Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 23 mensis Novembris 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

VITA LATINA
Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum.
Lingua Anglica an Latina?

Lingua Anglica an Latina? (I)

Utinam unus saltem ex philologis has legat paginas!

Lingua Anglica his de causis nostris diebus ubique viget: primum, quod secundo bello mundano pacato, multarum nationum gubernatores atque intellexerunt egenis, qui ad vitam agendam victu et rebus necessariis carebant, adiuvandos esse ne motus et violentia orirentur, atque omnes iudicarunt oeconomia esse opus ad vivendi modum augendum et meliorandum; unde patet Adamum Smith, qui scientiam oeconomicam condidit et librum notissimum De Nationum Divitiis Anglice scripsit, maximi momenti esse; et quoniam scientia oeconomica a cunabulis suis Anglice est tractata, hac lingua academici et oeconomistae uti coeperunt.

Secunda causa invenitur in ipso secundo bello mundano, nam nisi Americani Septentrionales in Europam adiuvandi causa pervenissent, alium finem haec pugna habuisset aut valde diuturna fuisset si nationes contra Germaniam consociatae sine Americanis debellare debuissent; inde facile intellegas quanti Americanos eorumque linguam incolae Europaei, refecta pace, merito fecerint.

Tertia causa est Septentrioamericanorum amplissimus ex libertate oeconomica progressus, qui multos allexit ut in Americam Septentrionalem migrarent, lingua Anglica praecognita; neque academici et scientifici sunt praetereundi, qui praemium Nobelianum multies accepererunt operaque magni momenti Anglice scripserunt.

Lingua Francica ab Anglica superatur

In Francia autem postquam saeculo XVI unum sermonem (dialectus Île-de-France) in usu habuerunt et omnis ager Francicus una lingua unificatus est [1], in reliquam Europam lingua Francogallica maxime est pervulgata et praestantissime viguit usque ad saeculum XX, cum spatium Anglico sermoni paulatim cedere debuit.

Attamen non omnes Europaei culturam anglophonam irrumpentem bono amimo viderunt; inprimis numerandus est ingeniarius Francogallus Iohannes Capelle, qui anno 1952 linguam Latinam non Anglicam neque Francicam postulabat internationalem[2] adeo ut homines docti ea in plurimis rebus uterentur, dum ratio docendi in aptiorem modum redderetur, de qua ratione etiam nunc disputatur; huius vero ingeniarii verba non in vacuum ceciderunt nam alii professionales vel medici et sacerdotes necnon Latinitatis professores postularunt quoque ut lingua Latina in usum cottidianum revocaretur; itaque congressus et conventus de lingua Latina docenda et colenda passim celebrabantur vel Avennione (1956), Lugduni (1959), Argentorati (1963), Romae (1966), et alii non solum in Europa sed etiam foris vel in Senegalia (1973); etiam ephemerides sive editiones periodicae ortae sunt vel Latinitas et Vox Latina et Palaestra Latina aliaeque; attamen Latinitas in peius in dies ruebat adeo ut ab schola media paulatim ablata esset usque ad abolitionem.

Latinitas in dies evanescit

Causae huius abolitionis numerari possunt haec: plerique magistri vivam Latinitatem omnino nesciebant et discipulos cogebant transferre in linguam vernaculam opera classica quae iuvenes saepe respuebant; huc accedit quod post bellum mundanun secundum multae nationes ius suffragii dederunt iuvenibus, qui vel adhuc scholam mediam adibant vel ex ea recentissime exierant et Latinitatem utrisque maxime repellebant, nam annum paene decimum octavum suarum vitarum degerent; hi iuvenes a politicis alliciebantur ad suffragium sub ea promissione fere occulte dicta ut Latinitatem, si eligerentur, abrogaturi essent; praeterea multi horum discipulorum parentes minime solicitabantur quod filii sui Latinitatem ignorarent, nam ipsi cum discipuli essent repellebant linguam quam mortuam vel inutilem putabant; tamen non subito sed paulatim abrogatio facta est quia magistri timuerunt ne munera quae fungebantur statim amitterent necnon mercedes quas ex schola Latina accepturi essent. (sequetur secunda pars)


[1] Guy Licoppe, LE LATIN ET LE POLITIQUE Les avatars du latin à travers les âges, Musée de la Maison d’Erasme, 2003, pag.33-35.

[2] Iohannes Capelle aperte, quoad sciam, contra culturam Anglicam nunquam dixit, sed possum facere de re coniecturam.

Scripsit Paulus Kangiser



Catherine Gauchon
Artiste peintre

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: