Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 28 mensis Julii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 6.dtp (1/1)

 

Caput  VI

 

Feminae Longabornae lapso brevi tempore cum illis Villae Infrapratensae convenerunt. Salutatio usitato more mox redditur. Notis moribus erae Bennet facetis, aucta est benevolentia matronae Hurst ac erae Bingleiae; at etiamsi matrem habuerunt intolerandam, et cum iunioribus colloquium inutile, studium sororibus maioribus natu redditum est quo melius cognosceretur. Harum cura fuit Ioannae oblectamen, atqui Elizabetha contumaciam cuicumque, sororique etiam, in illis repperit, quominus amare posset; etsi benevolentia in Ioannam, eiusmodi ut erat, utilitatem habuit quippe enim ex admiratione fratris earum orta est. Quandoque sese obvenerint, ille admirari quidem visus est, et Elizabethae pariter manifestum quo facilius videretur Ioanna se dare in illam libidinem, qua ab initio capta erat, ut in amatricem se versaret; sed ipsa oblectamen carpsit, quoniam studium a populo repertum parum verisimile foret, quod in Ioanna coaliverunt et fortitudo et animus constans et alacritas quo plus deflecterentur suspiciones impudentiorum. Amicae erae Lucas huius mentionem fecit.

Carlotta ‘Fortasse libet,’ respondit, ‘tali in casu animadversores fallere; aliquando tamen nocet ita circumspectius agere. Si mulier sententiam amantem pari arte virum celaret, fieri potest ut facultatem capiendi dimitteret; tum, etiamsi populum pariter deceptum credere posset, vix ei esset solatio. Quandoque se habet studium, tantum est sive gratiae sive vanitatis ut necesse est fovere, ne languescat. Licet omnibus sponte incipere — leniter anteferre satis est natura; sed perpauci nostrum satis libidinem habent quo facilius sine confirmatione penitus ament. In novem per decem casibus mulieri opus est exhibere plus studii quam suscipit. Non est dubitandum quin Bingleius sororem tuam amet; sed tantum absit plus, nisi ab ea subventus.’

‘Sed tantum subvenit, quantum est naturae suae. Ego si eam habeo amare, nonne is ineptus est, qui animo cernere nequit.’

‘Memento, Eliza, ingenium Ioannae minus bene quam te novit.’

‘Si tamen femina colere vult, at celare non conatur, non est quin vir reperiret.’

‘Ea satis visa, haud scio an res ita haberetur. Etsi tamen Bingleius Ioannaque satis saepe conveniunt, una multas horas nunquam habent; atque, quoniam semper in coetus promiscuos magnos obviam ierunt, non possunt cunctis momentis colloqui. Quotiens semihoram igitur una sunt, totiens Ioannae diligenter familiaritatem excolere oportet. Simul atque eum susceperit, quamlibet ei satis erit tempus adamando.’

Elizabetha ‘Aptum est consilium tuum,’ respondit, ‘quando bene in matrimonium duci sola est res, et si maritum locupletem nubere in animo haberem, vel maritum qualemcumque, credam me tale consilium inituram. Sed hae sententiae non sunt Ioannae; consilio caret. Adhuc quantum sit studium suum pro certo non habet, nec utrum fieri possit annon. Semestrio modo eum novit. Merytonae quater cum eo saltavit; semel apud eum mane quodam vidit, atque quater inter coetus cenaverunt. Admodum non est quominus ingenium eius amplecteretur.’

‘Rebus ita repraesentis, falso loqueris. Fac eam modo cum eo cenavisse, eum libenter cenare tantum animadverteret; memento tamen hos quattuor vesperes una trivisse — at quattuor vesperes multum conficere possent.’

‘Sic vero; ita hos propter quattuor vesperes sese una noverunt ludum Unum-et-viginti malle Commercio; sed ad propriorum principium aliorum rationem, multum repertum esse non credo.’

Carlotta ‘En,’ dixit, ‘toto pectore Ionnam processuram esse volo; atque si in matrimonium ab eo cras ducta esset, sicut ingenio illius duodecim menses observato beate viveret quam maxime. In matrimonio forte sunt commoda omnino. Etiamsi naturae partium perbene sunt praecognitae vel simillimes, eo non augenda est felicitas. Eis matrimonio iunctis, dissimiles semper fiunt quo plus satis sit molestiam mutuam; atque potissimum est quaedam contra naturam istius hominis, apud quem vitam degetis, depravata quam minime cognovisse.’

‘O Carlotta, quantum delectas; sed ita se habet non. Res non se habere scis, neque tetemet ita nunquam acturam esse scis.’

Ipsa Bingleii attentum sororis animum studens Elizabetha procul erat quominus se studendam fieri oculis illius amico credere posset. Primum Darceius eam pulchram esse vix concederat qui ad saltationem sibi non moveret admirationem; et cum iterum obviam ivissent, is non intuitus est nisi improbandi causa. Sed quoties sese amicosque docuerat de omnibus illius lineamentis faciei vix pulchris, toties ingenium faciei vi ex decoris suis oculis fuscis orta rarum factum invenire coepit. Hoc invento addita sunt alia pariter molesta. Etsi oculo eleganti plus figurae eius quam unam convenientiae integrae defectionem deprehenderat, formam levem esse ac acceptam non potuit negare; et invita de moribus, quos suo in ampliore ordine gratos esse non sensit, affirmatione, captatus est illius ab affabilitate facili. Illa has sententias ignorat omnino; apud illam solus erat homo qui suaviter ei se gesserat nusquam, qui autem ad saltationem censuerat ingratam.

Coepit de illa cognoscenda velle, qui prolusionem faciens illam colloquentem attenderet. Non fuit quin illum se gerentem animadverteret. Erat apud Seniorem Gulielmum Lucas inter complures congregati.

Carlottae ‘Quamobrem,’ inquit, ‘Darceius me cum Praefecto Forstro colloquentem audire vult?’

‘Nemo nisi Honestum Darceius respondere potest.’

‘Si plus tamen auscultat, docebo eum quo facilius me sciret intelligere id quod agit. Oculum habet aculeatum, atque nisi ego importuna de eo mox timebo.’

Eo mox appropinquante, tametsi locuturus non videbatur, era Lucas amicam suam provocavit quae talis argumenti mentionem illi faceret, ut statim stimulata hunc peteret et:

‘Honeste Darcei,’ diceret, ‘nonne me censes iam perbene elocutam, cum Praefecto Forstro de coetu saltatorio Merytonae habitanda illuderem?’

‘Multis cum viribus; sed in illo argumento puella semper agit viribus.’

‘Asperiter de nobis loqueris.’

Era Lucas ‘Mox,’ inquit, ‘momentum ipsam illuderet. Eliza, instrumentum aperiem, et scis quod sequetur.’

‘Qua amica, singularis es persona! — ut coram quibuscumque canem semper desideras! Si ostentatrix essem de artibus meis musicis, tu carissima esses, sed ita sunt res ut coram illis, qui optimos artifices audire usitarant, malim non agere.’ Perseverante tamen era Lucas, ‘Sic,’ produxit, ‘dum velis, agere oportet.’ Atque oculos graviter ad Darceium coniiciens, ‘Se habet dictum urbanum vetus, quod omnes bene intelligemus sane: “Anima retineatur ad pultem frigendam”; at meam retinebo quo fortius canam.’

Exsecutio sua etsi accepta non fuit ad meliora inclinata. Cantatis nonnullis cantilenis, et obsecrata ut erat quo plus caneret, respondere non potuit antequam est soror sua Maria ad pianoforte acriter praevertata, quae sola inter familiares invenusta cultum et vitae et animi ardenter petebat, ut ostendere semper et acriter vellet.

Quot habilitate, tot elegantia caret Maria, quae etsi ex vanitate pertinax est infaceta et arrogans visa ut laesum esset nomen suum, nisi haud praecellabat. Elizabetha, comis et candida ut erat, multo magis delectaverat etsi artibus minoribus; atque perfecto concertu longo, Maria mela et Caledonica et Hibernica laete instrumento cecinit laudis gratiaeque causa obsecrantibus sororibus iunioribus, quae ad extremem cellam saltatorium cum aliis Lucas nonnullisque subpraefectis saltare coeperint.

Prope ad hos stabat honestus Darceius, qui absente collocutione de tali modo vesperandi indignabatur, et tantum in mente habuit ut seniorem Guglielmum Lucas iuxta stare non animadverteret, ante quam senior Guglielmus loqui coepit:

‘O Darcei, tantum iuvenibus delectat hic ludus! Antecellat saltationem nihil sane. Ut censeo, inter primos cultus est mundi urbani.’

‘Ita vero, senior Guglielme; atque commodum ei est, quod inter mundos inurbaniores floret. Non est homo incultus quin saltare possit.”

Senior Guglielmus subrisit tantum. Tunc Bingleio coetui saltanti se addito, breve moratus ‘Amicus tuus suaviter agit,’ produxit, ‘et non dubio quin tutemet, Darcei, gnarus sis istius artis.’

‘Credo te aspexisse Merytonae me saltantem, domine.’

‘Ita vero, quo viso non mediocriter sum gratificatus. Nonne Aula Sancti Iacopi saepe saltas?’

‘Nunquam, domine.’

‘Attamen te ita officium pro loco agere nonne putas?’

‘Tale officium loco quocunque ago nunquam, nisi declinare non possum.’

‘An coniicio te domum in Urbe habere?’

Honestus Darceius se inclinavit.

‘Memet in Urbe collocare olim desideravi — studeo enim optimos homines, sed dubitavi de aere Londiniensi, ne molestia esset Dominae Lucas.’

Responsum exspectans haesitavit; sed interlocutor noluit et, aspectam hoc in puncto temporis Elizabetham appropinquare, iucundam comitatem concepit, qui huic appellavit —

‘Era Eliza mea dulcissima, cur non saltas? Darcei, tibi oportet me permittere ut hanc puellam commendarem consortem optandam. Ut censeo, tanta pulchritudine palam saltare non potes recusare.’ Atque manum captam tradere voluit Darceio, qui etsi improviso eventu commotus recusare noluit; sed illa confestim recessit quae Seniori Guglielmo dixit non sine molestia  —

‘Pro certo, Senior Guglielme, ut saltarem in animo non habeo. Obsecro te ne me iuxta vos advenisse credas ad consaltatorem petendum.’

Darceius urbanitate assumpta rogavit ut honoraretur, sed frustra. Elizabetha erat certa, neque Senior Guglielmus suadere tentans mentem illius mutare potuit.

‘Tam bene instructa es saltatrix, Eliza mea dulcissima, ut mihi spectanti delectationem  negando crudeliter prives; et quamquam hic honestus ludum ex consuetudine fastidit, habeo pro certo quo plus nobis ex voluntate gratificetur semihoram tantum.’

Elizabetha ‘Honestus Darceius’, inquit ‘nihil agit nisi urbanitatem’.

‘Sic vero agit; sed noto incitamento, era Eliza mea dulcissima, comitatem eius pro re mira vix habemus — quis enim talem consaltatricem spernere possit?’

Elizabetha oculis argute coniectis tergum dedit. Sic etsi recusaverat, erat etiamnunc persona grata apud honestum, qui cum delectatione illam considerans ab era Bingleia allocutus est his verbis —

‘Quod excogitatis praecipere possum.’

‘Haud credo.’

‘Putas de intolerabili exspectatione si multos vesperes hoc modo agere oporteat — talem inter concursum, atque vero in eandem sententiam eo perfecte. Nunquam molestius tuli! Tantae sunt ineptiae, tantus est strepitus — his omnibus amor suis, etiamsi nihili est! Istorum ut censuram tuam audiam!’

‘Per contrarium, affirmo coniecturam tuam esse falsam. Suavius agebat mens mea. Cogitabam de amplissima ab oculis in facie pulchrae puellae voluptate data.’

Statim era Bingleia oculos suos ad vultum interlocutoris vertit, atque obsecravit ut nomen feminae, quae potuit tales cogitationes iniicere, doceret. Darceius peraudax respondit —

‘Era Elizabetha Bennet.’

Era Bingleia ‘Era Elizabetha Bennet!‘ ingeminavit. ‘Valde obstupesco. Quam diu ea sic est delectissima? — ac abs te peto, quando congratulari debebo?’

‘Te ita exquisite quaerere exspectabam. Feminarum ocissima est cogitatio; ex admiratione petit amorem, ex amore matrimonium, parvissimo puncto temporis. Non dubitabam quin tu gratulatura esses.’

‘Certe rem, si remoto ioco agis, perfecte compositam censebo. Delectationem afferet socrus quam habebis; et tecum Domi Pemberleianae semper erit sane.’

Dum illa hoc in modo se delectare eligit, ille perfecta cum negligentia audiebat, et ab illo tranquillo visu certa est facta de assensione, quo longius salem effunderet.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: