Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 3 mensis Septembris 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 16.dtp (1/1)

 

Caput  XVI

 

Cum nemo erat qui filiarum cum matertera earum de conventu contradixisset, atque honesti Collinae omnis dubitatio, quominus honestum Bennet matronamque suam inter commorationem suam unum tantum vesperem desereret, pertinaciter esset opposita, rhaeda hunc cum quinque consobrinas suas Merytonam ad tempus appositum attulit; atque filias exedram ineuntes libuit de Viccamo, qui accepta avunculi vocatione iam in aedibus aderat.

Hac nota re, ac cum omnes consedissent, placuit Collinam circumspicere et admirari, qui camerae mensuris huiusque supellectile studens in cella Villae Rosariae minori aestatibus ad ientandum reservata paene se credere renunciaret; ut primum vix gratificaretur; cum tamen matrona Phillips certior de Villa Rosaria et huius de domina esset facta — audita autem unius modo exedrarum dominae Caterinae descriptione, cuius foci structura octingentis libris anglicis empta erat, percepit vim honorificum quo minus graviter de cella panaria acciperet comparationem.

Dignitatem dominae Caterinae et eius domi lautae magnificentiam depingens, cum excursibus de domicilio suo et huius mediocritate iam mitigata per occasionem factis, usque ad adventum honestiorum beatissime se gessit; atque matronam Phillips diligenter audire crevit, cui audienti plus plusque illius auctoritatem augebatur, quae de hac quidem in animo haberet omnem vicinitatem brevissime tempore certiorem facere. Ita puellae, quae consobrinum audire nolebant et nihil nisi instrumentum cupire poterant vel exempla fictilia mediocria super caminum in pluteo exstantes studere moram perlongam tolerare debebant. Sed finita est tandem. Honestiores advenerunt et, cum in cameram intravisset Vicca, Elizabetha se docuit ut adhuc hunc nimium nec intuita nec arbitrata rationis expers esset. Praefecti et subpraefecti cohortis —anae plerumque probi et decori erant, quorum illi nunc praesentes optimi; sed hos, quo plus lativultatum turgidum avunculum Phillips, qui vinum portucalensem fumans in exedram secutus est, dignitate antecesserunt, eo plus ipsos figura, facie, persona et habitu Viccam praestitit.

Ad hominum felicem Viccam paene omnium feminarum oculi convertebant, at denique is felicam puellam Elizabetham iuxta consedere statuit; et promptus blandi illius sermonis mos, etsi de tempestate nocturna imbrica tantum, suasit ut lingua locutoris ingeniosa rem insulsissimam vel nimium tritam faceret in iucundissimam.

Talibus ut erant Viccam et alii subpraefecti apud formosas rivalibus comitatus, honestus Collina in exiguitatem est redactus; nihilo puellas eum aestimabant; sed semel et saepius benigna matrona Phillips eum colebat; itaque curae illius gratia placentulas coffeaeque decoctionem percopiose  accepit.

Cum mensulae lusoriae positae essent, sedit ad cartulas gerendas ut invicem hospitae gratiam ageret. ‘Ut nunc est,’ inquit, ‘hac de lusione plerumque ignoro; sed studeam ad statum vitae in meliorem reddendum, nam —’ Matrona Phillips, etsi iuvavit illius obsequium, rationem explicandam exspectare non potuit.

Viccam lusum ‘Huist’ nominatum non adeptus ad aliam mensulam inter Elizabetham et Lydia summa cum delectatione receptus est. Primo videbatur ut Lydia, quae locutrix erat certissima, eum occuparet omnino; haec tamen, quod similiter sorticulas valde favuit, lusione mox praeoccupata est, quo plus sponderet vel praemia auferret et minus unum aliquem coleret. Excepta norma lusionis, Viccam igitur cum Elizabetha colloqui facilius poterat, atque illa libenter audiebat, quamquam ea de re — id est, de narratione consuetudinis ac familiaritatis eius cum Darceio — certiorem fieri non potuit sperare. Mentionem istius quidem hominis facere non est ausa. Contra exspectationem tamen certior facta est ab ipso Viccamo. De spatio inter Villam Infrapratensem et Merytonam rogavit; et, responso interlocutricis accepto, quaesivit haesitabundum ut sciret quam dudum bonus Darceius illo in loco commoratus esset.

Elizabetha ‘Circa mensem’ inquit; dein rem relinquere nolens ‘Nonne is,’?? addidit, ‘in comitatu Derventiano magnum praedium habet?’

Viccam ‘Ita vero,’respondit; ‘grandissimus est eius praedium. Liberum habet librarum decem milia per annum. De hac re quam me est nemo qui capacius te certiorem faceret, nam ego a teneris unguibus more proprio cum illa familia agere solebam.’

Quin attonita videretur modo potuit Elizabetha.

‘Sane viso heri concursu in platea nostro immite, talis improvisa affirmatio, era Bennet, fortasse mirationem tibi facit. An tu honestum Darceium bene noveris?’

Elizabetha ‘Quot illius novi,’ affirmavit, ‘tot satis facit. Quattuor dies eadem in domo trivimus, atque eum peringratum censeo.’

Viccam ‘Meum non est arbitrari,’ dixit, ‘eius de affabilitate, vel alioquin. Ut opinarem non sum accommodatus. Longius et melius eum novi quominus iustus arbiter sim. Sine invidia agere nequeo. Credo tamen sententiam tuam plerisque attonituram — quam inter alios minus fortiter dares. Hic inter tuos es.’

‘Mihi crede, hic non secus loquor quam in alio vicinitatis domo loquar, excepta Villa Infrapratense. In comitatu Harfordiensi haud amatur. Nemo est quin eius de superbia fastidiat. Eum propensiori animo censetur ab aliquo nusquam.’

Breve mora facta Viccam ‘Obtendere non possum,’ inquit, ‘ut misereat me quandoque is, vel aliquis, ultra merita non lauderetur; sed apud eum, ut credo, raro evenit. Mundus ab opulentia et dignitate eius occaecatus, vel moribus altis augustis territus est, quo facilius eo in modo, quod ipse homo vult, eum habeat.’

‘Etsi novi brevissime tantum, eum irascibilem hominem esse censeo.’ Viccam caput modo quassavit.

Deinde simul atque loqui potuit, ‘Demiror,’ inquit, ‘si in hac terra longius commorabitur?’

‘Nescio omnino; dum tamen ad Villam Infrapratensem commorabor de discessu non audivi. Ut spero, eo in vicinitate praesente, consilium tuum de  cohorte —ana non mutabitur.’

‘Minime vero! A Darceio expelli meum non est. Si oculos in me coniicere non vult, istum est abire. Quippe enim amici non sumus, semper dolet cum obviam imus, sed non habeo quo plus devitem, nisi, quod coram populo asseverarem, me pessime usum esse veluti superbiam eius tolerare vix possum. Pater eius, o era Bennet, Darceius ille mortuus, optimorum inter optimos fuit, atque mihi fidelissimus amicus; at quandoque iuxta hunc Darceium adsum, venerunt milia tenerarum recordationum in tristem animam meam. Filius turpiter ad me se gessit; sed credo me posse veniam de quoquam vel de omnibus dare, potius quam spem frustrrem et memoriam patris eius dedecorarem.’

Elizabethae crescebat res, quae perattentive audiret; sed fastidior erat quominus quaereret.

Viccam vicos et urbem laudere coepit, Merytonam, rus, sociabilitatem, qui omnibus visis multum gratificatus videretur et homines feminasque leniter etsi multum urbane aestimaret.

‘Erat exspectatio,’ addidit, ‘societatis constantis, vel consuetudinis bonae, quae ad cohortem —anam adduxit. Cohortem honestam gratam vidi, atque amicus meus Dennius stationem in promptu et famam magnam notitiamque praestantem Merytonae redditam depingens ultra allexit. Ut confiteor, societas est mihi necessaria. Homo sum deceptus, cuius anima solitudinem ferre non potest. Mihi oportet munus et societatem petere. Olim militaturus non fui, sed eventus facultatem iam proponent. Professio ecclesiastica mihi esset — clericus futurus sum educatus, qui iam in officium bono praemio affictum provectus essem, si illi de quo nuperrime locuti sumus placuerat.’

‘Ita vero!’

‘Sic — bonus Darceius demortuus optimum officium suum ecclesiasticum, cum primum vacuum, mihi legavit. Sponsor mihi fuit, et magnopere favuit. Benevolentiam eius depingere non possum plene. Copiose pro me procurare voluit, et credidit; sed cum officium denuo dandum esset, alio datum est.’

‘O facinus indignum!’ vocavit Elizabetha; ‘sed quomodo actum est? Num testamentum spernatum? Cur res non repetunda?’

‘Parum subtiles erant verba religationis ut ex litigio bonum haud exspectarem. Homo honeste se gerens propositum dubitare non posset, sed Darceius dubitare voluit — an incertam conditionem promissam tantum habere, atque me superfudisse et temeravisse, quo peius existimatione carerem — brevi dicere, aliquid vel nihil. Pro certo habeamus, abhinc duobus annis, iuste cum aetatem ad officium relictum accipiendum attigissem, ad alium traditum est; nec minus pro certo me credere possum aliquid vero fecisse quo plus officium perdere mererur. Natura sum acer et apertus; fortasse autem opinionem de eo ac ei magis ingenue dedi. Nihil peius in memoriam venit. Sed res ita est, homines de nobis differimus, et ille odit me.’

‘Res odiosa! Ille dedecorandus est.’

‘Serius ocius ita fiet — sed nunquam a me. Nisi pater eius ex memoria deletus, nunquam aut provocare aut deferre possum.’

Tales sententias Elizabetha admirata est, et eum has efferentem pulchriorem puchrioremque aestimavit.

Mora data, ‘Sed cur,’ inquit, ‘ita egit? Quo pacto tam crudeliter se gerere suasum est?’

‘Fastidium et integrum et constans — fastidium quod, ut censeo, ex invidia est ortum. Forsitan si Darceius senior me minus amaverat, filius me facilius toleraret; ut opinor, tamen, ab ineunte aetate, insolitus patris de me studium exagitatus est. Natura talem inter nos contentionem sustinere nequivit — neque praelationem mihi saepius datam.’

‘Darceium etsi numquam amavi, tam malum esse haud credebam. Eum tam male non habui. Ut concives plerumque contemneret non dubitavi, sed talem vindictam malignam, vel iniuriam, vel inhumanitatem haud consideravi.’

Rebus tamen nonnullas minutas excogitatis, ‘Ex memoria revoco,’ produxit, ‘??eum uno die ad Villam Infrapratensem de duritia iracundiae suae iactavisse, deque natura sua implacabili. Necesse est ut ingenium suum immane sit.’

Viccam ‘De hac re,’ respondit, ‘me non fido; vix iustus sim.’

Elizabetha iterum penitus cogitabat quae mox ‘Taliter agere,’ vocavit, ‘??de puero sponso, de amico, de dilecto patris sui!’ Illa addere posset, ‘De iuvenis etiam, sicut tu, cuius ipsa facies benignitatem monstrat’ — sed tantum aberat ut ‘Iuvenis etiam,’ diceret, ‘veri simile ab ineunte aetate sodalis, ut te dixisse habeo, consuetudine secum coniunctus!’

‘In eadem parochia nati sumus, in eodem praedio etiam; una adolevimus plerumque; eiusdem domi habitatores, delectationes una communicavimus, et curae fuimus eisdem parentibus. Pater meus in eadem eandem professione, quam avunculus tuus, ut videtur, tam decore ornat, vitam degere coepit — sed cessavit senioris Darceii serviendi causa, ut praedium Pemberleianum ei fuit curae.  A seniore Darceio sicut amico intimo dilectus est. De sedula patris mei dispensatione se pergratum factum saepe confisus est, at cum, aliquantulum ante mortem patris mei, senior Darceius sua sponte fidem daret ut conditione meo provideret, tantum hoc ex grato animo quantum de me studio factum persuasus sum.’

Elizabetha ‘Mirabile auditu!’ exclamavit. ‘Atque infandum! Mihi quaero, cur ex ipsa superbia hic Darceius iustius tibi non egit! Etiamsi melius non motus, superbior esset quominus per fraudem se gereret — eum enim fraudulentum habere debeo.’

Viccam ‘Difficile st credere,’ respondit, ‘nam paene semper ex superbia agit; atque olim superbia ei necessaria fuerat. In hac sanctimoniam, plus quam aliam sententiam, vidit. Sed inter homines est nemo quin inconstans sit, et dum mecum agit, a fortioribus superbia impulsus est.’??

‘Num talis superbia unquam eum adiuvit?’

‘Immo vero. Ex ea saepe agit liberaliter et benigne, qui pecuniam copiose daret, hospitalitatem ostenderet, habitatoribus suis subveniret, et pauperitatem sublevaret. Superbia vel gentis vel filii — superbus enim est de patre — haec provocaverunt. Ne dedecoraretur familia an minueretur auctoritas Pemberleiana motus est vehementer. Habet etiam superbiam fraternam, quam agens, cum fraterna caritate, sorori est tutor benignus attentus factus, atque quasi  omnium fratrum diligentissimus ac optimus ferme laudatur.’

‘Qualis puella est era Darceia?’

Caput quassavit. ‘Velim ut affabilem eam dicerem. Paenitet de aliquo Darceio maledicere. Sed fratrem nimium attingit — valde est superba. Dum puellula erat carissima grataque, et mihi amicissima; atque permultas horas ad eam delectandam trivi. Nunc tamen est mihi nihilo. Femella est pulchra, quindecim vel sedecim annos nata et, ut dicitur, eruditissima. Post mortem patris Londinium incolit, ubi tutrix educationem procurat.’

Multis datis intermissionibus et aliis rebus tentatis, Elizabetha aliter non potuit quin ad eandem reverteretur, ut diceret:

‘Attonita sum de amicitia eius cum Bingleio! Num bonus Bingleius ipse, ut videtur, omnem vim amicitiae gerens atque, ut credo, vero est affabilis, talem hominem pro amico habet? Quomodo inter sese accommodant? Nonne tu Bingleium novisti?’

‘Immo vero.’

‘Homo est et dulcissimus, benignus et lepidus. Necesse est ut naturam Darceii ignoret.’??

‘Facile credo; sed Darceio est placere ubi elegit. Ingenio non caret. Collocutor facilis est, quandoque sibi profuturum. Inter pares multum aliter se geret quam apud minus prosperes. Nunquam superbiam relinquit; sed apud locupletes homo est liberalis, iustus, sincerus, prudens, honestus et fortasse amoenus — quamquam fortuna et figura aliquantulum mitigant.’

Circulo huist mox disperso, lusores ad alteram mensam congregati sunt et bonus Collina inter consobrinam suam Elizabetham matronamque Phillips se posuit. Haec illum de successu ex consuetudine rogavit.  Fortuna eum deseruerat; quodque punctum concederat; sed cum matrona Phillips dolorem indicavisset, graviter ille momentum minimum asseverans obsecravit ne, quod pecuniam perditam ipse habebat pro nugis, perturbata sit.

‘Perbene, o matrona,’ inquit, ‘est mihi notum ut, cum aliquis cartulis ad mensam ludit, opus est res vel adversas vel secundas sufferre, et felix sum cui quinque solidis perditis non refert. Nullum dubium est quin multi sint homines quibus opus sit dissedere, sed disto, gratia dominae Caterinae Burghanae, a talibus angustiis.’

Haec animadvertit Viccam; atque Collina nonnullis punctis observato, Elizabetham summissa voce rogavit si consobrinus eius genti Burghanae arcte complexus sit.

‘ Domina Caterina Burghana,’ respondit, ‘officium clericum nuperrime dedit. Vix scio quomodo bonus Collina sub oculis venit, sed certo non longum novit.’‘

Scis sane dominam Caterinam Burghanam sororem fuisse dominae Annae Darceia; matertera igitur est praesenti Darceio.’

‘Immo vero, ignoravi. De affinitatibus dominae Caterinae omnino nescivi. Abhinc triduum eam exsistere haud sciebam.’

‘Filia eius, era Burghana, ditissima erit, atque ut creditur ea et consobrinus suus possessiones coniungent.’

His auditis subrisit Elizabetha, in animo infaustam eram Bingleiam habens. Si in animo aliam in matrimonium ducere habebat, illa frustra quidem Darceium colebat, frustra et inutiliter huius sororem amabat et illum laudabat.

‘Honestus Collina,’ inquit, ‘laudibus ornat et dominam Caterinam et huius filiam; consideratis tamen quibusdam rebus de domina ab eo relatis, suspicor eum grato animo decipiri, atque etiamsi patrona, mulier est insolens et arrogans.’

Viccam ‘Sic credo eam,’ respondit, ‘magna ex parte esse; multos annos non vidi, sed perbene recordor me nunquam eam amavisse, atque eam se gerere imperiose et insolenter. Sapientissima censetur et arguta, sed iudico eam facultates capire partim ex statu et divitiis, partim ex more imperioso, et ceteras ex superbia de filio sororis, qui eligit modo amicos praestantes.’

Elizabetha dixit rem clarissime depictam esse, atque colloquium animo aequo prolati sunt donec cena lusiones cartulis finivit ut ceterae feminae a bono Viccamo coli possent. Clamosior erat coetus ad mensam matronae Phillips quominus se haberet colloquium, sed omnes urbanitatem Viccami laudabant. Quodcunque dixit, bene dixit; quodcunque fecit, fecit eleganter. Is abientis Elizabethae caput occupavit. Domum rediens de nihilo nisi honesto Viccamo et omnia a hoc dicta; sed inter viam nec Lydia nec bonus Collina tacebat, ut illius nominis tantum mentionem facere non posset. Lydia de sorticulis, et de piscibus perditis et piscibus reportatis incessabiliter locuta est; atque Collinae, urbanitatem honesti Phillips uxorisque laudans, significationem pecuniae inter lusiones uist amissae valde negans, fercula cenae enumerans et iterum iterumque consobrinis ob se stipatis se excusans, tot dicendum erat ut, ante rhaeda Domum Longabornam constitit, finire vix posset.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: