Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 22 mensis Novembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 5.dtp (1/1)

 

Caput  V

A Longaborna brevi modo spatio habitavit familia Bennetis necessaria. Olim Senior Gulielmus Lucas fuerat negotiator Merytonae, ubi rem familiarem modice auxit, qui alloquium ad regem rettulit ex quo senioritate honoratus est dum urbis praefectus. Fortasse honor acrius sensus erat.  Et negotio et domicilio oppidulano nunc fastidium tulit, ut ambobus relictis domum a Merytona milia fere passuum iacentem cum suis peteret. Hoc in loco, Villa Lucasiana proinde nominata, de dignitate sua propria delectare potuit et, negotii emancipatus, cuicunque mundo obstitit comis. Etenim honore elatus, fastidiosior non factus erat; per contrarium, nemo erat quin ab illo diligeretur. Natura erat integer, benevolus et officiosus; ex Aula Sancti Iacopi benignus factus est.

Domina Lucas perbenigna erat mulier, quo facilius esset vicina matronae Bennet bona. Nonnullos pueros habuerunt. Ex his erat mulier iunior prudens ingeniosa, natu maxima fere annos viginti et septem, et Elizabethae intima.

Nunc valde oportet et eris Lucas et eris Bennet convenire coetus saltatorii disserendi causa; atque mane post coetum advenerunt illae ad Longabornam auditu et sermonem satu.

Matrona Bennet erae Lucas ‘Initium vesperis bene cepisti,’ inquit, ‘Carlotta. Tu prima ab honesto Bingleio lecta es,’ urbane ac sedate.

‘Sic vero; sed, ut visum est, maluit secundam.’

‘Proh! Nonne Ioannam in animo habes, quippe bis cum ea saltavit. Ita vero, quasi admiratus est — id quidem credo — de hoc aliquid audivi — sed vix novi — aliquid de honesto Robinson.’

‘Fortasse in animo habes aliquid inter illum et honestum Robinson, mihi auribus acceptum; nonne tibi mentionem feci? Honestum Robinson rogavisse quantopere coetus nostros Merytonianos aestimaret, et sive permultas feminas bellas in cella aspexerat, an quam censuit pulchrissimam? et ad hoc illum statim respondisse: “Oh! Nullum dubium est quin era Bennet natu maxima praestet;  haud de hoc duae sententiae esse possunt.”’

‘Mira narras! En, ita certissime dixit — ut videtur — sed, tamen, ut scis, forsan non eveniet.’

Carlotta ‘Quae mihi in auribus accepi,’ dixit, ‘Eliza, tuis proderant. Num Darceium quam amicum operae pretium est audire? — Eliza tu miserrima! — sufficere tantummodo!’

‘Etiam te obsecro ne contumelia eius iacta Elizabetha irasci conciperet, nam homo est molestior, quo infelicius studeretur aliquis. Hesterno vespere certiorem fecit matrona Longa eum iuxta se sedisse infans absolute.’

Ioanna ‘An tu pro certo habes, mamma?’ inquit. ‘Num nonnihil erras? Non dubio quin honestum Darceium eam alloqui aspicerem.’

‘Iam vero — quod ea tandem rogavit quantum Infrapratensem amabat, ut respondere non recusaret; sed dixit eum irasci, quod allocuta est.’

Ioanna ‘Era Bingley mihi opinata est,’ inquit, ‘ut multum non loquatur, nisi inter suos. Apud illos peramoenum esse.’

‘Mea dulcissima, credere nequeo. Si ita esset peramoenus, apud matronam Longam loqueretur. Sed rem in animo concipio; nemo est quin eum superbia consumptum dicat, atque facio eum audivisse, nescio quo modo, matronam Longam nullam carrucam habere, quae ad coetum saltatorium cisio conducticio venisset.’

Era Lucas ‘Ex mea sententia matronae Longae loqui recusavisse non refert, sed velim eum saltavisse consorte Eliza.’

Mater ‘Alio tempore,’ inquit, ‘si tu essem, eo consorte non saltarem.’

‘Credo, mamma, me absolute polliceri cum eo nunquam saltaturam esse.’

‘Quod in ea est ratio,’ inquit era Lucas, ‘in eo illa superbia, quam saepe offendo, minuitur. Non mirum est, si iuvenis tam bellus, gente, fortuna et omnibus rebus fautus, de se sit perbene opinatus. Ita si inquam, de iure est superbus.’

Elizabetha ‘Sic vero,’ respondit, ‘at condonarem, nisi superbiam meam propriam vexavisset.’

‘Superbiam,’ dixit Maria, quae de deliberationibus suis firmis gloriabatur, ‘credo delictum esse persaepe tritum. Quanto unquam legi, tanto haec ubique inveniri suasa sum; ut naturam quidem hominum pervaderetur, atque inter nos esse nonnullos modo qui voluptatem de quadam re, sive vera sive concepta, foveant. Vanitas et superbia discrepant, etsi his verbis saepe utimur quasi idem declarantes. Superbire sine vanitate fieri potest. Superbia ad animum proprium amplius, vanitas ad sententiam de nobis aliorum attinet.’

‘Si honestum Darceium divitiis adaequarem,’ inquit puer quidam Lucas, qui cum sororibus advenerat, ‘cura mihi non esset superbia. Canes ad venendum alerem, et lagenam vini quotidie biberem.’

‘Si res ita haberet,’ dixit matrona Bennet, ‘nimium biberes quam deceat, at si ego bibere conspicerem, lagenam tibi abstraherem confestim.’

Puer vetare voluit; illa in professione perstitit, ut non ante salutationem finitum controversia proferretur.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: