Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 3 mensis Septembris 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

PERCONTATIO
DE NOVO PONTIFICE ELIGENDO

De novo Pontifice eligendo

Gian Guido Vecchi, diurnarius actorum in Italia editorum “Corriere della Sera”, percontatus est Cardinalem Walter Kasper (qui in imagine adposita ostenditur), unum ex praeclaris theologis adhuc viventibus, prope octuagenarium, praepositum Pontificio Consilio pro Christianorum Unitate.

Eminentissime Pater, numquid abdicatio Summi Pontificis Benedicti XVI Ecclesiam permutat?

Ecclesia eadem est per omnia saecula ac renovatur in continuitate, ut ait Pontifex . Quin potius quod se abddicaverit ac, deliberata re, munus deposuerit, nova luce Pontificatum ostendit.

Ex qua sententia?

Natura, essentia muneris Petrini a Jesu conceditur neque commutari potest. Commutatur autem aura sacra quae exstitit circum Pontificatum maxime duobus superioribus saeculis. Quae aura partim evanuit et hic eventus, prorsus inopinatus, transitus a facultate abdicandi ad rem effectam, nos monet ut de Ecclesiae condicione cogitemus.

Ab Eminentia scriptum est a Pontifice futuro multa consilia tradenda esse auctoritatibus regionis, cum sponte modum imponat suae potestati ad operam interponendam pro tota Ecclesia. Nonne recogitandum est de ministerio Petrino exercendo, de Pontificis primatu?

Ipse Johannes Paulus II a nobis petiit ut altius rem perscrutaremur in epistula encyclica ”Ut unum sint”. Eo magis hodie puto magni momenti esse, in mundo hodierno communi, rem meditari. Quaestio est praecipua , nodus solvendus in colloquiis oecumenicis cum ceteris Christianis, praesertim cum ecclesiis orthodoxis: non solum de “aio” aut “nego” disputandum est, sed quomodo Summus Pontifex Ecclesiam universam gubernet.

Ab Eminentia dictum est a Cardinalibus cogitandum esse de Ecclesiae statu; de qua re praesertim?

Animadvertimus in Europa saeculares mores increbrescere, novimus autem maximum Catholicorum numerum habitare in altera orbis parte, in hemisphaerio meridionali. Est condicio et certamen novum.

Estne opus etiam Curiam novari?

Maximi momenti sane est eam paratam esse aptius ad certamina subeunda hodierni temporis. Opus est ut dicasteria melius se colligantur, amplius inter se sententias communicent, nam saepe manus dextera ignorat quid sinistra agat! Praeterea recogitandum est de synodorum officio, quarum processu multi Episcopi decepti sunt.

Quid?

Interdum Episcopi coacti sunt ad tractanda generatim argumenta, non disseritur de rebus ab Ecclesia agendis definite. Proxima synodus ad nova ratione evangelizandum, id est ad praecipuam quaestionem, pertinuit. Sed ratio evangelizandi alia est in Europa, alia in Asia, alia in Africa, alia in America Latina… opus est ad certa et definita verti.

Agitur de primatu exercendo, de synodorum officio …

Quod dictum est de synodis non vult nec debet ullo modo Pontificis summam dignitatem laedere, sed contrarium fit. Pontificatus et synodalitas non inter se discrepant. Agitur ut reputetur vinculum inter Curiam et singulas ecclesias, quomodo communio fieri possit et maiore facilitate intra Ecclesiam communicetur.

Quo Pontifice hoc tempore Ecclesiae opus est?

Primum positum sit virum esse magnae fidei et sanctitatis, cui sit charisma quique fideles adtrahat; qui sit veridicus populi pastor, sed etiam pastor qui Ecclesiam regere possit. Puto nunc necessariam esse cognitionem et usum Ecclesiae universae. Non sufficere unius nationis nec diocesis peculiaris notitiam.

Sane Benedictus XVI ob sua abdicationem in historiae libris commemorabitur…

Primum mansi obstupefactus. Dicere “Non mihi vires sufficere, muneri renuntiare…” Magna reverentia et altissima existimatio mihi est erga eius facinus magnae fortitudinis et humilitatis. At Benedictus XVI in historiae libris commemorabitur ob omnia quae confecerit. Fidem Ecclesiae confirmavit et auxit; ingentes animi divitias hereditate nobis relinquit; videtur non mox nobis fore alius Pontifex tanti ingenii et spiritualitatis.

Sunt qui putent posthac posse eligi Pontificem ad tempus, qui suo munere solvatur ingravescente aetate ut ceteri Episcopi. Itane est?

Minime. Unusquisque Pontifex eligitur munus perpetuum expleturus. Restat ut plena libertate ei liceat ministerio commisso renuntiare, si velit. Optio Benedicti XVI illis qui ei succedent quaestionem magis instantem reddit. Sed fieri non potest ut Pontifex deligatur ad tempus, ministerium perpetua vita defertur.

(Sumptum a “Corriere della Sera”, die 20 mensis Februarii, anno 2013)

Convertens

Scripsit Lydia Ariminensis - 24/02/2013 16h22



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses





BREVES Novum scriptum lepidum Francisci Teutonici in rubrica "Crater nugarum" legitur.
Minister rei bellicae Ucrainorum Russiam accusat "magni belli incepti", unde multa milia victimarum exoriri possint.
Unio Europaea septem dierum intervallum concedit Russiae, ut aliter se gerat in discrimine Ucraino, novas poenas promittens.
Brasilia discrimen oeconomicum post diuturnum opum auctum obit.
Imagines satellitares a NATOne divulgatae demonstrant copias Russas in Ucraina rebellibus auxilium ferre.


INSOLITA
SOCIALIA
RELIGIO
IN ORBE
SOCIALIA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: