Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 29 mensis Augusti 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 27.dtp (1/1)

Caput XXVII

 

His apud familiam Longabornae gestis et nihil gravius, et alia ratione praeter ambulationes aliquando inter vias lutulentas ac frigidas Merytonam variatae, ita sunt tritae menses Ianuaria et Februaria. Elizabetha iter Hunsfordiam factura esset mense Martio. Tale iter primo severe non antevenit; mox tamen Carlottam comperit in suscepto consilio permanere, quo cupidius ac certius ipsa tandem exspectaret. Sicut diu invisa Carlotta revidenda, ita minus pigendus fiebat Collina. Consilii ipsa novitas delectabat et, quod inter talem mater sororesque dissociabiles non semper sine curis vivere potuit, non displiceret per se brevis rerum mutatio. Inter autem viam Ioannam aspicere posset; denique tempore appropinquante multum paeniteret mora. Sed nil obstetit, ut omnia acciderent sicut a Carlotta praevisa. Seniorem Gulielmum huius filiamque alteram comitatura erat. Tandem Londinii pernoctare statutum est, ut quam optissimum fieret consilium.

Paenitebat tamen quia patrem linquaret, qui certe eam desideraret et qui denique eam discedentem iussit ut litteras mitteret et paene se responsurum esse pollicitus est.

Viccamum valere iussit officio non simulato; at ille magis etiam humaniter. Ille etsi aliam nunc colebat, Elizabetham novit primam suam desideratam fuisse, illam primam audivisse et consensisse, illam primam laudatam, neque haec oblitus erat; atque illam valere iubens reverentiam monstravit, quo magis illa oblectationem exspectaret et de natura dominae Caterinae Burghanae commoneretur, et se dixit sperare ut uno animo de hac — de omnibus etiam — opinarentur, quo sincerius amicitiam inter sese in perpetuo conservarent; et illa linquans credebat alterum, sive maritus esset sive caelebs, sibi exemplum suave amabileque fore semper.

Proximo die, comites itineris tales non erant quo peius de illo Elizabetha arbitraretur. Neque senior Gulielmus Lucas nec huius filia Maria, quae puella etsi blanda sicut pater erat inanis, loquens delectare poterat, ut placebat pariter carrucae crepitus. Libuit Elizabethae ineptias audire, sed senioris Gulielmi nimium has noverat. Nil novi de glorioso equestris dignitatis officio dicendum erat; et urbanitas sicut sermo eius nimium trita erat.

Iter fecerunt modo XXIV milia passuum, et multo mane profecti sunt ut ante meridianum tempus ventum esset ad vicum Venustecclesiae. Ad ianuam cum appropinquavissent, Ioanna de fenestra stabat exspectans; dein in vestibulo stans salvere iussit; et libuit Elizabethae quod, faciem alterius acriter intuens, sororem vidit formosam et validam vultu ex consuetudine etiam prodere. Stabant in scalis nonnulli pueri puellaeque, qui ex oeco acti erant studio ad consobrinam aspiciendam et verecundia, quod decem menses eam non viderant, etiam reprimebantur. Ubique erat gaudium vel benevolentia. Diem iucundissime triverunt; ante meridiem apud tabernarios intente convenerunt, et vespere spectaculum viderunt.

Tum Elizabetha iuxta materteram sedere est machinata. Primum de sorore erat colloquendum; at paenituit plus quam attonuit, dum rem singula subtilius exsequitur, certior fieri ut Ioanna, etsi animum erigere semper vellet, aliquando demissa erat et oppressa. Se habuit nihilominus spes quo ocius res melior redderetur. Matrona Gardiner docuit etiam de salutatione erae Bingleiae in vicum Venustecclesiae, et de diversis inter se Ioannamque colloquibus, quo certius Elizabetha novisset sororem ex animo ac vere amicitiam illam dimisisse.

Tum matrona Gardiner sororis filiam de derelictione a Viccamo acta, et eam de fortitudine ac liberalitate laudavit.

‘Sed Elizabetha mea carissima,’ inquit, ‘qualis puella sit era Regia? Paeniteret me si nostrum venalem censere deberem.’

‘Rogo te, o matertera mea carissima, quanta sit differentia inter res matrimonias, sive venalis sive considerata? Ubinam praebenda est prudentia avaritiae? Timebas proximo Festo Nativitatis ne in matrimonium me vellet, quia ratio inconsulta ita ageretur; at nunc, quia puellam decem milia tantum habens libras petit, velis eum venalem credere.’

‘Si certiorem de natura erae King me feceris, sententiam facilius capere potero.’

‘Eam credo puellam optimam esse. De ea nil scio nisi bonum.’?

‘Sed opera minima ante mortem avi data, nunc illam colit, cum pecuniosa facta sit.’

‘Aliter cur ageret? Si pauperem me colere ei non liceret, qua de causa ambiret puellam, quae non modo eum non refert, sed etiam sicut ille pecunia eget?’

‘Sed hoc eventu nuperrime modo peracto, illam petens nonne parum verecunde agit?’

‘Honestior in angustiis adductus tempore caret quo decorius sicut alii ageret. Si illi non, cur nobis est contra dicere?’

‘Etiamsi illa non recusat, iusta causa non agit ille. Hac de causa eam novimus aliquo carere, vel sententia vel sensu.’

Elizabetha ‘En,’ dixit, ‘Sit ut velis. Illum venalem, illam ineptam iudicemus.’

‘Minime, Lisula mea, ita censere nolo. Miseret me, ut scis, iuvenem contemnere qui vitam tam longe comitatu Derventiano degit.’

‘Proh! Si hoc habes tantum, minime facio de iuvenibus qui in comitatu Derventiano habitant; horum de amicis etiam in comitatu Hertfordiense viventibus vix plus. De his cunctis taedet. Sunt Deo gratiae, quod cras proficiscar ad locum ubi hominem inveniam leporibus omnino carentem, qui nec felicitate nec ingenio probatur. Ut videtur, placet tantummodo de stultis.’

‘Sed cave, Lisula mea; ita loquens molestissime ferre videris.’?

Ante fabulam peractam dum non iam separantur beatissime vivere repente se novit, cum avunculus materteraque peterint ut Elizabetha comitaretur in itinere aestivo, quod intenderant iucunditatis causa.

Matrona Gardiner ‘Dici non potest,’ inquit, ‘quatenus progrediemur, forsitan tamen ad Lacuum Regionem.’

Nullum consilium Elizabetham placere potuit, ut grato animo ac citissime acceperet. Laetitia elata, ‘O matertera mea carissima,’ succlamavit, ‘quantum delectat! Vitam et vigor animi in me redintegras! Valete, o displicentia et offensa. Prae saxis et montibus, quid ostendere possunt iuvenes? Oh! Quantis horis nos delectabit! Atque cum domum reditum erit, similes aliorum iter facientium, qui accurate verbis depingere nequiunt, non erimus. Iter depingere et res visas in memoriam redigere poterimus. In animo lacus vel montes vel flumina non commiscebimus; nec autem, cum terram depingere conaturi sumus, de loco exacto non altercabimur. Utinam primum loquentes laetitiam plus quam possunt plurimi viatores communicemus.’

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: