Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Veneris die 12 mensis Martii 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CRATER NUGARUM
sive chronica rerum vix credibilium in orbe terrarum evenientium "mortua lingua" scripta.
Untitled

"Nolim asini asinos sustineant..."

Imminente vetusto asinorum mercatu in urbe Godega (in Veneto posita), ad horum animalium “dignitatem” defendendam, aliquid inusitatum inceptum est: pueri, asinis vecti, hominibus (parentibus quoque) comitantibus, scholam petunt. Mane pueri, citius praeter consuetudinem cum e lecto surrexissent, locum constitutum conveniunt; illinc aselli, corbes in dorsis sustinentes (in quibus puerorum res collocantur), leni gradu pueros concitatione affectos ad scholam deducunt. Et pueri et parentes laetitia afficiuntur, alii quod vehiculo admodum insolito vecti magno cum gaudio scholam petunt, alii quod nullo labore effficiunt ut pueri lecti teporem deserant. Puerorum numerus, qui hoc animans vehiculum experiri cupiant, in dies crescit. Est qui hoc “agmen” insolitum aspiciens iocose dicat: “Nolim asini asinos sustineant!”

Re vera animal est asinus qui homines laboriosos significat; patiens et placidus quasi ludi sodalis est, quem puer sine ullo periculo manibus permulcet. Animis tranquillitatem confert, iis presertim qui anxii sint. In luco efficit ut visitator, longe ab urbis strepitibus, naturae coloribus et vocibus gaudeat. Asinae Ragusinae lac praeterea optimum alimentum compertum est matris lacti simile pro pueris praesertim qui lac vaccinum non tolerant.

Denique perutile hoc inceptum videtur pueris qui saepe, cum maiorem temporis partem domi agant cum electronicis instrumentis, rerum naturam ignorant.


- 07/03/2010 09h16
Non servi pyramides struxerunt.

Non a servis pyramides structas esse...

...docet Zahi Hawas, supremus archaeologus Aegypti. Viri qui pyramides erexerunt fuerunt - explanat ille - operarii liberi, qui post mortem sepeliebantur prope ipsas pyramides. Tales sint conclusiones investigandi sepulchrorum operariorum, qui struxisse creduntur pyramida pharaonum Cheops et Chephren ad Gizam. Quae sepulchra casu reperta sunt anno 1990. In parietibus tumulorum mortui se inscriptionibus pronuntiant esse "amici pharaonis".

Repertis notatiunculas operariorum patet iis cotidie ab agricolis suppeditabantur 21 boves ac 23 oves. Unde archaeologi ratiocinati sunt operarios fuisse circiter decem milia, multoties enim minus quam centum milia, ut adhuc putabatur secundum Herodotum.


- 16/01/2010 23h05
BASIAE NON TANTUM VOLUPTATEM AFFERUNT

BASIAE NON TANTUM VOLUPTATEM SEXUALEM AFFERUNT

Corpus amittere osculando?

Pinguetudine laboras ac velis nonnulla nimia chiliogrammata corpors amitti? Nihil vero facilius: satis tibi erit ter per diem tempore quinque secundarum alterius hominis (ut, exempli gratia, uxor aut maritus tuus) os osculari. Id spatio unius mensis regulariter faciens in summa amittes totam libram ponderis, sive dimidiam chiliogrammatis partem, basiare enim accelerat combustionem materiae. Talia saltem docent effectus investigationis scientificae, de quibus nuntiat situs interretialis softpedia.com.

Tempore osculandi (et statim post) etiam animus osculantium melius se habet propter endorphinum, id est hormon felicitatis, cuius tunc satis magna copia in cerebro producitur. Basiae reddant quoque corpus osculatoris robustius contra bacteria varia morbosa, nisi certe labia, quae basiat, pertinent ad aliquem morbo (e.g. grippae) iam laborantem.

Suavia putantur quoque hygiaenam dentium curare ac possint adiuvare... ructamina cohibere. Insuper veritatem confirmant proverbii, quod dicit duo capita melius semper quam unum. In summa intermedia homo spatio sui vitae osculationibus dat 20.160 minutas temporis.


- 13/12/2009 18h15
DOMUS AUCTIONARIAE MOX PRAEBITURAE TEMETUM CENTUM ANNORUM

DOMUS AUCTIONARIAE MOX PRAEBITURAE TEMETUM CENTUM ANNORUM

Shackletonianum vischium bene refrigeratum

Vinum effervescens sive vischium Scoticum aetate centum annorum mox gustatoribus praebiturae se esse sperantur magnae domus auctionariae Neoeboraci et Londinii. Cuius vischii possessor olim erat infortunatus peregrinator exploratoeque Antarcticae, Anglohiberus Ernest Shackleton (1874-1922, photographemate a laeva monstratus). Arcas autem vini effervescentis relinquere in Antarctica coactus est Shackleton temore expeditionis Nimrod, qua pervenit usque latitudunem meridionalem 88°23' (circa 140 chiliometris a polo australi), quo adire antea nemini hominum contigerat.

Anno 2006 arcae temeto plenae repertae sunt ab exploratoribus Antarcticae Neozelandensibus sub tugurio ligneo a Shackletonianis ante centum annum relicto. Quae arcae tamen glacie erant magna ex parte compertae at opes Neozelandensibus non aderant, ut eas abinde extraherent. Nunc decreverunt se illuc reversuros arcisque vischii plenis potituros. Ut putat Alistair Fastier, novissimae expeditonis moderator, excavatio temeti e glacie durabit a duobus diebus usque septimanam.

 


- 29/11/2009 15h41
W 2006 r.

Facies vexat somniantes

Anno 2006 mulier quaedam Americana morbo psychico laborans delineavit, therapeuta id rogante, faciem viri, qui "visitare" eam solebat in somniis. Casu a therapeuta inventum esse etiam alios phreneticos eandem faciem somniando vidisse. Delineatione aliis medicis tradita reppertum esse quoque multos horum patientes simili facie noctu affligi.Usque hodie nonnulla iam milia hominum morbis psychicis labonantium asseverant se in somnio hanc faciem conspexisse. Fortasse et tu, lector care, nam fautores vivae Latinitatis multi mente captos esse putant:-)


- 04/11/2009 17h01


ANL

BREVES Dum Sebastianus Pinera, novus Chilensium praesidens, munus suscipit, terra vehementer tremuit.
Centenae mulieres per vias Abuiae, capitis Nigeriae, propter immanem caedem quae Jose facta est reclamaverunt.
Regimen Israëlianus in Hierosolymorum insulis orientalibus MDC domos extruere molitur: quod consilium colloquia cum praesidentis Baraci Obama vicario damno afficiet.
Aer Lingus, societas Hibernica aërovectoria, DCXX operarios et aëronautas dimittere vult lucri servandi gratia.
Forsitan quingenti apud Josem, urbem Nigeriae, interfecti sunt: episcopus Abuiae ait non religionis sed paupertatis causa tanta facinora perpetrata esse.


SOCIALIA
RELIGIO
INSOLITA
IN ORBE
HOMINES

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: