Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 31 mensis Martii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 21.dtp (1/1)

Caput  XXI

 

Iam erat controversia de honesti Collinae condicione paene perfecta, ut Elizabethae oporteret tantum animi commotionem necessariam et matris quotcunque erant observationes stomachosas pati. Quod ad ipsum honestum attinuit, erat nec perturbatus nec demissus, neque illam fugire est conatus, sed sententias certo fastidio gravique silentio plerumque significavit. Ei vix fatus est, atque diem reliquam id officium, quod diligentissime ipse coluerat, sedulum addidit ad eram Lucas, quae cum urbanitate, quo plus levamen omnibus, at amicae suae praesertim, opportunum afferret, eum audivit.

Postero die matrona Bennet nec offensione nec valetudine est mitigata. Etiam bonus Collina superbium idem iracundium retinebat. Elizabetha sperabat illius odium commorationem arturum fore, sed videbatur consilium haudquaquam mutatum. Venerat qui usque ad diem Saturni manere  intendit, et domum non ante diem Saturni rediturus erat.

Filiae cum ientavissent Merytonam ambulaverunt quae certiores de reditu Viccami  fierent et hunc de coetu saltatorio absentem lamentarentur. Ad eas oppidum ingredientes se iunxit atque domum amitae harum comitatus est, ubi desiderium suum ac dolor sollicitudoque omnium copiose agitabantur. Elizabethae tamen necessitudinem absentiae ex voluntate fuisse confessus est sua sponte.

‘Horam iam exspectans,’ inquit, ‘censui me melius agere si obviam honesto Darceio non ivissem; me cum eo eadem in cella, eodem coetu tot horas terendas tolerare non posse, ne orerentur eventus non modo mihi sed etiam aliis insuaviores.’

Illa alterius patientiam permultum approbatur et, dum ad Longabornam Viccamo alioque subpraefecto comitatae redambulant, otiose rem agitati sunt sese affabiliter et benigne laudantes, atque Viccamus illam intente studebat. Ille comitans utiliter egit bis; illa se novit amplissime culta, atque convenientissime eum ad patrem matremque introduceret.

Cum regressum esset, litterae ex Villa Infrapratensi mox ad eram Bennet datae sunt. Erat in involucro munda calidepressa plagula parvula, a femina subtiliter fuse inscripta; atque Elizabetha faciem sororis legentis mutari, et ipsam in certis locis immorari vidit. Ioanna mox se collecta et, litteris repositis, ad colloquium consuetudine sua alacri attendere conata est; sed Elizabetha tantum de re est perturbata ut Viccamum etiam studere desineret; itaque quam simul ille cum comite valere iusserat, Ioanna faciei aspectu petivit ut sursum versus sequeretur. Cum in cellam suam propriam ventum esset Ioanna, litteris resumptis, ‘Hae missa sunt,’ dixit, ‘a Carolina Bingleia; a quadam re in his attacta multum sum attonita. Iam globus omnis Villa Infrapratense relicta iter Londinium faciunt — neque habent in animo redire. Audienda sunt eius verba.’

Tum recitavit litterarum initium, ut certiores fierent nuperrimo istorum de consilio quo temperius fratrem Londinium secuti et apud bonum Hurst cenaturi ad Viam Magni Venatoris essent. Sequebantur haec verba: ‘Excepta tua amicitia, nil nimium studeo, o mea dulcissima, dissimulare de aliquo in comitatu Hertfordiensi relicto; speremus tamen nos nescioquando idem usum et consuetudinem pergratam denuo delecturas esse, atque commercium epistularum, quo suavius privationem tolerare possemus, crebrum interim instituamus. De hoc fidem in te pono.’ Elizabeth has inflatas sententias audivit se suspicari sentiens; at nisi necopinato discessu incessa, eorum desiderio haud est mota; etiamsi Villam Infrapratensem reliquerant, non erat cur deesset ipse Bingleius; et, quod ad consociationem desideratam attinuit, persuasa est quo plus haec Ioanna oblivisceretur, eo plus illum familiariter uteretur.

Breve morata ‘Secus accedit,’ inquit, ‘ut amicos antequam vicinitatem reliquerint videre non possis. Nonne tamen sperare licet quo maturius adsit tempus illud fortunatum ab era Bingleia exspectatum, ut consuetudinem illam suavissimam a gloribus renovatam foret? Bonus Bingleius ab his retinendus non est Londinii.’

‘Carolina dixit quo certius nemo ex globo in comitatum Hertfordiensem hieme proxima exspectare possimus. Tibi praelegam.

‘“Heri cum frater meus discederet, aut tres aut quattuor dies Londinii morari opinabatur ad negotium concludendum; nos tamen aliter credimus, ac simul Carolum in urbe cunctabundum fore iudicantes, hunc subsequi constituimus, ne solitarius in hospitio solatii expers manere deberet. Iam in urbe sunt ad hiemandum multi socii; velim, o mea amicissima, certiorem fieri ut  in animo haberes te iungere ad nos — sed spem habeo nullam. Sed ex animo ac vere spem habeo te summis voluptatibus festi Nativitatis Christi in comitatu Hertfordensi fructuram esse, quotcumque sunt illo temporis anni, atque volo multos procos colere, ne illos quos te privabimus tres desiderares.”?

Ioanna ‘Ex his novimus,’ addidit, ‘eum per hiemem proximam nunquam reventurum esse.’

‘Novimus tantum eram Bingleiam habet in animo reditum illi prohibere.’

‘Cur ita arbitraris? Ipse nonne vult. Dominus est apud se. Sed omnis non scis. Excerptum nocentissimum praelegam Aliquid tibi celare nolo.

‘ “Cupit bonus Darceius sororem suam videre; et inter omnes constat quo avidius eam familiaritatem renovare velimus. Non dubio quin Georgina Darceia omnibus antecellat sive pulchritudine sive elegantia sive artibus; atque amor ille, quem in me et Louisa conciit, in aliquid etiam auctus est quo plus audeamus sperare eam sororem nobis fore. Sententias hac de re meas mentionem fecisse nescio; sed comitatum his non tibi commendatis linquere nolo, et credo quominus contra rectam rationem aestimares. Iam frater meus vehementer admiratur; nunc ea intimissime saepiusque uti poterit; sicut illius favent huius familiares; neque ego illius soror nimium, ut puto, studeo si Carolum credo pectus femellae cuiusque vincere posse. At cum hae res cunctae faveant, atque non sit cur amor prohibeatur, num, o Ioanna mea carissima, erro dum spei istius eventus, quo laetius gauderent tot homines, indulgeo?” ’?

Litteris perlectis Ioanna ‘O Lisula mea carissima,’ inquit, ‘quid hoc de sententia putas? Nonne satis clara est? Nonne horum verborum vis significat Carolinam neque credere neque velle ut ego sit sibi glos; eam fratris de me lentitudinem plane persuasam esse; atque, si meas de hoc sententias suspicatur, in animo (etsi benevolenter!) habet me monere? Num aliter censere possim?’?

‘Nego; sic enim credo. Nonne audies?’

‘Libentissimo pectore.’

‘Brevissime loquar. Era Bingleia fratrem novit te amare, sed velit ut eram Darceiam in matrimonium duceret. Hunc Londinium sequitur detinendi causa, dum te suadet ut colere nolet.’

Ioanna caput quassans negavit.

‘Vero, Ioanna, me credere debes. Nemo est quin eo tecum viso amorem illius dubitaret. Habeo eram Bingleiam pro certo ita credere. Stulta vix est. Si in Darceio dimidiam talis amoris partem de se creverat, vestimenta ad coniiugium pertinentia imperavisset. Sed ita res se habet: minus sumus locupletes vel lauti quo placerentur; et quo plus vult ut fratrem eram Darceiam in matrimonium duceret, eo facilius, ut credit, alteram pactionem nuptialem nancisceretur; ita agit sollerter; atque si deesset era Burghana, non dubio quin res succederet. Sed Ioanna mea carissima, num pro certo, quod era Bingleia te certiorem de fratre maximam admirationem erae Darceiae moto fecit, eum die Martis modo visum iam virtutem tuam oblitum, etiamsi parum, esse credis; neque eam posse suadere ut ille amicam, potius quam te, multum adamet.’

Ioanna ‘Si de era Bingleia,’ respondit, ‘similiter censeremus, forsitan modum suadendi tuum tranquillaret. Sed te scio errare. Nullum dubium habeo quin Carolina quemquam decipere nesciat; atque mihi est hoc in casu sperare eam se decipere.’

‘Ita vero. Tu notionem fortunatiorem concepisse nequis, cum consolari mihi non pertineat. Magno opere, crede eam deceptam esse. Iam munere ei perfuncta es, atque nihilo magis opus est te angere.’?

‘Sed o soror mea carissima, num felice vivere possum, etiamsi eventu sit optissimo, si homine accepto, huius sorores et amici vellent ut aliam in matrimonium duxisset?

Elizabetha ‘Tuum est constituere,’ dixit; ‘at si, omnibus ut par est agitatis, te credis angoribus confecturam de duobus incommodatis sororibus esse plus quam felicitate uxoris, moneo magno opere matrimonium repudiare.’

Ioanna parum subridens ‘Ut ita loqui possis!’ inquit. ‘Etsi dolor illis reprehendentibus mihi afferatur, haud cunctarem.’

‘Hoc non dubito; itaque multum commiserari nequeo.’

‘Si tamen omnem per hiemem absit, meum nunquam erit optare. Sescenta accidere sex mensibus possunt!’

Contemnavit Elizabetha notionem talis absentiae. Erat, ut ei visum est, ex Carolinae desiderio orta, nequedum his sententiis, sive aperte sive arcano expressis, iuvenis tam liber ac solutus moveratur. Sorori de re quam gravissime locuta est, quae eventum felicem mox inveniret. Ioanna habitu non demittebatur quae, etsi verecundia amoris nonnunquam spem superabat, sperare ut Bingleium ad Villam Infrapratensem redire pectoris omnis desiderii explendi causa foret, paulatim coepisset.

Inter eas constabat quin matrona Bennet certiorem de familia digressa fieret, ne honestioris de insolentia conturbaretur; sed haec etiam communicatio inchoata sollicitudinem concivit et, consuetudine feminarum nuperrime perfecta iam rupta, illa fortunam deploravit. His adversis rebus longe et verbose deploratis, consolata est nihilominus quod bonus Bingleius in animo se habebat reventum fore, itaque mox ad Villam Longabornam venire cenatum, atque tandem commode declaravit ut, etiamsi inter familiam cenandi causa tantum invitatus, cenam binis ferculis praebere curaret.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: