Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 20 mensis Octobris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

FACETIAE

NUNTII PAROECIALES


Hi nuntii paroeciales authentici, e variis locis collecti, nunc in Latinum sunt translati; quamvis bono animo sint scripti tamen duplici sensu vitiantur, quod risum movet nec religionem laedit.

*Proxima futura feria V (die Iovis), hora quinta, matrum circulus sessionem habebit; eae mulieres, quae in matribus cupiant numerari, parochum, quaesumus, adeant.

*Feria VI, hora septima, nostrae paroeciae pueri in scaenam agent opus “Hamlet”, Vilhelmi Shakespeare, in aula pareociali. Omnes vicinos vocamus: Adeste in hac tragoedia!

*Dilectae matronae: mementote venditionis pro charitate; haec opportunitatem affert ut inutilia, quae aedibus saepe obstant, deponamus. Etiam maritos adducite.

*Hodie catechesis agitur “de Iesu, super aquis ambulante”.
Cras: “Iesus quaerendus est”.

*Certamen ludi bascaudarii inter paroecias perget feria III vesperi, qua die venite frecuentes et nostrae factioni magno plausu iuvate ut Christum Regem vincamus.

*Mementote ad feriam V inceptum iri catechesin pueris et puellabus, utriusque sexus.

*Mensis Novembris finem habebit precatione omnibus defunctis recitanda.

1 Basketball

Proposuit Paulus Kangiser


Speculum sericum

Agricolam sericum urbem profectum ad oryzam veneundum uxor petivit ut pectinen sibi pararet. Cum demum oryza omnino venita fuisset, agricola cum amicis convenit ad bibendum et celebrandum. Paulo post paululum ebrius dum rediebat domi in mente ejus venit sibi uxorem aliquid petivisse, sed quidnam? Non recordari quevit.

Emit igitur in taberna quadam muliebre quod primum ei allicit animum: speculum. Villam rediit. Donum dedit uxori, agrum petivit ut laboraret. Uxor postquam sese aspexit in speculo, flere coepit. Mater causam cur lacrimas effunderet rogavit.

Uxor speculum commodavit et “Maritus” dixit “mihi attulit aliam feminam, virginem pulchramque”. Mater sumit speculum et visum “Noli” filiae dixit “curare: est tantum vetula”


Proposuit Ismael Hispanensis


Sinistrani exemplar decem euronum



Nuper amicorum filiolam rogavi quo munere vellet adulta fungi.
“Praeses Reipublicae” respondit. Parentes, ambo
socialistae, aderant. Denuo rogavi: “Praeses si olim fieres,
quid imprimis tibi faciendum putares?”. Ea statim respondit:
“Cibum et tectum omnibus pauperibus dabo”. Parentes
libentes subriserunt. “Eia” inqui “quam laudabile
propositum!”.
Addidi: “ad hoc propositum perficiendum non est necesse -
inqui - ut sis Praeses. Cras venias, si vis, ad domum meam ut
hortum expurges et riges egoque tibi eurones dabo decem; deinde
te ad mercatum adveham; ibi semper est vir pauperrimus qui
eleemosynam petit; eurones decem ei dabis ut emat cibum et
incipiat cumulare ad domum habendam”. At puella, postquam
secum cogitavit, me firmiter ad oculos intuens, rogavit: “Quidni
iste pauperrimus vir ad domum tuam incedit, laborat, eique decem
eurones das ipsi?”. “En tibi” inqui “feliciter;
iam dexterana facta es!”.
Indeque parentes mecum non sermocinantur.


Proposuit Paulus Kangiser


Beata senectus






Proposuit Dominicus Gallipoli






Aqua et igni interdicere


Aqua et igni interdicere


Inaequalem non timent Syrtim


Caribdaeum nec saevum gurgitem.


Prurientes a Niliacis navigant mimae


Lascivae a Lybicis saltatrices oris


Luxuriosam undique Mediolanum petunt.


Conviviis frequentes et theatris adsunt


Sed Scylla durius hic latet monstrum,


stemmatis atrox Italiae adsertor


alienas quaerit magistratus puellas


ultra pontum ad expellendas.


Nocte excubantem Mauram


Imperator adspicit mammosam


statimque calescit. Aqua et igni


interdictam Igne suo refovet.






Proposuit Joseph Album Lilium



Bondi, magistratus poëta



Callidus fertur Ulixes inauditas


noluisse fallaces relinquere Sirenas,


vento currente secundo carina


carbasa rudes ceratis auribus


dum nautae pandunt


malo vinciri iussit


mira ne raperetur musica,


non vinclis nobis


te recitante, Bondi, opus est,


aures cerare malumus.






Proposuit Joseph Album Lilium



Ius trium natorum



Quas expellere Padanus conatur magistratus Imperator Mauras excipit utque pater amat.
Bis trium tibi ius tribuendum natorum
nam patrem quinque sed una tatam te vocant.



Explicationes adduntur, nam de rebus Italicis narratur:


ius trium natorum lex erat augustea quae eximebat familias(cui tres vel plus nati fuissent) a tributis.


Puellas Africanas (Mauras), quas Foedus Nordicum (magistratus Padanus)expellere conatur, Silvius Berlusconi (imperator)excipit et amat ut pater (nam longe senior puellis est). O Silvi, iure sex natorum pater vocaris, nam quinque te patrem ex lege (patrem) appellant (Berlusconi enim quinque filios ex duabus uxoribus genuit), una te patrem ex lubrico amore (tatam, Italico puerili sermone "papi")"









Proposuit Joseph Album Lilium


Berlusconiana (5)




Proposuit Dominicus Caveosanus


Berlusconiana (4)


Proposuit Dominicus Gallipoli


Berlusconiana (3)


Proposuit Dominicus Gallipoli


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: