Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 28 mensis Julii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 29.dtp (1/1)

Caput XXIX

 

Hac invitatione accepta, gavisus est bonus Collina. Illam potestatem, quam nunc habebat, quo sublimius hospitibus mirantibus vel maiestatem patronae suae vel huius sedulitatem ad se uxoremque suam ostentaret, diligenter voluerat; et desiderio rato minima quidem mora, nunc tale dominae Caterinae comissimae exemplum satis praedicere nequivit.

Ille ‘Confiteor ut admirationem,’ inquit, ‘si domina mea Caterina nos ad theam bibendam et vesperem diei Solis ad Villam Rosariam terendum vocaverat, haud mihi moveret. Nota mihi comitate sua, hoc exspectabam. Sed quisnam talem officiosam sedulitatem praevidere potuit? Quisnam crederet illa tam promptissime nos omnes (inclusis autem hospitibus) vocatura?’

Senior Gulielmus ‘Ego, qui mores dignissimorum,’ respondit, ‘de quibus propter statu proprio meo certior factus sum, perbene novi, attonitus vix sum. Talibus generositatis exemplis non caret Aula.’

Per omnem diem maneque crastinum nisi de salutatione vix dicebatur. Bonus Collina accurate et exquisite de rebus exspectandis docebat, ne tot cameris, tot ministris vel cena tam sumptuosa omnino opprimerentur.

Dum feminae recedunt ad cultum speculumque, inquit Elizabethae —

‘O consobrina mea carissima, de vestione noli te perturbare. Procul est quominus domina Caterina illam vestionis elegantiam, quae ei filiaeque suam decet, inter nos postularet. Moneo tantum ut ex omnibus vestimentis optissima eligeres — non est cur plus te ornares. Si te nullis munditiis vestitam videret, domina Caterina peius non censeret. Bene habet si discrimen inter ordines servatur.’

Dum cultu se occupant, bis vel ter ad ostia cellarum venit, obsecrans ut festinarent, nam domina Caterina cenam tardatam permultum odit.

Ita terribilem in modum de domina et more eius docta, perturbata est Maria Lucas, quae sodalitates usu vix venerat ut, sicut pater suus cum primum ad Aulam Sancti Iacopi oblatus esset, verebatur inductionem ad Villam Rosariam. Sub caelum serenum amoenam quingenti milia passuum ambulationem trans hortos prataque fecerunt. Non est rusticum praedium quin haberet elegantiam suam et amoenitates locorum; atque Elizabetha multa iucunda vidit, etiamsi de his minus gavisa est quam a Collina praevisa, neque huius de enumeratione vitrearum ad anticam partem domi fenestrarum affecta nec de pecunia magna initio a seniore Ludovico Burghano impensa vitri instruendi causa.

Dum per scalas in atrium ascendebant, crescebat Mariae timor, et non seniori Gulielmi adeo erat aspectus plene tranquillus. Elizabethae tamen non defuit animus. De domina Caterina nihil audiverat quo formidolosius aut ingenium insuetum vel probitatem praeter solitas naturae leges ageret, atque se censuit simplicem pecuniae ordinisque dignitatem videre posse sine trepidatione. Ex atrio, cuius Collina laetitia exsultans rationem subtilem ornamentaque exquisita commonstravit, ministros trans atriolum secuti sunt in cameram ubi sedebat domina Caterina, et a  filia sua et matrona Ienquinsona comitata. Ipsa domina se submisit perliberaliter; dein, quod matrona Collina marito consultato constituerat ut officium sibi esset, inductionem simpliciter et sine excusationibus vel gratiis a coniuge quas ex more ille dare consuesceret, egit.

Magnificentia seniore Gulielmo, etiamsi Aulam Sancti Iacopi novisset, prorsus admirationem fecit ut animus ei minueretur et capite cum nimia obsequentia dimitto consedit infans; et animo impedito filia perterrita extremam modo sellam petivit. Stupore haud incussa ut erat Elizabetha, tres feminas prae se sedentes tranqulle intueri potuit. Domina Caterina erat mulier celsa ampla, cuius vultus bene delineatus fuisset olim pulcher. Neque specie conciliavit nec visitatores salvere iussit iucunde, quo difficilius ordinem inferiorem sibi obliviscerentur. Infans non terrebat; sed quandoque locuta est, sermone imperioso dignitatem suam confirmavit, ut Viccamum in mentem Elizabethae statim venit; et cunctis diei rebus excogitata, dominam Caterinam a hoc accurate depictam esse credidit.

Cum matrem, cuius in vultu habituque aliquid Darceianum visum facillime credidit, intuitus esset, in filiam oculos vertit, quae de corpore exili paene Mariam stupore adaequaret. Feminae neque figura neque facie inter se rettulerunt. Era Burghana pallida et infirma valetudine videbatur; ore vel vultu, etsi vix pressa, paene obscurata; at minime locuta est minime, nisi summissa voce matronae Ienquinsonae, quae nihil egregium egit habitu, quaeque tota erat in rebus auditis aut in umbraculis prae oculis commode anteponenendis.

Post nonnullas minutas, omnes ad fenestram missi sunt ad prospectum admirandum, bonus Collina comitans ut pulchritudines commonstraret, dum a domina Caterina benigne certiores fiunt, quo melius praedium aestate bellius videri noverint.

Perbene cenaverunt, et aderant omnes ministri omneque argentum propositum quos Collina  promiserat; atque, quod praeviderat quoque, volente ipsa domina ad extremam mensam sellam legit, qui arbitrari videretur vitam nihilum grandius conferre. Et altilia secavit, et edit, et avide cum delectatione laudavit; atque omne sumptum cibum primum ab eo laudatus est, dein a seniore Gulielmo, qui nunc satis recollectus erat ut ingeminaret quodcunque gener locutus est, tali modo ut miraretur Elizabetha ne domina Caterina tolerare non posset. Ut visum est tamen nimiis laudibus maxime placata est domina Caterina, quae suavissime subrideret, praesertim cum aliquid in ferculo eis novitate placeret. Habitum est in coetu minimum modo colloquium. Quandoque substitit sermo, Elizabetha parata erat ad loquendum, sed inter Carlottam et eram Burghanam sedebat — quarum illa dominam Caterinam audiebat, et altera per omnem cenam nullum verbum fata est. Matrona Ienquinsona erulam Burghanam observans plerumque aut alium cibum urgebat aut timebat ne aegrotaret. Maria vehementer noluit aliquid dicere, atque viri nihil fecerunt nisi edere et admirari.

Cum feminae in exedra denuo se collocavissent, nihil potuerunt nisi dominam Caterinam loqui audiverunt, quod sine intermissione donec inlata est coffea fecit, opinans modo firmissimo in omnibus rebus quo certius ceterae eam iudicium suum non impugnatum consuevisse scirent. De domesticis Carlottae rebus familiariter ac minute rogavit; subtiliter de cura harum omnium monuit; familiam sicut illius parvam moderare docuit, et de cura vaccarum et avium cohortalium certiorem fecit. Elizabetha hanc magnam dominam iudicavit nullam rem praeterire, si agens alios dirigere posset. Inter collocutiones cum matrona Collinam, multum rogavit Mariam et Elizabetham, sed hanc praesertim, cuius affinitates minime scivit, et quam matronae Collinae dixit puellam perpolitam ac pulchram esse. Diversis locis interrogavit de sororibus, quot erant, si natu minores aut maiores, si verisimile erat ut in matrimonium duci forent, earum de pulchritudine et eruditione; de carruca patris; atque ut gentem matris sciret. Elizabetha etsi quaestionum insolentiam sensit respondit tamen sedate.

Tum domina Caterina ‘Praedium patris,’ inquit, ‘credo in honestum Collinam talliatum esse. Ad Carlottam se vertens ‘Pro bono tuo,’ dixit, ‘laetor; sed praedia de stirpe muliebre tallianda non habeo. In familiam senioris Ludivici Burghani non habitum est. An tu canis, o era Bennet?’

‘Aliquantulum.’

‘Ah! Itaque aliquo tempore audire nobis placebit. Clavichordium nostrum est optimum, quod credo melius quam — Aliquando eo canes. An sorores tuae canunt?‘

‘Quaedam.’

‘Cur omnes non didicistis? Vobis oportuit omnibus. Canunt cunctae erae Webb, quarum pater minus vectigal recipit quam patre tuo. An tu designas?’

‘Minime vero.’

‘Quid, nulla filia?’

‘Vero nulla.’

‘Mirabile dictu! Sed arbitror copia eguisse. Mater omni vere Londinium ducere debuit ut a peritis doctae essetis.’

‘Mater hoc vellet, sed pater odit Londinium.’

‘Discessitne paedagoga?’

‘Nunquam apud nos paedagoga.’

‘Sine paedagoga! Quomodo agebatur? Quinque filiae in gremio mater tantummodo educatae! Valde est inusitatum. Mater perdiligenter nonne educavit.’

Elizabetha subrisum vix supprimens negavit.

‘En, quis docuit? quis aderat? Absente paedagoga, non potest quin praetermitteremini.’

‘Prae familiis aliis, credo nos praetermittas esse; si tamen quae inter nos discere vellet, nunquam esset cur facultate careret. Ut legeremus semper est hortatum, atque praeceptores habuimus ad necessitudinem. Cui voluit cessare licuit.’

‘Minime dubito; sed hoc est quod paedagoga vetat, et, si mater tua mihi nota esset, acriter monerer ut conduceret. Ex consuetudine existimo opus disciplinae nihilo esse nisi iustissime et solum a paedagoga factum. Tot paedagogas familiis detuli ut mirum sit. Puellam bene commendavisse semper mihi placet. Me agente iucundissime adhibentur quattuor matronae Ienquinsonae sororis filias; atque hesterno solum die commendavi aliam puellam, quae mihi commemorata erat fortuito, quo plus familia gauderet. Num o matrona Collina te certiorem feci de domina Metcalva, quae heri me salutavit gratiarum agendarum causa? Delectat apud eam era Popa. “O domina Caterina,” dixit, ‘delicias mihi dedisti.” Quaeso, era Bennet, quot sororum natu minorum tuarum hominum coetus et celebrationes obeunt?’

‘Omnes, o domina mea.’

‘Omnes! Quod, una obeunt quinque? Ridiculum! Atque tu modo secunda. Illae minores antequam natu maiores in matrimonium ductas obeunt! Nonne sorores natu minores valde sunt iuniores?’

‘Ita vero, illa natu minima non sedecim annos nata iam est. Certe, iunior est quo saepius in coetus obiret minus. Sed vero, o domina mea, ut censeo, iniustum esset in sorores natu minores, quominus coetibus se oblectarent, quia senior natu, sive facilitatis eguisset sive noluisset, in matrimonium non erat ducta. Illa natu minima sicut maxima meret iucunditatem iuventutis. Atque tali de ratione prohiberi! Censeo etiam nec amicitiam sororiam nec animi subtilitas ita non promoveri.’

Domina Caterina ‘Censeo te,’ dixit, ‘iuniori pro puella certissime opinari. Quaeso, quot annos nata es?’

Elizabetha subridens ‘Cum tres sorores habeo adultas,’ respondit, ‘num tu domina mea exspectas ut te certiorem facerem?’

Ut visum est, domina Caterina responso non statim accepto perattonita est; atque Elizabetha se suspicata animam primam esse quae tanta cum insolentia et arrogantia ludere ausa esset.

‘Te pro certo habeo viginti annos natu et non plus, quo minus aetatem celandam sit.’

‘Non etiam unus et viginti.’

Cum denuo adessent honestiores, et theam decoctam bibitam, positae sunt tabellae lusoriae. Domina Caterina cum seniore Gulielmo et Collinis ambobus ad quadrillam sedit; et quod era Burghana ludum cassinum maluit, duae puellae honore affectae cum matrona Ienquinsona partes suppleverunt. Harum ad tabellam lusum est cum incredibili stupiditate. Excepta matronae Ienquinsonae sollicitudo, ne era Burghana se senseret calidiorem vel algidiorem, aut nimiam an non satis lucem haberet, nullum verbum nisi de ludo emissum est. Agebatur ad alteram tabellam magis ampliusque. Plerumque domina Caterina locuta est, sive ut errores ab alteris factos indicaret, sive de se narratiuncula exponeret. Bonus Collina de omni sententia sedulo consentiebat, et gratias agens de omni pisce capta se excusavit quandoque nimis cepisse credidit. Senior Gulielmus plerumque tacuit. Hic in memoriam narratiunculas et nomina nobiliora deponebat.

Tandem cum domina Caterina filiaque satis lusissent, tabellae ablatae sunt, carruca matronae Collinae delata gratissimo animo accepta est et statim arcessita. Dein omnes iuxta focum congregati sunt excogitationis dominae Caterinae de tempestate crastina audiendae causa. Hoc modo certiores facti, in carrucam citati sunt; atque multis sermonibus a bono Collina datis et capite senioris Gulielmi multum summisso, discesserunt. Simul ac carruca ianuam liquerat, consobrinus Elizabetham rogavit ut de omnibus in Villa Rosaria visis opinaretur; et vera opinione celata Carlottae causa benignius respondit. Sed haec commendatio, etiamsi auctricem nonnullum conturbaverat, Collinam haud satisfecit, ut ipse laudem dominae Caterinae canere mox ei oportuit.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: