Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 19 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

PERCONTATIO
Wespenplage im Sommer: "Sie holen Verstärkung und greifen an"

Vespas aestate esse molestas:
"Sociis arcessitis istae impetum faciunt"

 

Aestate exeunte sub divo vix comeditur sine vesparum carnis cupidarum impetibus. Quomodo earum impetûs evitemus – et quando maximê pugnaces sint, explicat Ioachimus Oehlke biologus.

 


En vespas placentae insidentes molestissimas

 

Ioachimus Oehlke, director quondam Germanici instituti entomologici, vesparum est peritissimus.

 

SPIEGEL ONLINE: Vespae his annis suntne pugnaciores quam prius?

Oehlke: Immigrant quidem novae species vesparum e regionibus mediterraneis, sed species, quae hominibus sunt molestae, ex longo tempore sunt eaedem.

SPIEGEL ONLINE: Suntne mores vesparum mutati? Non recordor eas prius carnes et pisces cupivisse.

Oehlke: Non, mos vesparum comedendi non est mutatus. Vespae unâ ex parte comedunt dulcia, ut energiam recipiant. Alterâ ex parte vespae opifices circumvolantes pro larvis quaerunt etiam nutrimenta proteinis abundantia. Eae vespae, quae nobis hominibus sunt molestae, sunt species sociales, id est eaedem vivunt populatim et singulas larvas cibant. Itaque proteinis indigentes advolant ad caseum aut carnem.

SPIEGEL ONLINE: Ergo eo tempore, quo proles cibatur, fames carnis augetur?

Oehlke: Augetur. Pleraeque species more sociali viventium quotannis habent duas generationes, interdum etiam tertiam valde seram. Mensis Iulius est is mensis aestivus, quo vespae rarissime apparent. At nunc cibatur generatio secunda.

SPIEGEL ONLINE: Quo usque tandem?

Oehlke: Per duas aut tres septimanas, hoc pendet a singulis condicionibus. Medio mense Septembri invasio vesparum solet esse finita.

SPIEGEL ONLINE: Possuntne vespae cibis insidentes morbos transferre?

Oehlke: Theoretice quidem hoc fieri potest. Species frequentissimae insident etiam merdae atque stercori – hoc non faciunt, ut illa devorent, sed ut capiant alia insecta.

SPIEGEL ONLINE: Taediosum est. Quomodo vespae arceri possunt a cibis? Oehlke: Nidi vesparum saepe quidem difficiles sunt aditu, sed si accedi possunt, nidi possunt auferri. Ad hoc faciendum horâ diei maximi frigoris, mâne versus horam quartam, nidum cucullo aut vasi hermeticê concludito, deinde aptum venenum insecticidale infundito aut fervefacito, ut vespae necentur. Sed optimum est hanc rem remittere ad specialistam.

SPIEGEL ONLINE: Ergo etiam tu quamvis vesparum perscrutator non recusas, ne vespae necentur?

Oehlke: Verbis efferendum est multas exstare species vesparum, perpaucas autem hominibus periculosas. Quae effectu humani cultus civilis foventur ideoque earum proles valde propagatur. Nos multos cibos relinquimus, reliquias ciborum abiciuntur in cumulum composturae et alios in locos – vespae autem fere omnia devorant. Itaque licet nidos earum auferre destruendos.

SPIEGEL ONLINE: Si vespae in horto aut in viridario impetum faciunt in aliquem, tempus non iam est quaerere nidum vesparum. Estne consentaneum, ut construatur decipula – aqua saccharina, quae infunditur lagoenae?

Oehlke: Hoc fieri potest, sed non sufficiet ad vespas efficaciter impugnandas, nam perpaucae vespae incident in lagoenam.

SPIEGEL ONLINE: Prodestne partem citri quartam, cui infixa sunt caryophylla, mensae imponere?

Oehlke: Quo fragrantia forti exorta vespae fortasse tam male sciunt volatum dirigere, ut removeantur. At num hoc effectum certum habeat, nescio.

SPIEGEL ONLINE: Quid mihi agendum est, si a vespis circumvolitor?

Oehlke: Ne eas manibus petas, alioquin iratae sociis arcessitis una impetum in te facient.

SPIEGEL ONLINE: Si vespas advolitantes manu leniter amoveo – num eae tantulam motionem iam esse impetum hostilem putant?

Oehlke: Plerique homines vespis advolitantibus excitatissime illas manu petunt. At si vespas caute, motu quieto semoveris, nihil mali tibi accidet.

SPIEGEL ONLINE: Nisi vespas petivero, certissime me non punget?

Oehlke: Fieri potest, ut vespa insideat cuti hominis, cuius membra convellantur; quam motionem corporis humani vespa cum putet sibi esse periculosam, hominem pungit. Equidem sino vespas cuti meae insidere, hoc non curo. Apud nos vespae minus sunt aggressivae quam in aliis mundi regionibus. In Africa atque America meridionali iam expertus sum tota examina vesparum impetum facere in me. SPIEGEL ONLINE: Si ita est, nobis feliciter accidit! Possumne vespas nostrae patriae sine periculo manu necare?

Oehlke: Potes, sed praestat eas necare muscario. Quo potes illas etiam fugare. Maxime cavendum est, ne illas allicias. Si in horto sedea, hoc anni tempore cibi bene obtegendi sunt.

SPIEGEL ONLINE: Suntne vespae aliqua ratione utiles?

Oehlke: Vespae alia insecta decimant, praesertim varias species muscarum – et aphides.

 

Huic colloquio interrogatorio moderatus est Frederik Jötten.

 

 

Hanc relationem d.28.m.Aug., a.2013 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editum e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est: „Wespen-Plage im Sommer: "Sie holen Verstärkung und greifen an".

Scripsit Nicolaus Gross - 01/09/2013 12h59



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: