Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 28 mensis Julii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 25.dtp (1/1)

CAPUT  XXV

 

Multis per septimanam amoris professionibus factis et ipse de felicitatibus molitus, bonus Collina die Saturnis de amabili Carlotta sua vocatus est. Dolore tamen afflictus ut erat, solatium ex comparationibus ad sponsam excipiendam cepit; rationem enim habebat quo plus speraret ut, cum in comitatum Hertfordiensem reventurus esset, constitutum foret illum diem in quo laetissimus hominum fieret. Quam solleniter Longabornae familiares valere prius iusserat, denuo valere iussit; denuo pro consobrinis pulchris firmam valitudinem ac felicitatem deprecatus est, et litteras gratiarum agendarum causa harum ad patrem mittere promisit.

Die postero Lunis iuvata est matrona Bennet, cuius frater uxore sua comitatus ad Longabornam  venerat Festum Nativitatis ex consuetudine celebratum. Honestus Gardiner erat homo modestissimus, sorore doctior et natura prudentior. Feminae Villae Infrapratensis hominem, qui mercaturam a domo sua haud procul agebat, tam generosum et gratum vix credidissent. Matrona Gardiner, quae matrona Bennet et matrona Phillips nonnullis annis natu erat minor, mulier suavis, rationis compos ac venusta, quam valde amabant omnes filiae sororis. Constatum est inter hanc ipsam et duas natu maiores praecipuus amor. Hae apud eam Londinii saepe commorate erant.

Eo cum venisset, matrona Gardiner primis officiis munera distribuit et vestita recentissima depinxit. His rebus gestis, opus ei fuit nedum agere. Nunc audire deberet tantum. Matronae Bennet queribundae autem erant multae iniuriae narrandae. Dum sororem non videbat, ipsa et omnes suae illiberaliter haberentur. Duae filiarum in spem matrimonii erectae ad extremum frustratae erant.

‘Ioannam non incuso,’ produxit, ‘nam occasione si data honestum Bingleium acciperet. Sed de Lisula mea! Oh, soror! Vix credere possum, sed in matrimonium a bono Collina iam ducta esset, nisi perversa fuit. In hoc ipsa cella conditionem detulit, at illa recusavit. Per consequentiam, domina Lucas ante me filiam habebit nuptam, atque Longaborna usque restat talliata. Vero astuti sunt Lucasi, soror mea. Quot adipisci possunt, tot capiunt. Haec de eis dicere paenitet, sed ita est. Nil facere possum quin tota mente atque omnibus artubus contremiscam, quod apud me obtrector et quod vicinos scio nihil alterius causa facere. Te tamen ad hoc locorum videre quam valdidissime me fortem facit, et de manicis longis certior fieri multum iuvat.’

Matrona Gardiner in sororis filias misericors et de his plerumque certior ex litteris a Ioanna et ab Elizabetha missis iam facta, respondit leviter atque rem agitandam commutavit.

Postea dum illa et Elizabetha secreto colloquuntur, de re amplius fata est. ‘Ut videtur,’ inquit, ‘conditio Ioannae cupienda esset. Doleo quod res tam male cessavit. Sed ita evenit saepe! Iuvenis, sicut bonus Bingleius ex te sit, puellam puchram nonnullas septimanas facillime adamat, atque dum rebus separantur eius facillime obliviscitur, quo saepius incideret talis inconstantia.’

Elizabetha ‘Solatium optissimum,’ inquit, ‘ut saepe sit, sed nobis haud respondit. Non ex casu calamitatem ferimus. Non saepe accidit ut amici sese interponentes iuvenem locupletem ac sui potentem suadere possent quo certius oblivisceretur femellae, quam ante paucos dies ardentissime adamaverat.’

‘Sed locutio “ardentissime adamare” nimium est trita, vel incerta, quo minus certior fierem. Quotiens sententias post dimidiam horae partem ortas, totiens animum deditissimum attingit. Quaeso, quanto opere adamavit nonus Bingleius?’

‘Nunquam animum ardentius inveni; alios minus colebat, qui totus in illa obsideretur et teneretur. Quandoque coiverunt, sententiae plus plusque auctae sunt. Coetu suo saltatorio nonnulli femellas offendit, quod neglexerat; atque ego ei fata sum bis, sed responsum non dedit. Num sunt meliora indicia? Nonne tam inhumaniter facere amorem altissimum indicat?’

‘Ita vero! — indicat genus amoris quod ei feci. Eheu, Ioanna misera! De ea miseret quod, ob indolem suam, fieri potest quo lentius defungeretur. Si tuum esset, Lisula mea, melius accideret; apud te ocius omnibus cacchinis res finiretur. An tu credis eam suadendam esse, ut nobiscum domum rediret? Aibi forsitan facilius ipsa recolligeret — forsitan autem domum linquans levationem doloris inveniet, quantum fieri potest.’

Placuit hoc consilium Elizabethae, quae facile sororem contentam fore credebat.

Matrona Gardiner ‘Spero,’ inquit, ‘ne studium hoc de iuvene male moveret. Londinii partem multum disparem habitamus, et cum diversis coniungimus atque, quod bene scis, parum domo proficiscimur ut, nisi veniret eam visum, haud sciam an obviam irent.’

‘At fieri haud posset; is enim amico custoditur, atque honestus Darceius vetaret ne in talem Londinii partem iret ad Ioannam salutandam! O matertera mea carissima, ne timeas! Darceius hoc de vico Pulchritemplo fortasse novit; si tamen intravisset, satis se lavatum mense toto vix arbitaretur; at habe pro certo, bonus Bingleius isto incomitatus pedem non exfert domo sua.’

‘Bene est. Spero ne unquam obviam irent. Nonne tamen Ioanna est huius soror litteras inter sese scribunt? Eius erit visitare.’

‘Demittet haec consuetudinem.’

Elizabetha quamquam certa hac de re videbatur, atque de re delectantiori qua Bingleius retineretur ne Ioannam aspiceret, sollicitudinem tacta est ex qua excogitata spem erexit. Fieri potebat, quod veri simile aliquando censuit, ut illius amor recrearetur, et vis amicorum faciliore Ioannae nativa vi obsisteretur.

Multum placuit erae Bennet invitationem materterae accipere; atque ad id locorum in mentem venit nihil de Bingleiis nisi sperabat ut ipsa et Carolina, quae eadem domo cum fratre non habitabat, occasione oblata matutinum tempus una tererent, neque is in conspectu venire posset.

Coniuges Gardiner Longabornae septimana morati sunt; at pro Phillipsi, et Lucasi, et praefecti, nullus erat dies nisi occupatus est. Matrona Bennet exquisite molita est fratris sororisque invitandi causa, ut apud se nunquam cenarent incomitati. Cum apud Bennet erat coetus, semper aderant nonnulli subpraefecti, inter quos erat pro certo Viccamus; et quandoque se habebat coetus, matrona Gardiner, fervida Elizabethae approbatione monita, utrumque diligenter observabat. Etsi hos visos non credebat adamare, quippiam mutua ac aperta eorum libidine trepida est facta; quo certius, ante ipsa comitatum Hertfordiensem linqueret, Elizabethae loqueretur, ne haec studium imprudenter foveret.

Apud matronam Gardiner, Viccamus delectare potuit fortuito uno modo. Ante eam in matrimonium ductam, eadem partem, in qua ille erat natus, comitatus Derventiani, aliquantum tempus triverat. Communiter alteris igitur erant multos notus; Viccamus autem, etiamsi post mortem senioris Darceii raro adfuisset, de amicis prioribus certiorem facere potuit praeter consuetudinem.

Matrona Gardiner Villam Pemberleianam viderat, atque naturam senioris Darceii iam demortui plene cognoverat. Itaque habebatur res infinita sermonis. Dum componit memorias suas Pemberleianas ad narrationes a Viccamo datas, atque honestatem possessoris demortui laudibus effert, ipsam alterumque iuvabat. Cum inclementiam a subienti Darceio illi elatam cognovisset, aliquid famae detrimentum conata est in memoriam redigere, ut tandem meminisset honestum Filigulielmum Darceium fuisse magno consensu puerum superbum ac illiberalem.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: