| |||||||||||||||||||||
| ARS VIVENDI POCULUM CAFFEI PRETIO 50 LIBRIS Stercus carissimum omnium O tempora, o mores! Cives Londinenses bibere nuntiantur caffeum pretio quinquaginta librarum per poculum! Non satis id - fabae caffei illius e stercore animalis cuiusdam colliguntur!
Civettis - quae animalia in feris tractibus Africae et Austro-Occidentalis Asiae habitant, sed etiam a cultoribus in terris magis ad Boream iacentibus claustris tenentur - inter aliam escam dantur fabae rari generis coffei in insula Iamaica culti, nomine Blue Mountain, necnon maxime luxuriosi coffei Sumatranae, Kopi Luwak - his civettae in silva vitam agentes delectari dicuntur, colligentes tantum bacas maxime maturas. Quae fabae in intestinis animalis actu enzymarum partim consummuntur necnon colore samiteo, sapore autem quasi socolateo fiant. Quas qualitates servent etiam stercori immixtae. Annuatim tantum 500 chiliogrammata caffei Kopi Luwak in Sumatra colliguntur; pretium chiliogrammatis huius fabae esse usque ad 324 libras. Scripsit Stanislaus Tekieli |
| ||||||||||||||||||||