Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 31 mensis Martii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 17.dtp (1/1)

 

Caput  XVII

 

Elizabetha crastino die Ioannam de rebus inter se et Viccam exploratis certiorem fecit. His auditis Ioanna attonita est et perturbata; credere non potuit Darceium tanto indignum quominus Bingleio esset eum studere; attamen ex natura sua veritatem hominis sicut Viccami affabilis dubitare non poterat. Si vero tanta inhumanitas in hunc allata erat, illa omni sententia tenera devinceretur; opus igitur erat nihil agere, nisi ambos approbare, mores cuiusque defendere, et quodcunque inexplicatum in narrationem casuum vel erratorum committere.

‘Alter alterque,’ inquit, ‘ut videtur, modo nobis inpenetrabili deceptus est. Forsitan sunt qui causis suis acti utrumque falso rettulerunt. Nostrum non est, non etiam volentes utrumque culpare, coniecturas capere sive de casibus sive de rebus alienantibus.’

‘Res equidem se habet; nunc tamen, o Ioanna mea carissima, quid pro istis, qui fortasse in re sese implicabant, dicere velis? Hos culpa nonne liberabis, ne deberemus alium malignum habere.’?

‘Licet tibi mihi illudere, sed ridens sententiam meam mutare haud potes. Tantum, o Liza mea carissima, considera quantum dedecoretur honestus Darceius, si iuvenem a patre dilectum tali modo curaret, cum pater isdem studere esset pollicitus. Fieri non potest. Nullus homo benevolus, nemo cui est curae morum suorum, ita se gerere posset. Num amicissimi nimium de hoc se deciperet? Proh, minime vero!’

‘Perfacilius credere Bingleium impositum possum, potius quam Viccamum conficere historiam, sicut heri vesperi mihi narravit; nomina, facta, omnia simpliciter data. Si aliter sit, contradicat Darceius. Ille insuper verax videbatur.’

‘Difficile quidem est et perturbat. Arbitrari nequeo.’

‘Quid ais? Res luce clarius censitur.’

Sed Ioanna uno de puncto arbitrari pro certo poterat — id erat ut bonus Bingleius, si deceptus esset, re coram publico detecta lacesseretur.

Tunc duae ex arbusto, ubi colloquebantur, femellae nostrae sunt arcessitae, cum advenissent isti homines de quibus locutae sunt; bonus Bingleius sororibus comitatus iter fecerant ipsi ut ad expectatum coetum saltatorium, qui ad Villam Infrapratensem se haberet proximo die Martis, invitarent. Amicam caram denuo videre delectavit has duas feminas, quae tempus perlongius eam non visam dixerunt et iterum iterumque petiverunt ut seiunctes eius de actis certiores fierent.

Ceteram familiam vix colerunt; ut matronam Bennet quam maxime vitarent, Elizabethae nonnulla et cunctis aliis nihil dicerent. Cito abire voluerunt, ut fratre perculso profectae essent, quasi Matronae Bennet blandimenta eludere.

Nemo inter feminas familiae erat quin ardenter coetum saltatorium Infrapratensianum exspectabat.  Hunc Matrona Bennet ex sententiae filiam suam natu maximam honoraturum credere se suaserat, quae invitatione ab ipso Bingleio cartulae ornatae loco accepta valde sit elata. Ioanna se in mentem depinxit vesperem duabus amicis comitatam felicem, et fratrem dilecturum; atque Elizabetha non modo de se saltationes cum bono Viccamo habitura, sed etiam omnia ex aspecto vel gestibus Darceii firmata iri, gaudebat. Delectatio a Caterina Lydiaque exspectata neque in eventu unico nec persona singulari est coniuncta, quod utraque, etsi sicut Elizabetha dimidiam vesperis partem cum Viccamo saltare in animum habebat, nequaquam hic consaltator unicus erat idoneus, atque semper ex coetu saltatorio erat voluptas percipienda. Maria etiam potuit familiam certiorem facere ut ipsa contemnere nollet.

Haec ‘Dum ante meridiem,’ inquit, ‘solitaria agere possum, desiderium expleo — semel et saepius ad opera vespertina promittere nulla mihi est aerumna. Societas aliquando sibi arrogat omnes; et postulo me inter eos esse qui intercapedines pro omnibus suadent.’

Aucta hoc in tempore erat Elizabethae anima ut, etsi occasione non data bono Collinae raro locuta est, non posset quin eum rogaret ut de invitatione a Bingleio ei accepta esse annon doceretur, atque si acceperit, num oblectationem ex vespere haberet; tum aliquantulum attonita est, quod tantum illi aberat quominus obiurgationem sive Archiespicopi sive Dominae Caterinae Burghanae timeret, neque ullissimam de re haesitationem ostendit qui saltare auderet.

Ille ‘Persuasus haud sum,’ dixit, ‘ut talis coetus saltatorius, a iuvene honestiore pro honestioribus propositus, propensionem ad mala offerret; atque tantum mihi abest saltationis fastidium ut me inter vesperem manus omnium consobrinarum mearum venustarum accepturum esse sperem; qui nunc manum tuam, era Elizabetha, praesertim de primis duabus saltationibus petam, cui praelationi, ut fido, et neglegentiae sibi non, consobrina mea Ioanna assignabit rationem exactam.’

Elizabetha se omnino decepta credidit. Istis de saltationibus pro certo habuerat bonum Viccam rogaturum esse; nunc pro hoc bonum Collinam tolerare debebat! vivacitas sua pessime exspectata erat nunquam. Res aliter tamen evenire non potuit. Felicitate vel sibi vel Viccamo ex necessitate aliquantum dilata, opus erat petitionem Collinae quam comitissime accipere. Comitas autem eius magis displicuit, quia ex hac in mentem crescebat aliquid insuper. Nunc primo percepit se ex omnibus sororibus suis elegisse quae in eram aedium parochialium Hunsfordianorum provehi, itaque absentibus magis idoneis salutatoribus ad Villam Rosariam, ubi ludum expleret cartularum augendum, arcessi digna esset. Illius urbanitate in se aucta, auditisque crebris de lepore ac spiritu acre blanditiis, mox rei de veritate persuasa esset; et quamquam ipsa ab effectu delenimenti sui plus attonita est quam oblectata, breve lapso tempore a matre certior facta est quo plus matrimonio credibile valdissime placeret. Elizabetha tamen, ne rixam stimularet, significationem accipere noluit. Fortasse bonus Collina illam in matrimonium ducere non oblaturus erat et, absente propositione, rixare inutile esset.

Iam si  expectatus ad Villam Infrapratensem coetus saltatorius non esset, quo plus pararent vel dissererent, miserandae essent iuniores erae Bennet, quia ab invitatione accepta usque ad vesperem exspectatum dies imbribus impleti sunt, ut non potuissent Merytonam ambulare. Neque amitam nec subpraefectos nec aliquid novi appetere poterant — etiam ipsae rosae ad crepidas ornandas ad Villam Infrapratensem necessariae a procuratore sunt adeptae. Etiam Elizabetha, dum tempestas familiaritatem cum Viccamo omnino sustinebat, patientiam sibi debilitatam novisset; at nisi se habiturus erat die Martis coetus saltatorius, Kitteia Lydiaque dies Veneris, Saturni, Solis et Lunae tolerare non possent.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: