|
|||||||||||||||||||
|
„Ephemeridem" scribentes Iam diu ego, diurnarius, acta hebdomadalia Latine scripta condere cogitavi, nam, puto, sit linguae Latinae resurgere, adesse ei debent acta talia necnon programmata radiophonica televisificave. Exspectabam tamen hoc temporis momentum cum Latinitas mea plus Ciceroniana esset. Quod cum numquam fieri intellexissem, pessima mea Latinitate rem nihilominus pergere ausus sum. Quo in incepto me libenter adiuvare adhuc assensi sunt: Caecilia Koch, Theodisca Monasteriensis, DISTICHIS res quae in orbe terrarum nunc eveniunt describens; Herimannus Novocomensis, Carolus Bogotensis, Nicolaus Gross, Stephanus Halensis et Ansgarius Legionensis nuntios et breves scribentes Dionysius Wood Britannus Birmingamiensis, Victorius Ciarrocchi Italus Pisaurensis, Volfgangus Jenniges Belga Lovaniensis et Iohannes Gluszak Polonus Lodziensis licentiam scripta ex litteris eorum quas ad Gregem Latine Loquentium mittunt depromere dantes; eorum gratia inter alia partes CHRONICA TTT, MEMORANDA et alia fiunt; necnon alii scriptores sicut Simona Karlhuber, Patricius Twomey, Patricius O’Cleirigh, Stephanus Rocca, inopinati textus nobis mittentes; Albinusque Flaccus, Francogallus nunc Cataloniensis, alchimista artis paginas in interrete struendi verba supradictorum meaque in corpora transmutans. Alii invitantur... Stanislaus Tekieli, Polonus Varsoviensis 6 Septembri 2004 ... et 75 fasciculis septimanatim in lucem editis Kalendis Decembribus anni 2005 tandem acta (fere) diurna facti sumus! |
|
||||||||||||||||||