Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Lunae die 12 mensis Maii 2008
Prima
Nuntii
Acta
Ultimi nuntii (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Italici
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Bloga Latina
Pastrix
Ansgarii locus
Elessar
Verba & facta
Thersites
Mercatorius
Deus ex Crapula
Pseudolus
Archiva
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
A constitutional referendum is being held in Burma despite calls from the outside world for a postponement after last week'

De turbine quo Birmania vastata est

Regimen Birmanicum constituit suffragia de nova lege suprema die Saturni habenda esse, neglecta magna nationis perturbatione propter immanem turbinem ortam. Eodem die nuntiavit XXIII millia saltem incolarum profecto interiisse, ubi XXXVII millia sint ignotum esse. Procella enim Nargis appellata die tertio mensis Maii agros vicos urbes vel maximam urbem Rangoon vastavit, omnem populum defringens sed minime tyrannos qui iam diu cives Birmanicos oppresserunt: adiutores qui undelibet auxilia miseris afferre cupiunt vetiti sunt, ne fines superarent. Praesidens Ordinis Nationum Unitarum Ban Ki-moon severe rectores admonuit ut adiutorum gregibus accessus concederetur, sed singulae tantum USAe aëronavi Lunae die terram attingere licebit. XV centena milia Birmanicorum vehementi procella percussa esse existimantur.

Diurnarii retis televisifici Britannici BBC per delta fluminis Irrawaddy iter fecerunt atque horrifica narraverunt: catervatim cadavera hic illic dispersa, domos et casas tectis orbatas, arbores eradicatas humi iacere, dysenteriam inter superstites diffundi coepisse, auxilia minime calamitati adaequata esse. Institutum victus mundanum (World Food Programme) iam cibariorum magnam vim advexit sed distribuere nequit, quod rectores ipsi commeatus largitionem gubernare velint.

Interea cives Birmanici suffragia ferunt, exceptis regionibus turbine maxime afflictis: rectores ita comitia democratica post biennium habitum iri confirmant, oppositores contra hoc tantum tyrannorum propositum esse aiunt, ut ipsorum potestas magis magisque augeatur.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 10/05/2008 14h28



ANL

BREVES 8500 homines saltem interierunt, postquam immanis terrae motus intimas Sinarum regiones quasserunt.
Vladimir Putin minister primarius post diuturnum praesidentatum electus, ante diurnarios nomina rectorum patefecit qui secum foederationem gubernaturi sunt.
Minister primarius Israelianus Ehud Olmert accusatus est ab actore publico corruptelae.
Undecimo iam sequente mense Argentaria Centralis Europaea reliquit immutatam suam usuram principalem quattuor centesimarum.
Ex Civitatibus Americae Unitis pervenit nuntius, in Burma propter turbinem mortiferum centum milia interiisse, mille milia domo orbatos esse.


POLITICA
IN ORBE
IN ORBE