora exspectemus. Forsitan vincemus vivendo.’

Minime ab his est matrona Bennet placata, quae igitur non respondens continuaret sicut antea.

‘Ut illi praedium omne habeant tolerare nequeo. Nisi talliatum est, non morarer.’

‘Cur non morareris?’

‘De quoquam non morarer.’

‘Gratias igitur agemus quod contra talem lentitudinem protegeris.’

‘O Bennet mi carissime, nunquam de praedio talliato gratias agere possum. Non intellego conscientiam hominis qui praedium a filiabus suis propriis talliat; etiam pro bono Collinae! Cur plus quam ceteris commereat?’

Honestus Bennet ‘Tuum sit statuere,’ dixit.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: