Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 21 mensis Aprilis 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HISTORIA

DE OBSCURO OBITU RAPHAELIS SANZIO (I)

Abhinc quingentos annos summus artifex Urbinas immature mortem occubuit, sed obitus causa adhuc in incerto manet. Cum natus esset anno MCDLXXXIII, iuvenis interiit triginta septem annis aetate suo die natali sexto mensis Aprilis. Quae fuit mortis causa? Anniversarii celebratio de re varias disceptationes rettulit, ad quas tractandas primum quod Georgius Vasari testatus est in opere c.t.e. “Vitae excellentissimorum pictorum, sculptorum et architectorum", non praetermitti potest. Apud Vitam ei dicatam legimus Raphaelem intemperantia amatoria interisse post quindecim dies morbi cum febri assidua acutaque. Alio modo hac re dicta, illum affectum esse morbo Gallico vel Venerio.

Constat Raphaeli in illo tempore amantem fuisse puellam quam admirari possumus Romae apud pinacothecam Palatii Barberini in tabula nominata “Puella pistrini” (La fornarina), immo aliqui opinantur pictorem eam secreto uxorem duxisse. Hoc opus, quod inventum est in officina artificis post eius obitum, ut periti putant, Veneris vel Amoris imago est. Tamen de illa puella altera opinio exprimitur, eam meretricem fuisse, quod per ironiam nomen significare possit, a qua vel ab aliis scortis morbus ad artificem infusus sit. Quae coniectura fide dignam reddit intemperantiam amatoriam velut mortis causam. Ex aliquorum sententia in tabula nominata “Femina capite velato” (La velata) Florentiae exposita in Pinacotheca Palatina pictor idem exemplar effinxit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  ELLENICA
DVCIS EPIGRAMMA
Mamerci poesis
  HISTORIA
VENETIAE MDC ANNOS EXPLEVERUNT
Origo celeberrimae urbis in parvis insulis exstructae.
  ELLENICA
ALEXANDRI AETOLI A'
De poetae arte
  ELLENICA
ΓΝΩΜΗ Η'
  ELLENICA
DE VERIS REDITU
Tot antiqui poetae hoc tempus cecinerunt

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: