Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 22 mensis Novembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 30.dtp (1/1)

Caput  XXX

 

Senior Gulielmus, etsi septimanam modo Hunsfordiae, satis diu manserat ut filiam novisset suavissime collocatam esse et maritum vicinamque acquisivisse, homines optimi sicut ipse raro invenerat. Dum senior Gulielmus commoratur, bonus Collina quotidie mane cisium agebat ut alteri rus monstraret; cum tamen hic discedisset, cuncta familia morem suum denuo resumpsit, at rebus mutatis Elizabetha grato animo consobrinum non plus aspiceret, quod hic spatium inter ientaculum et cenam tereret sive laborando, vel in horto vel legendo scribendoque, sive in bibliotheca sua, ubi per fenestram ad viam versus prospicere potuit. Camera feminis assignata in parte domi posteriori erat. Primum Elizabetha non intellexit cur Carlotta cenatione communiter uti non mallet; haec camera grandior erat cum aspectu magis amoeno; mox tamen amicam credidit sapientissime agere, quia non dubitavit quin Collina conclave suum minus obsideret si feminae in camera magis festiva congredirentur; itaque Carlottae fidem de dispositione tribuit.

Ex oeco nihil semitae cernere potuerunt, quo plus plurimum bono Collinae deberent; is enim certiores fecit de carrucis praeterientibus, ac praesertim de era Burghana cisio utenti, de qua docere nunquam omisit, etiamsi fere cotidie apparuit. Illa non raro ad ianuam moraretur colloquendi cum Carlotta causa, sed paene nunquam ut descenderet est suasa.

Perpauci erant dies ubi bonus Collina ad Villam Rosariam non ambulavit, et perpauci etiam quibus uxor sua nullum iter simile fecit; et Elizabetha tot horarum ita tritarum rationem non intellexit, nisi ad postremum meminit alios quaestus clericos ad familias idoneos disponendos. Aliquando salutatione dominae Caterinae honorati sunt, atque dum adest nihil in camera accidit nisi seu oculis seu mente cepit. De studiis quaesivit, opera perscrutavit, et monuit ut aliter agerent; censuram fecit de dispositione supellectilis; vel negligentiam ancillae domesticae comperit; atque ut videtur, nullum cibum accepit nisi ut matronam Collinam reprehenderet, quod nimiam carnem familiae alendae causa imperaverat.

Mox Elizabetha certior est facta ut hanc domina magna, etiamsi potestatem comitatensem iudicandi non gerens, curabat strenuissime parochiam suam, cuius minutiae a bono Collina ei  referebantur; at quandoque rusticos noverit vel rixari, vel male contentos esse, vel pauperitate afflictos, in pagum proficisceretur dissensionum adiudicandarum querelarumque refutandarum causa ut obiurgens concordiam et abundantiam restitueret.

Ad Villam Rosariam vocati bis circiter in septimana ibant cenatum; atque, excepto absenti seniore Gulielmo, et notum ut vespere afferetur una modo tabella lusoria, omne hospitium ingeminavit illud primum delatum. Raro alios salutabant, quia Collinae res plerumque non suppetitabat ad luxum vitae vicinorum. Elizabetha tamen omissionem nihilo fecit, quae tempus satis suaviter tereret; cum Carlotta sermonem amoenum aliquando contulit, atque sub caelum ad id tempus anni praeter solitum serenum foris voluptatem saepe cepit. Ambulatio acceptissima sua, quo saepe ibat dum ceteri domina Caterina salutant, praeter nemus, quod extremum pratum terminabat, apertum iacens erat pulcher callis umbrosus a nemine nisi ipsa Elizabetha magni aestimatus, ubi se sensit extra auctoritate dominae Caterinae movere.

Hoc modo tranquillo celeriter tritae sunt duae primae septimanae. Paene aderat tempus paschale, atque priori septimana exspectatum est ut familia Rosariana augeretur, quod circulo arto grave esse debuit. Elizabetha cum venisset mox certior facta erat ut honestus Darceius post nonnullas septimanas exspectatus foret, et quamquam inter homines ei notos erant pauci posthabiti, isto inter coetus Rosarianos praesente saltem aliquid haberetur novi aspiciendum, atque si de illo visa esset desperatione erae Bingleiae, forsitan mores in consobrinam illius delectarent, quod domina Caterina, ut visum est, in animo habuit ut ille in matrimonium hanc ducturus esset, quoniam summo cum arbitrio de ipso homine ac eius adventu loquebatur, et, cum novisset eum ab era Lucas ac Elizabetha iam saepe visum, paene est irabunda visa.

Apud Collinas de adventu cito est notum; nam ipse Collina, ut ocissime certior fieret, a primo mane secundum semitam Hunsfordiae in conspectu casularum ambulabat qui, simul atque ad carrucam dum in praedium vertit caput summiserat, domum festinaret ad casum miraculum docendum. Cras mane se in pedes coniecit ad Villam Rosariam ut salvere iuberet. Dominae Caterinae duo aderant fratris filii salutandi, nam Darceius comitatus erat a quodam praefecto FitzWilliam, patrui domini— filius, et cum bonus Collina revenisset, omnes attoniti sunt eum duos honestiores ducere. Carlotta globulum de bibliotheca coniugis conspexerat viam transire, et confestim cucurrit quae aliis puellis certioribus de honore exspectato factis nuntiaret:

‘De hoc exemplo urbanitatis, Eliza, sunt tibi gratias agendas. Lapso hoc brevi temporis spatio tantum Darceius non adveniret ad me salutandam.’

Elizabetha his verbis amplissimis auditis tempore caret quominus negare posset. Tinnitum est aes ad ianuam, et mox tres homines in cameram ingressi sunt. Primus intravit praefectus FitzWilliam, qui vir erat triginti circiter annos natus, vix speciosus, sed ex habitu aspectuque amplissimo genere visus. Bonus Darceius sicut in comitatu Hertfordensi videbatur; ex natura recondita, matronam Collinam salvere iussit et, quodcunque illius de amica opinaretur, huic fatus est sedatissime. Elizabetha nullum verbum dicens modo genibus flexis salutavit.

Praefectus Fitwilliam generosus ut erat in sermonem ingressus est facillime et suavissime; sed consobrinus, nonnullis verbis de aedibus hortoque ad matronam Collinam dictis, diu sedebat infans. Denique tamen urbanitate suscitata Elizabetham de familia rogare potuit. Illa ex consuetudine respondit et, brevi spatio interiecto, addidit:

‘Soror mea natu maxima tres menses Londinii manebat. An tu illam vidisti?’

Perbene noverat eum nunquam sororem Londinii vidisse; sed observare voluit quo certius sciret eum novisse quaecunque inter Bingleios et Ioannam gesta sunt. Cum respondens obviam erae Bennett ivisse negavisset, eum censuit aliquantulum perplexum esse. De re non plus est dictum, atque honestiores mox discederunt.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: