Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 31 mensis Martii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

S&O caput VII

Caput  VII

 

Dominium Honesti Bennet plerumque positum est in iure duorum milia pondo per annum, quod, filiabus suis calamitose, absentis heredibus masculis in agnato remoto talliatum est; atque illarum matris fortunae, etsi ad statum huius amplae, compensationem dare non poterant. Huius pater fuerat advocatus Merytonae, de quo hereditatem quattuor milia pondo adierat.

Sororem habuit in matrimonium ductam a quidam honestus Phillips, qui scriba fuerat patri eorum et ad negotium successione venerat, fratrem quoque qui Londinii vitam commercio probo degebat.

Oppidulum Longaborna a Merytona distavit non plus quam mille passuum; intervallum puellis aptissimum, quae modo ter, modo quater per septimanam iter ex consuetudine facerent, officii sive materterae sive tabernae adversum huius domicilium vestificariae fungendi causa. Duae natu minores Caterina et Lydia praecipue diligebant; imbecilliores erant sororibus, atque cum nihil haberent melius actu, necesse erat ad Merytonam ambulare quo facilius luderent mane vel colloquerentur vespere; ac etiamsi aliquo novi carere apparebat regio, semper matertera aliquid docere potuit quodammodo. Vero in his diebus, quod cohors militaris ad vicinitatem nuper advenerat, de multis novi multum gaudebant; milites perhiematuros essent qui Merytonam velut cardinem haberent.

Salutationes apud Matronam Phillips iam multa iucundi protulerunt. In dies singulos aucta est notitia sive ipsorum subpraefectorum sive horum nominum. Mox horum meritoria caenacula nota erant, et tandem puellae ipsos subpraefectos cognoverunt. Honestus Phillips omnes salutavit, ut filiae generis thesaurum felicitatis adhuc ignotum nunc reperirent. De nihilo nisi subpraefectis loqui poterant; atque divitias Bingleii, quae matrem excitabant, contra ornatus signiferorum militares flocci faciebant.

Auditis quodam mane illarum hac de causa effusionibus verbalibus, honestus Bennet tranquillo animo ‘Modum vestrum auscultans,’ inquit, ‘aliter quin vos duas praeter omnes in patria insulsas esse crederem non possum. Diu suspicabar, sed mihi persuasissimum nunc est.’

Caterina perturbata non respondit; sed Lydia omnino negligens antepraefectum Carter laudere non pepercit, quem inter diem salutare sperabat, quod iter in animum habuit ille Londinii mane crastino facere.

Matrona Bennet coniugi ‘Obstupesco,’ inquit, ‘mi carissime, quod tuas filias ita facilius censes inepte agere. Si tamen alicuius de pueris contemptim censere vellem, meas excluderem.’

‘Si meae ineptias agerent, spero me has fateri semper posse.’

‘Ita vero — sed accidit quo quaeque sit sollertissima.’

‘Hac una re, quo plus me assentor, dissidemus. Nos in eandem sententiam perfecte ire speraveram, sed satis dissideo qui duas iuniores nostras egregie stultas credam.’

‘O Bennet mi carissime, non tibi est quin tales puellas speres mentem sive patris sive matris eorum aemulari. Cum sicut nos aetate provectae erint, subpraefectos in mentem habebunt non plus quam hodie nos, ut opinor. Recordor memet rubram tunicam alias amavisse — etiamnunc in pectore inquam; atque si concinnus praefectus iuvenis, vectigal quinque vel sex milia per annum recipiens, unam filiarum mearum in matrimonium ducere velit, non recusabo; atque apud Seniorem Guglielmum nunc diebus nonnullis Praefectum Forster habui ornatum militarem perbene gerere.’

Lydia ‘Mamma,’ inquit, ‘amita mea dicit Praefectum Forster Antepraefectumque Carter nunc apud eram Gualteranam minus saepe adesse; nunc in bibliotheca Clarkeiana persaepe stare.’

Sed Matrona Bennet respondere volens impedita est, nam intravit pedisequus litterulas ad eram Bennet ferens; ex Villa Infrapratensi missae sunt, et nuncius responsum exspectabat. Delectata est Matrona Bennet ut oculi coruscarent et dum filia perscrutatur ardenter eloqueretur,

‘En, Ioanna, qui scripsit? Qua de re? Quid dixit? En Ioanna, festina, nos certiores fac; cito, cito age, o mea carissima.’

Ioanna ‘Scripsit era Bingleia,’ fatus recitavit.

‘O Amica mea cara, —
‘Nisi tu satis misericors eris ut hodie cum Louisa meque cenes, in aleam nos dabimus quo certius inter nos sit invidia ad extremam vitam, duae enim feminae una totam diem sine controversia sustinere non possunt. Proficiscere quam simul has acceperis. Frater meus et honestiores apud subpraefectos cenabunt. — Vale quam optime,

‘Carolina Bingleia.’

Lydia ‘Apud subpraefectos!’ elocuta est. ‘Cur amita mea de hoc nos certiores non fecit?’

Matrona Bennet ‘Cenabunt foris,’ inquit. ‘Ita infelices sumus.’

‘Rhaedane uti possum?’ petivit Ioanna.

‘Minime, carissima mea, equitare debes, quippe enim imbres exspectamus, ut necesse erit tibi pernoctare.’

Elizabetha ‘Ita callide ageres,’ inquit, ‘si nullum dubium habeas quin remittere offerrent.’

‘Proh! Honestiores iter Merytonae in rhaeda Bingleii facient, et Hursti equibus pro vehiculo suo carent.’

‘Valde rheda uti malo.’

‘Sed credo patrem tuum, carissima mea, equos omittere non posse. Nonne oportet, o mi Bennet, pro fundo uti?’

‘In fundo requirentur saepius quam eis uti possum.’

Elizabetha ‘Sed hodie si eos habes,’ inquit, ‘consilium matris agitur.’

Tandem a patre confessionem extorquit ut equi ad fundum promissi essent. Ioannae igitur opus fuit equitare, atque mater illam ad ianuam comitata est multa mala prognostica laete faciens. Huius spes peracta est; Ioanna enim non procul progressa erat ante dies perpluviosus est factus. Sorores de ea sollicitae sunt, sed mater gavisa est. Per totum vesperem pluit sine intermissione; pro certo, Ioanna redire non potuit.

Matrona Bennet ‘Vero perfauste proposui!’ dixit saepius quam semel, quasi ipsa aquam de caelo provocaverat. Non tamen ante mane crastinum felicitatem strategematis novisse potuit. Cum ientatum vix esset, nuntius has litterulas ex Villa Infrapratensi ad Elizabetham attulit:

‘Lisula mea carissima,—
‘Hodie mane me censeo in morbum incidisse, quod, ut credo, sit mihi heri omnino madefactae attribuendum. Amici mei benevoli sunt qui domum redire non patiantur ante revaluero. Etiam me hortantur Ionesum medicum consulere — noli igitur te conturbare si certiorem huius de re facta eris — atque, excepto dolore et capitis et faucium, vix aegroto. — vale, etc.’

Litterulis ab Elizabetha recitatis, honestus Bennet ‘En, cara mea,’ inquit, ‘si habet filia tua morbum periculosum — an moritur, cognoscere eam velut consectatricem honesti Bingleii fuisse, atque abs te mandata, nobis sit consolatio.’

‘Proh! Eam morituram esse non credo. Nemo tenui gravedine laborans moritur. Curata erit bene. Ibi dum restat, res feliciter evenit. Si rhaeda uti possim, eam salutarem.’

Elizabetha sincere sollicita, etsi rhaeda uti non potuit, eam visere statuit; sed ipsae non equitatrici ambulare oportuit. Sententiam renunciavit.

Mater ‘Ita inepte agis,’ censuit, ‘quae talem semitam lutosam perambulare vis! Ibi cum ventum erit, idonea visu vix eris.’

‘Satis erit si Ionnam visere potero.’

Pater ‘Num, Lisula mea,’ inquit, ‘summones ut equos arcessam?’

‘Equidem nolo. Spatium nolo spernere. Ambulare tria milia passuum, dum causam habeo, nihilo est. Ad horam cenandi regressa erim.’

Maria ‘Conatum ex benevolentia tua ortum,’ observavit, ‘miror, sed singula impulsio ratione est temperanda; et ex sententia mea, inter laborem et casum semper congruendum est.’

Caterina et Lydia ‘Usque ad Merytonam comitabimur,’ professae sunt.

Elizabetha ita comitata, tres filiae profectae sunt una.

Dum ambulant Lydia ‘Si festinamus,’ dixit, ‘forsitan antepraefectum Carter aspicere possumus, antequam discedit.’

Merytonae abscederunt duae iuniores hospitium uxoris unius subpraefecti ad petendum, ut Elizabetha incomitata ambulans iter continuaret. Scalas et lacunas impatienter transiliens agros celeriter transivit, ut tandem talis dolentibus tibialibusque lutatis et facie de calore motus atque ab exercitatione ardens domum aspiceret.

In cellam ientacularium introducta est, ubi aderant omnes Ioanna excepta, atque multum ea aspecta attoniti sunt. Eam tempestate adversissima, tria milia passuum incomitatam ambulavisse, et matrona Hurst et era Bingleia credere vix poterant; ipsa Elizabetha has habere contemptui de re gesta credebat. Hae tamen perurbane salutaverunt; et in earum fratris salutatione aliquid melioris urbanitate, ut facilitatis et humanitatis animadverteret. Honestus Darceius paululum, et Hurst nihil, locutus est. Ille inter splendorem colori motu datum et dubium de satisfactione talis itineris magni cernere non poterat. Hic solum de ientaculo cogitabat.

Ad percontationem de sorore responsum inauspicatum accepit. Era Bennet male dormiverat, sed, etiamsi surrexerat, febriculosior erat quominus cellam suam excederet. Placuit Elizabethae quod statim ad eam ducta est; atque Ioanna, quae solum ne perturbaret vel molestum daret inhibita erat ut non scripsisset se salutationem permultum desidere, ea visa gavisa est. Difficilius erat tamen quominus colloqui vix posset, et cum era Bingleia cellam excedisset, Ioanna nihil potuit nisi gratias de conspicua benevolentia accepta agere. Tacita Elizabetha aderat.

Cum ientatum esset intraverunt sorores; et has Ioannae tantam caritatem vel anxietatem exhibuisse visas ipsa Elizabetha amare coepit. Advenit medicamentarius, qui dixit aegram interrogatam, quod exspectatum fuisset, gravedine multum laborare, ut hanc vincere conarentur; qui lectum repetere monuit et medicamentas mittere pollicitus est. Sic mandatae libenter paruerunt, nam indicia febris crescebant, et caput ei condolescebat. Elizabetha nullo puncto temporis ex cellam excedit; neque abfuerunt ceterae; absentibus honestioribus, de facto nihil eis alibi erat faciendum.

Tertia hora a horologio significata, Elizabethae, ut credebat, abire oportuit, quae non libens hoc indicavit. Rhaedam ab Era Bingleia delatam paene acceperat, sed Ioanna, magna cura iniecta ne divelleretur, ut era Bingleia rhaedam delatam in invitationem commutare debuit, et illa ad Villam Infrapratensem in praesens tempus maneret. Elizabetha pergrate assensa est, et pedisequus ad Longabornam ad familiam certiorem de commoratione faciendam vestimentaque reportatum missus est.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: