Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 17 mensis Octobris 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

PERCONTATIO
Acta diurna Taurinensia "

Abdel-Malek Al Houthi, ducis rebellium Huthorum percontatio

Acta diurna Taurinensia "La Stampa" interrogaverunt Abdel-Malek Al Houthi, ducem rebellium Huthorum, qui sese "salutem egenorum Iemenitarum" nuncupant, unicum praesidium contra saevas militias Al Caedae.

Quaestio: Qui sunt Huthi?

Responsum: Huthi sunt reiecti Iemeniae, tam ob fidem Shiiticam quam ob amicitiam cum Persis ab regimine pristini praesidentis Alis Abdullah Saleh oppressi. Ergo militias instituimus, quo Al Caedam aptius repugnaremus, duce Hussein Baddreddin fratre meo, anno MMIV interfecto.

Q: Quo occiso quid evenit?

R: Ego dux supremus factus sum, post diuturna proelia caedesque: tunc oppressa est rebellio Shiitarum sicut in ceteris nationibus Islamicis ubi "vera Arabica" exorta sunt. Postea egenis apta nos soli consilia comparavimus.

Q: Quae sunt consilia vestra posthac?

R: Populus nos suffulcit, vel illi qui corruptelae et rei publicae ineptitudinis contra Al Qaedam stomachantur. Nos ostendimus ut renovatam factionem omnes ad vitam politicam arcessentes, inter duas partes extremas tromocratarum et politicos conservativos et corruptos.

Q: Quid accidit in Iemenia, vacillanti republica?

R: Omnia praecipitaverunt neque inertiae tempus erat, ne tromocratis tantum locus maneret: mense Ianuario sedem gubernativam circumdedimus libertate praesidentem orbantes. Non tamen rem publicam subvertimus, sed societatis totius condicionem commutavimus.

Q: Quid de ista commutatione?

R: Sanae magnam partem Huthi dominantur: nam post pacem adiuvantibus Nationibus Unitis adeptam confestim impetum fecimus novumque regimen condidimus. Praesidens Hadis nos Persarumque regimen proditionis accusat, periculum Al Caedae neglegens, quae rei pubicae instar agit.

Q: Nihil ergo respublica contra tromocratas agit sine auxilio vestro ...

R: Soli contra Hiadistas et Al Caedistas nos Huthi pugnamus, interea in unun colligitur foedus hostium contra Persas sub eligendo calipha.

Q: Estne hoc bellum sectae vestrae?

R: Sane! Civitatibus Americae Unitis contradicendi non sunt qui soli in Arabica Paeninsula Sunnitis repugnant, Shiitarum oppressoribus.

Q: Num Civitates Unitae Huthis favent?

R: Hoc censeo, nisi tromocratas Iemeniae potiri velint, patet ceterum in peius verti amicitia cum antiquo socio Saudita. Commutatio a nobis incepta procedet, neglectis falsis corruptelae accusationinis in nos.

Q: Sunt qui vos putent bracchii loco Persarum in Paeninsulam Arabicam agere ...

R: Est vinculum spirituale Huthorum cum Ayatollah, nam res publica Islamica doctrinam Zaydisticam profitetur, quae a Shiitis exoritur.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 27/03/2015 20h15



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses





BREVES Auctoritates Turcarum moderatores Boreoamericanos edocuerunt sibi esse incisiones magnetophonicas et magnetoscopicas de nece diurnarii actorum Washington Post Jamal Khashoggi qui Byzantii in sede legationis Sauditae a custodibus verberatus, excruciatus et occisus esset.
Intempesta nocte terrae tremor graduum 4,8 magnitudine incolas provinciae Siculae Catinae e somno excitavit, aliis concussibus subsequentibus minoris ponderis. Parva corruerunt, sed magnus fuit pavor. Aliqui non graviter sauciati sunt.
Terrae motus graduum 7,5 magnitudine hesterno die insulam Sulawesi in Indonesia prostravit ob quem XLVIII interierunt; mane maris motus litus vastavit undis sex metrorum in altitudinem: complures sauciati sunt, alii dilapsi. Metus est ne multa milia conciderint vi aquarum rapta.
Mense Iunio hoc consilium Praeses Donaldus Trump Hispaniae dedit ut migrantium adventum ab Africa coërceret: “Moenia erigite in solitudine Sahariana”. Cum ei dictum esset quinque milia kiliometrorum eam in longitudinem patere “Finis Saharianus – inquit – longior Mexicano non potest esse”-
Senatus Europae hodie consilium comprobavit ut iura auctorum contra gigantes interretiales defenderentur quibus mercedes editoribus solvenda esset; alii hoc victoriam esse libertatis in edendo reputant, alii autem censuram.


INSOLITA
SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: