|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
HISTORIA
Cultus deae Vestae vel Ἑστίας Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
Θεοὺς μὲν μούνους τούσδε ἱλάσκονται, Ἱστίην μὲν μάλιστα, ἐπὶ δὲ Δία τε καὶ Γῆν, νομίζοντες τὴν Γῆν τοῦ Διὸς εἶναι γυναῖκα, μετὰ δὲ τούτους Ἀπόλλωνά τε καὶ Οὐρανίην Ἀφροδίτην καὶ Ἡρακλέα καὶ Ἄρεα· τούτους μὲν πάντες Σκύθαι νενομίκασι, οἱ δὲ καλεόμενοι βασιλήιοι Σκύθαι καὶ τῷ Ποσειδέωνι θύουσι. Ὀνομάζεται δὲ σκυθιστὶ Ἱστίη μὲν Ταβιτί… (Herod. IV,59) Hos deos tantum precibus sibi conciliant, maxime Vestam, praeterea Iovem et Terram, quia Terram uxorem Iovis esse opinantur, post hos Apollinem, Caelestem Venerem, Herculem et Martem. Omnes Scytae hos colunt, aliqui Scytae vocati regii Neptuno quoque sacra faciunt. Vesta voce Scytarum Tabitì vocatur. Dea Vesta vel Graece Ἱστίη, ut Herodotus scribit, prima inter deos et deas apud Scytas colebatur, sed etiam apud Graecos et Romanos in magno honore habebatur. Ἑστία (Ionice Ἱστίη), soror Iovis et Iunonis (Hes.Theog.v. 453), apud Graecos dea fuit foci domestici (τὸ ἐφέστιον) positi in media domus parte, qui non solum ad vivendum necessarius erat, sed etiam ad sacrificia quae pater familias deis coram propinquis offerebat. Eodem tempore publice in templis honorabatur, cum res publica amplificatio familiae existimaretur. Cives qui profecturi erant ut in novo territorio coloniam constituerent, inde secum aliquantum flammae sic ferebant, ut patriam propinquitatem ostenderent. Denique, quia Graeci inter se cognatos opinabantur esse, Ἑστία Delphica imago exstitit nationis unitatis. Ut ignis purus est, sic eam puram et castam pii colebant, cum recusavisset ne Neptunum et Apollinem nuberet ut intacta maneret. Valde celebrabatur in Graecia et in coloniis, sed non sibi templa habuit, quia sua quodque oppidum et quaeque domus sedes erat. Ei locus erat in templis omnium deorum: nullum sacrum fieri poterat nisi Ἑστίᾳ ante ritum et in exitu libatum esset. Ex qua re dictum Graece ortum est Ἀφ’ Ἑστίας ἀρχώμεθα (incipiamus ἀφ’ Ἑστίας). Romae eadem dea appellabatur Vesta, patrona Laris domestici et custos rei publicae. Antiquissimum fanum ei sub Palatino erectum est: sacellum rotundum, nihil aliud nisi focus tectus, ubi perpetuo flamma ardebat, imago rei publicae. Si forte exstincta erat, hoc signum infaustum reputabatur, qua re Vestalis neglegens acerbe castigabatur. Vestales, adhuc puellulae, inter sex et decem annos aetate, a Pontifice Maximo eligebantur, primum quattuor, postea sex, ut per triginta annos sacri ignis curam haberent se intactas servantes. Horrenda poena damnabantur eae quae virginitatem non servavissent, vivae cum includerentur in sepulcro posito parvo cibo et aqua. Tempore statuto transacto, privatim degebant nec quicquam ostabat ne in matrimonium iret, sed saepe usque ad mortem munus sacrum explebant. Festum Vestae id est Vestalia quotannis celebrabatur die quinto ante Idus Iunias: penus templi aperiebatur ubi servati erant Penates Populi Romani. Eo die multa alimenta coquebantur super focum domesticum et asini coronis ornati et cum panibus suspensis ducebantur ad Vestae templum ad ostendendum deam cotidie familiis victum conservare. Scripsit Lydia Ariminensis |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||