Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Saturni die 4 mensis Februarii 2012
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

PERCONTATIO
BromTEXT

Bellum adhuc longe abest

Susanna Knaul diurnaria („Die Presse“) cum Shlomo Brom, viro Israeliano securitatis publicae peritissimo, collocuta est.

Die Presse: Pace inter Israeles et Aegyptios plus XXX annos durante tamen legatus Israelianus nunc fugatus est. Num id exspectasti?

Shlomo Brom: Similia provideri potuerunt. Nam exspectandum erat rationes, quae sunt inter nos et Aegyptios, difficiliores fore. Quae modo in urbe Kairo gesta sunt, nemo scilicet providere potuit, tamen difficultates quasdam provideres.

Cur talia nunc fiunt?

Causa est, quod novus actor praecipuus scaenam intravit, scilicet populus Aegyptius.

Quatenus vitio Israelium illa sunt facta?

Aegyptii non uni soli rei reclamant. Tyrannis id, quod populus sentiebat, semper neglegebat, sive de rebus internis sive de rebus externis. Status Palaestinensium animos hominum movet. Certe culpa quaedam apud Israelianos est: nam dubium non est, quin , si discordiae, quae sunt inter Israeles et Palaestinenses, tollerentur, ira hominum illorum facile sedaretur. Quod pace facienda potissimum impetraremus. Sed etiamsi fieri non potest, ut pacem faciamus, tamen variis modis discordias minuere possumus. Sed pro dolor contrarium fit: discordiae inter nos et civitates Arabicas culpa nostra augentur.

Quid ergo Israeles nunc faciant?

Praecipue id, ut denuo cum Palaestinensibus de pace agant.

Beniaminus Netanjahu, primus minister, hoc tempore magis calamitatem minuere quam rem publicam bene administrare videtur. Quid consilii ei esse censes?

Certum consilium equidem cognoscere non possum. Nihil agere videtur nisi id, ut in re publica supervivat.

Dies a.d. XII. Kal. Oct. appropinquat. Cum Palaestinenses ad Nationes Unitas tulerint, ut res publica Palaestinensis agnosceretur, Israeles magis magisque urgebuntur. In qua re  ubi sunt maxima pericula?

Rationes, quas habemus cum civitatibus vicinis, in discrimine erunt, deinde incertum erit, quae res apud Palaestinenses posthac fiant. Nemo quidem credit denuo de pace actum iri, ergo quid iis erit reliquum? Reclamationes continuabuntur. Sed res ita in discrimine est, ut facile e reclamatione caedes fiat.

Plures in dies sunt, qui dicant „ver Arabicum“ in „hiemem islamisticam“ mutari. Quid de ea re censes?

Dissensiones cum Aegyptiis continuabuntur. Tamen dicere non ausim pacem, quam cum Aegyptiis habemus, in periculo esse. Adhuc a bello longe absumus. De pace anno MCMLXXIX facta, quam servari Aegyptiorum plurimum interest, non dubitatur.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 12/09/2011 23h57



Nuntii Latini Catinenses

Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses


ANL

BREVES ONUs consilium securitatis disceptat, quomodo violentiae in Syria furenti finis imponatur.
Romae privatae exsequiae habitae sunt Ansgarii Ludovici Scalfaro, probi viri politici catholici qui rei publicae Italicae minister deinde praesidens fuerat, strenui legis supremae defensoris.
Indagatores Ordinis Nationum Unitarum rursus Persidem visitant, ut consilia regiminis de vi nucleari adhibenda cognoscant.

Exercitus Syriacus suburbia Damasci obsidere coeperunt, ut rebelles fortiter repugnantes profligarent.
Decem milia reclamant in urbibus Polonis contra pactionem, quae interretis libertatem repressura sit.
Multi hodierni regiminis Libyci oppositores narrantur cruciatibus in carcere a militiis enecti esse.


ATHLETICA
INSOLITA
HOMINES
IN ORBE
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: