Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 28 mensis Maii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 18.dtp (2/2)

Caput  XVIII (pars altera)

 

‘Fortissima fortuna,’ inquit, ‘iam cognatum patronae meae in camera adesse inveni. Accidit ut ipsum honestiorem exciperem, qui femellae, quae hospites in domum accipere solet, nominum consobrinae suae era Burghana, huiusque matris domina Caterina mentionem facere. Talia quam mirifice fiunt! Nemo est quin hos inter homines me fratris dominae Caterinae Burghanae filium offensurum dubitaret! Maxime placet quod inventum feci quo maturius salutem ei iuberem, quia sic agere nunc habeo in animo, atque spero ut mihi, quod non iam egi, veniam daturus sit. Mihi excusatio quidem est inscientiae.’

‘Num Darceio te introduces?’

‘Immo. Quoniam temperius non egi, veniam rogabo. Eum credo filium esse fratris dominae Caterinae. Opem ad rem habeo, quo facilius de domina heri abhinc septimana valere visa, ei animum erigerem.’

Conata est Elizabetha monere ne tali sententia perstante bonus Darceius, cum homo non sibi notus esset allocutus, hunc liberius ac insolenter affatum esse censeret, potius quam officium de amita acciperet; ut opinata est autem, utroque deerat ratio dicendi; atque si aliter fieret, erat homini ampliori Darceio familiaritatem incipere. Bonus Collina audiens inclinationem suam propriam pertinaciter in animo habere visus est, et cum illa finivisset his verbis respondit:

‘O era Elizabetha mea dulcissima, summe admiror praestans iudicium tuum omnibus de tibi notis rebus, quot sunt; maxime tamen interest, inquam, inter caerimonialia hominum laicorum praescripta et illa quae ecclesiasticos moderant; sine etiam me tibi dicere partes clericos dignitate adaequare ordinem regnae altissimam — dummodo propria morum modestia simul conservatur. Tibi igitur est hac in causa proxima sinere ut conscientia mentis iussus persequar quod officium mihi videtur. Oro te veniam dare de consilio tuo iam neglecto, quod in omnibus aliis constanter me ducet, etsi in casu praesenti credo me, plus quam femella sicut es, melius per educationem ac inveteratum studium posse rationem rectam decernere.’ De medio corpore flexens salutavit, et ea relicta profectus est ad Darceium manifeste attonitum, cuius aditum impetus illa avide observabat, oppugnandum. Graviter se inclinans consobrinus oratiunculam introduxit, et Elizabetha, etsi nullum verbum audire poterat, omnia audire sensit, et per labrorum motus verba ‘excusationem,’ ‘Hunsfordiae’ et ‘domina Caterina Burghana’ cognovit. Is prae talem hominum se exhibens vexabat. Honestus Darceius admirationem probans solutam intuebatur, et tandem, cum Collina tacuisset ut occupare posset, caute quamquam urbane respondit. Bonus Collina tamen ne iterum loqueretur non impeditus est, at quo plus sermonem secundum producebat, eo plus augebatur Darceii fastidium ut hic, sermone alterius finito, negligenter se inclinatus abscederet. Dein Collina Elizabetham repetivit.

‘Affirmo nil esse mihi,’ inquit, ‘ cur de colloquio dubitarem. Ut visum est, placuit honesto Darceio cura. Urbanissime respondit, atque adeo, dicens de discrimine dominae Caterinae se bene persuasissimum esse quominus illa capax munus immeritus conferret, mihi ornatissime locutus est. Vero sententiam pergratam erat. Omnibus perpensis, de eo multum placet me.’

Ipsa Elizabetha, cum nihil nunc ea simul interesset, ad sororem et bonum Bingleium plane spectavit; atque his observatis series cogitationum pergratorum noverat, quae paene sicut Ioanna laetaret. In animo hanc ipsissimis in aedibus vidit in matrimonium maxima caritate ductam et dominam quam felicissime constitutam; quae etiam duas Bingleii sorores amare posset. Quin mater simillime opinaretur haud potuit dubitare, ut ab ea distaret, ne nimium audiret. Ergo cum ad mensam ventum esset cenatum, perversum habuit, quod proxime praeter unam infelice casu sedebant; et quod mater libere ac aperte cum illa (nam domina Lucas erat) de filia sua Ioanna, quam in matrimoniam a Bingleio mox ducendam valde credebat, vexata est. Matrona Bennet de re peranimata est, quo plus conditionis exspectae fructus assidue et acerrime enumeraret. Quod is iuvenis erat comis, et dives, qui distans tria modo milia passuum habitabat, primo gratum ei fecit; dein, quod duae illius sorores Ioannam multum amabant, magnum ei erat solatium, et quantum ipsa affinitatem cupiebat, tantum eas similiter cupire pro certo habuit. Hac in spe autem multum pro iunioribus filiabus exspectavit, nam Ioanna ita honestissime nupta alios divites cognoscerent; at denique quoniam, aetate provecta ut erat, filiarum caelebium tutelam sorori earum committere posset, quo plus oblectaretur, neque in societatem plus quam vellet se ostendere deberet. Oportuit magnam iucunditatem hac ex re capere, nam morum est elegantia; sed minus quam matrona Bennet, omnem per vitam suam, erat nemo quin domi maximam voluptatem acciperet. Finiens multum speravit dominam Lucas sicut se bonam fortunam accepturam esse, etsi manifeste et gaudenter credebat haec fieri non posse.

Elizabetha ut ipsa torrens matris verborum obsisteret, aut ut altera felicitatem submissiori voce depingeret, frustra conata est; nam tantum vexabat ut verbis exprimere non posset, quod Darceium, qui adversum residebat, plerumque excipere intellexit. Mater modo de ineptitudine obiurgavit.

‘Quid, inquam, mihi est bonus Darceius, quo plus me terreret? Certe, ut mihi videtur, nos non est observantia praecipia dare quo minus aliquid diceremus, quod audire non vellet.’

‘O mater, dii meliora, tacitius age. Quomodo tibi est bono, si bonum Darceium offenderes? Sic agens, nunquam amico eius te commendabis!’

Nihil tamen dicere potuit quo facilius suaderet. Mater voce acuta et facili ad intelligendum  opinari continuavit. Elizabetha, sive pudore sive vexatione commota, saepe saepiusque suffusa est rubore. Quin limis oculis Darceium crebro aspiceret nihil non poterat, etiamsi sic est persuasa quo plus formidinem sibi iniiceret; etsi is matrem non semper intuebatur, eum attento animo audire. Is primo indignans indicium fastidii vultu dedit, quod in gravitatem severitatemque sensim mutavit.

Sed matrona Bennet tandem tacuit; atque oscitans domina Lucas, oblectamentis, quorum in partem venire haud exspectabat, diutius repetitis, solatium ex perna frigida pulloque capere relicta est. Nunc Elizabetha iacentem animum excitare coepit. Breve tamen fuit tranquillitatis tempus; nam, cum cenatum esset, mentio facta est cantus, ut molestissime Mariam minime obsecratam se ad coetum delectandum paratam ferret. Frustra multos aspectus dedit tacitosque obsecrationes ad obsequium impediendum; sed Maria complecti nolebat; talis expositionis occasio oblectabat, ut canere coepisset. Elizabetha intuens discruciata est, at illius per nonnullos versus progressum observavit impatienter, etsi cum finitus esset praemium inferius accipere debuit; Maria enim, inter gratias coetus actas, spem percepit quo suavius secundum beneficium daret, ut lapsa dimidia minutae parte denuo coepisset. Mariae opes ad talem ostentationem deerant; vocem habuit invalidam, modumque molestum. Excruciabatur Elizabetha. Oculos in Ioannam coniecit cuius studium observaret; sed Ioanna Bingleio tranquillissime colloquebatur. Huius duas sorores aspexit signa irrisoria inter se dare et ad Darceium, qui tamen gravissimus et immotus est visus. Patrem suum intuita est ut se interponeret, ne Maria totum vesperem caneret. Signum accepit, et Mariae secundo carmine finito exclamavit, ‘Bene egisti, o mea puellula. Nobis satis placuisti. Comiter ageres si aliis puellis praestare patiaris.’

Maria, etsi non audivisse simulavit, aliquantulum conturbata est; atque Elizabetha, sive huic sive sermoni patris dolens, laborabat ne ipsa male egisset. Convivis nunc petitum est.

Honestus Collina ‘Si musicum beate perstudiosus essem,’ dixit, ‘non dubio quin canens coetum animo libentissimo voluptatem darem; musicam enim artem habeo pro maxime innoxia avocatione, quae parum conveniret professioni clericae. Asseverare tamen in mente non habeo quo plus illam artem iusta causa studeremus, nam nullum dubium est quin aliae res sint quibus operam dare necesse est. Multa sunt parochi rectori agenda. Quantam sit decumam sibi utilem vel patrono acceptam imponendam constituere debet primum. Ipsi sunt homiliae propriae componendae; atque tempus relictum non habet nimium ad officia paroecialia satis, neque ad aedes conservandae melioresque faciendae, nec his quam commodissimis non factis illi autem ignoscetur. Neque rem pretio levi habeo quo attentius et pacificius omnibus, praesertim illis qui dignitate honoreque auxerunt, se gereret. Hoc de officio absolvere nunquam possem; neque de homine, qui occasionem et tempus ad aliquem eiusdem gentis honorandum omitteret, bene existimare.’ Et, ad honestum Darceium se inclinans, sermonem tam clare ut a dimidia parte coetus auditus esset datam conclusit. Erant multi defixis oculis torpentes; multi subridebant; sed nemo se delectabat plus quam ipso honesto Bennet, cuius uxor bonum Collinam de sermone peracuto severe commendabat; haec etiam voce summissa etsi clara dominam Lucas certiorem de iuvene peringenioso bono ac benigno faciebat.

Opinata est Elizabetha ut, si familia sua ut inter vesperem quam maxime se exponere consensissent, partes agere aut alacrius aut beatius haud potuissent; et laetabatur, quod Bingleius sicut soror sua partem etiam non animadverterant, et illius humanitatem generis tali ab insipientia nuperrime visa afflictam non esse credebat. Iam satis tamen malum erat ut Darceio duaeque Bingleii sorores eius familiam haberent deridendam, neque inter despicientia honestioris tacita et risus mulierum contumaces cernere potuit.

Reliquum per vesperem vix delectata est. Sollicita est a bono Collina, qui eam comitari perstitit quo facilius, etiamsi rursus saltare suadere non potuit, ita agens prohiberet ne illa cum aliis saltaret.

Frustra suasit sive ut aliam peteret sive alii in camera puellae commendaretur. Ille affirmavit se ad saltandum nil morari; sedulitate se probaturum esse praecipue quo consultius inter omnem vesperem iuxta eam se teneret. Illa contra talem consilium insulsum agere noluit. Gratissima facta est ab era Lucas amica sua, quae saepe accedens sermonem boni Collinae in sese ex natura bona attraxit.

Saltem nihilo magis erat opus intentionem Darceii tolerare; quamquam ab illa saepe non procul stabat solitarius, nunquam accedit colloquendi causa. Hunc ita se gerere censuit veri simile, ut visum est, quod Viccamum significaverat, ut ipsa gauderet.

Globus Longabornanus ex omnibus postremus erat discessu, atque ceteris iam digressis opus fuit, quod matrona Bennet doli usa erat, quartam horae partem rhaedam exspectare, quo facilius novissent nunnullos familiares abitum vehementer studere. Nisi fatigationem plorarent, matrona Hurst sororque sua vix oribus usae sunt, et sese incomitatae domi avide ac manifeste esse voluerunt. Hae quandoque matrona Bennet colloqui tentavit conatum aspernatae sunt, quo severius se gererent omnes, at bonus Collina, etiamsi Bingleio et huius sororibus de elegantia dispositionum et hospitio urbanitateque hospitibus ostentato gratulabatur, nimium eloquens languorem sic natum perpaulum modo allevavit. Omnino tacuit Darceius. Honestus Bennet simillime tacitus ludibria scena fruebatur. Bingleius Ioannaque a ceteris una stantes inter sese colloquebantur tantum. Elizabetha sicut matrona Hurst vel era Bingleia tacebat constantissime; etiam Lydia fatigata est, quae semel et saepius ‘Heu, quam fessa sum!’ immane hians clamavit.

Tandem cum ad discedendum surrexissent, matrona Bennet locuta est urbanissime quo maturius omnem familiam in Villam Longabornam excipere speraret, et praesertim Bingleium de felicitate, quod daret si apud eam cenaret aliquando, excepta etiam invitatione formali, certiorem fecit. Bingleius gratias egit venuste, et promisit ut, cum revenisset a Londinio, quo crastino die profecturus erat brevis temporis ibi terendi causa, quam simul eam salutaret.

Exspectatione sua plane expleta, erat matronae Bennet domum excedenti nullum dubium quin tribus vel quattuor mensibus et compositionibus perfectis de dotibus ac rhaedis novis ac vestimentis ad nuptias aptatis, filiam suam in Villa Infrapratensi collocatam videret. Censuit autem bonum Collinam aliam filiam in matrimonium ducturum esse. Hoc ei placebat etsi minus. Elizabetham ex omnibus suis filiabus amabat minime; etiamsi et maritus et matrimonium satis ei daret, ab honesti Bingleii ac Villae Infrapratensis virtute obumbrati sunt.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: