Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 2 mensis Septembris 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 3.dtp (1/1)

 

Caput  III

 

Etsi quinque filiabus suis adiuvata, matrona Bennet, quotienscumque rem petivit, ex sententia sua coniugem suadere qui honestum Bingleium depingeret haud potuit. Modis variis eum oppugnabant — sive rogatu impudento, sive rebus subtilibus utentes, sive coniecturis obliquis carpere conatae sunt; sed omnium artes frustratus est, ut tandem coactae sunt certiores a vicina Domina Lucas remotius fieri. Huius opinio permulto secundavit. Dixit Seniorem Gulielmum ab illo iuvatum esse. Illum iuvenem perpulchrum, liberalissimum et, quod summum, ad proximum conventum multis suis comitatum affore. Nihil suavius esset! Habuerunt aliquem qui saltitare studeret amaturum esse; atque de pectore honesti Bingleii magnopere speraverunt.

Matrona Bennet coniugi ‘Si unam filiam ad Villam Infrapratensem,’ inquit, ‘feliciter collocatam videre tantum potero, et ceteras in matrimonium pariter ductas, nihil plus desidero.’

Paucis diebus Bingleius salutationem remisit honesto Bennet et cum hoc in bibliotheca decem minutas consedit. Spe nonnulla puellas, quorum de pulchritudine certior factus erat, aspicere voluerat; sed patrem vidit tantum. Mulieres nonnihil feliciores erant, quod propter fenestram superam despicientes eum viderunt tunica caerulea indutum ac equum atrum vectum esse. Mox est invitatio ad cenam missa; sed cum matrona Bennet varia cibaria, quibus cresceret fama sua domestica, iam finxisset, advenit responsum omnia differens. Oporteret Bingleio iter crastino die ad Urbem facere, ut munus invitationis accipere non posset, et cetera. Conturbata est matrona Bennet. Nuperrime comitatu Hertfordiensi migratus est, quominus censere eum in Urbe negotiosum fore posset; atque ipsa timescens illum modo hic, modo illuc incessabiliter properaturum, conturbatur ne in Villa Infrapratensi, ut oportuit, nunquam subsideret. Domina Lucas fecit eum Londinium ivisse complures modo pro coetu saltatorio convocatum, ut timores paulum mitigaret; atque mox notum est ut Bingleius ad coetum veniret duodecim feminis septemque honestioribus comitatus. Tantis de feminis puellae perculsae, sed pridie coetus saltatorii gavisae sunt cum certiores factae essent ut non duodecim, sed sex a Londinio feminis comitatus foret — sororibus quinque suis et consobrina.

Atque ad cellam saltatoriam cum ventum esset, quinque erant tantum  — ipse Bingleius, cum sororibus duobus suis, harum unius maritus, et alius iuvenis. Bingleius erat pulcher et honestus visu; ei vultus amoenus et comitas simplex. Huius gener Hurst honesto more se gerebat modo; sed amicus Darceius, homo procerus bellus, vultu pulchro, gestu generoso ac, quod praesenti eo quinque minutis tantum diffamatum est, vectigale decem milia librarum per annum, brevi tempore animadvertus est. Hunc honestiores virum fortem esse censuerunt, mulieres Bingleio pulchriorem, et ad vesperem semifinitum multa cum admiratione conspectus est, donec viso fastidio eius favor populi minutus est, ipse superbus enim et arrogans perceptus, et implacabilis; neque omne eius in comitatu Derventiano rus eum fronte iniucundius contracta ingratum videri impedivit, quo difficilius ad amicum aequipararetur.

Brevi tempore honestus Bingleius omnibus in cella praeeminentibus noverat; vividus ut erat et simplex, saltavit assidue, iratus est de saltatione maturius finita, et in animo habuit qui ad Villam Infrapratensem ipse coetum saltatorium proponeret. Talis benignitas ipsa loquitur. Quanta erat dissimilitudo inter hunc et eius amicum! Darceius cum matrona Hurst semel et cum era Bingleia semel saltavit tantum, aliis feminis commendari recusavit, et, dum cellam circumambulat ac occasione data cum suis loquitur, vesperem austere trivit. Nunc qualis erat homo bene constatum erat. Toto in mundo erat nullus homo superbior vel ingratior, et nemo erat quin eum nunquam reveniturum esse vellet. Inter fortissimos vituperatorum erat matrona Bennet, cuius fastidium morum eius, quod unam filiarum contempserat, in odium morosum creverat.

 Oportuerat Elizabethae Bennet, propter paucitatem honestiorum, sedere per duas saltationes; at dum sedebat, Darceius prope steterat quo facilius illa eum cum Bingleio, qui nonnullas minutas saltare destiterat amici suadendi causa, colloqui audire posset.

‘Iam Darcei,’ inquit, ‘placeret si saltares. Piget ita inaniter te obstare solitarium videre. Melius ageres si saltares.’

‘Haud inquam. Tu me abominari scis, nisi cum consorte saltica familiarissima. Hic tali coetu esset intolerandum. Sorores tuae sunt promissae, neque est in cella alia mulier nisi ab ea comitatus poenas darem.’

Honestus Bingleius ‘Nolim ita fastidiosus,’ respondit, ‘etiamsi rex fuerim! Me crede, hoc vespere tot adsunt puellae amoenae, quot nunquam in vita aspexi, atque nonnullas vides egregias pulchritudine.’

Darceius ‘Tu cum sola in cella,’ inquit, ‘puella pulchra saltas,’ eram maximam natu Bennet aspiciens.

‘Mihi nunquam ante est puella conspecta lepidissima! Sed pone te iuxta sedet una soror illius, quae bellissima est et, inquam, suavissima. Sine ut consors mea introducat.’

‘Quam in mente habes?’ et se vertit ad Elizabetham breve intuendam, donec animadvertus dixit inhumane, ‘Sufficit, sed minus lepida quo allicere non possit; in praesente non libet quominus puellis ab alteris viris despectis dignitatem concedam. Melius agis si consortem tuam repeteres ut eius risibus oblectereris, nam causam mihi agens tempus absumis.’

Honestus Bingleius monitum cepit. Darceius abscessit; atque de eo erat Elizabethae nulla benevolentia. Illa tamen inter amicas enarravit acerrime; natura enim erat iocosa vivida quae aliquo deridendi delectaret.

Cuncta familia coetum vespertinum contrivit periucunde. Matrona Bennet gregem Infrapratensem viderat filiam maximam natu suam existimavisse. Haec cum Bingleio bis saltaverat, atque huius a sororibus accepta erat. Quanto mater ita oblectata, tanto est Ioanna, etiamsi minus strepentius. Elizabetha Ioannam gratificatam noverat. Maria audiverat se depictam esse erae Bingleiae puellam ex vicinitate artibus instructam; atque Caterina et Lydia consorte carere nunquam faustae fuerant, quod nihil magis ad coetum saltatorium colere adhuc dediscerant. Ad Longabornam igitur, locum illum ubi vitam ducebant et cuius primae erant vicanae, alacri animo redierunt. Honestum Bennet lectum non iam petivisse invenerunt. Codicem legens tempus ignorabat; nunc autem de gestis vespertinis, ex quibus multa sublimia erant exspectata, nonnullam curiositatem colebat. Hic speraverat sententias de advena uxoris deceptas fore; mox tamen narrationem aliam audivit.

Illa cum in cellam intravisset ‘Proh!’ inquit, ‘o Bennet mi dulcissime, vespere periucundo gavisae sumus, coetu saltatorio praestantissimo. Te adfuisse velim. Tantum Ioanna culta est, eo nihil superius fieri potuit. Nemo erat quin speciem laudaret; atque honestus Bingleius eam perpulchrissimam censuit, et bis cum ea saltavit! Hoc in mente tantum habe, mi dulcissime, re vera bis cum ea saltavit! et eam ex omni coetu solam bis rogavit. Eram Lucasam primum rogavit. Irata sum eum conspicere ad saltationem illam ducere! Sed haud amabat; ut scis quidem, nemo eam amare potest, sed notavit Ioannam secundum lineam saltantem. Itaque de ea rogavit, fecit ut introduceretur, et de duabus proximis petivit. Deinde duas tertias cum era Regia saltavit, et duas quartas cum Maria Lucas, et duas quintas cum Ioanna rursus, et duas sextas cum Lisula illaque Pistore. ’

Maritus impatienter ‘Si me misericordia dignum haberet,’ inquit, ‘dimidia minus saltaret! Ut faveat Deus, de consortibus tace. Heu, ut primum sibi talum extorsisset!’

‘En, mi dulcissime, eo gaudeo. Est praeter modum speciosus! Atque sorores eius bellissimae. Stolis earum per vitam aliquid elegantius nunquam conspexi. Ut arbitror, texta reticulata stolae matrona Hurst — ’

Nunc rursus est interfata. Honestus Bennet ornatum depictum deprecatus est. Illae igitur oportuit ut aliam partem causae peteret, qui narraret, multa cum acerbitate et nonnulla amplificatione, odiosam Darceii illiberalitatem.

‘Sed te certiorem faciam,’ produxit, ‘de Lisula, quae illi displicens non nimium desiderat; is enim ingratus dirus est homo et haud placendus. Superbus est et vanus quominus toleraretur! Ambulabat modo hic, modo illic, se credens praestare! Minus pulcher etiam ut abesset consors saltatoria! Te adfuisse volo, mi dulcissime, ut eum contempsisses. Abhorreo illum.’

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: