Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 23 mensis Augusti 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 26.dtp (1/1)

CAPUT  XXVI

 

Matrona Gardiner, simul atque secreto cum Elizabetha loqui potuit, statim ac benevole consilium dedit; sententiis ex bona fide datis, sermonem his verbis produxit:

‘O Lisula mea, prudentior es quo minus in amorem incideres solum praeter monitum; itaque aperte loqui non moror. Graviter cupio te vigilem esse. Noli neque temet illigare nec eum in studium, quod temerarissum esset cuiquam impecunioso, ducere conari. Nihil habeo quod contra eum dicam; iuvenis est suavissimus et iucundus; atque opinor ut, nisi illa felice vita caret, quae recte meret, melius exspectare non possis. Sed, pro re nata, cura ne vanis specibus seducaris. Prudens es, quo facilius tu, ut una credimus, insipientiam fugias. Habeo pro certo patrem tuae obstinationi ac moribus fidere. Ne falles opinionem patris bonam.’

‘O matertera mea carissima, ita gravissime loqueris.’

‘Sic vero, ac spero etiam te quoque ita acturam esse.’

‘En, noli pavescere. Pro me perbene agam, etiam de honesto Viccamo. In amorem non incideret, si vetare possem.’

‘Elizabetha, nunc severe non agis.’

‘Me indulge, denuo explicare conabor. Hodie honestum Viccamum haud adamo; minime, hoc habe pro certo. Sed inter omnes est nemo mihi notus quin minus iucundus sit — at si de me dementus foret — en, ut censeo, ei haud est ita agendum. Inconsultam rationem agnosco. Proh! Darceius ille destestabilis! Pater meus ex sententia honorem mihi habet, quam amittere misereat. Pater tamen Viccamus favet. Denique, matertera mea carissima, pigeret si acta mea sollicitarent; quia tamen quotidie demonstratur ut iuniores quamquam impecuniosi cupiditates de pactione nuptiali conficienda perraro supprimerent, num ego, si tentata, tot homines prudentia antecellere possem, vel etiam me obstantem sapientius agere scirem? Polliceri igitur me non temerius agere queo tantum. Eum non facilius censebo me ante ceteras ponere. Quandoque ab eo comitata ero, non sperabo. Denique, quam optime me geram.’

‘Optime nonne ageres, si eum  deterreres ne persaepe adveniret salutatum. Sane matrem ne invitaret noli hortari.’

Elizabetha conscia ‘Ut hesterno die egi;’ inquit subridens: ‘sic vero, prudenter abstinerem. Sed noli credere eum saepius adesse. Dum tute hac septimana ades, persaepe est invitatus. Bene noveris sententias quo constantius coetibus amicos placeret. Sed rem veram dico et cum honestate, agere tentabo quod mihi prudentissimum videtur, et spero me nunc tibi satis dedisse.’

Matertera se dixit placitam atque, gratiis benigno de consilio ab Elizabetha datis, digressae sunt; optimum erat exemplum consilii tali de re datum at non maligne latum.

Comitatum Hertfordiensem a Gardineris Ioanna comitati nuperrime relictum honestus Collina ingressus est; quod tamen hic apud Lucasos commorabatur, parum erat matronae Bennet eius praesentia incommoda. Illius nuptiis mox confecturis, haec tandem spem reliquerat ut eventum ineluctabile crederet et iterum ac saepius maligne ‘istos felices fore’ vellet. In diem proximum Iovis constituturae essent nuptiae, et era Lucas die Mercurii venit salutem ultimam dictum; atque cum haec discedendi causa se surrexisset, Elizabetha, matris petulantis de optatis sine studio datis pudibunda, ipsa etiam ex animo affecta, illam ex cella egredientem comitabatur.

Dum una deorsum ibant, Carlotta ‘O Eliza mea,’ inquit, ‘nitar litteris tuis crebris.’

‘Vero ita poteris.’

‘Atque munus peto abs te praecipuum. Nonne venies ad me visendam?’

‘Spero nos hoc in comitatu Hertfordiensi saepe conventuras esse.’

‘Verisimiliter Cantium non linquam nisi spatio longo. Nonne igitur polliceris quo maturius iter Hunsfordiae faceres?’

Elizabetha recusare non potuit, quamquam commorationem iucundam haud exspectavit.

Carlotta ‘Pater et Maria mense Martiali venient,’ addidit, ‘ac spero te quoque venturam  esse. Te adeo, Elizabetha mea dulcissima, animo libentissimo sicut illos salutabo.’

Se habuit coniugium; nova nupta maritusque a ianua ecclesiae in Cantium proficisci sunt, et nemo erat quin, ut semper fit, multum haberet de re dicendum, sive audiendum. Elizabetha paucis diebus litteras ab amica sua missas accepit; atque, ut semper, continuabat epistolarum inter eas commercium; nunc tamen necesse erat ut huius libertas minueretur. Iam Elizabetha, quia summam necessitudinem amittere non voluit, litteras prioris gratia sententiae tantum scripsit et solatium amicitiae sensit esse finitum. Primae epistulae Carlottae multa cum aviditate lectae sunt; non potuit fieri quin crescebat exspectatio de novo domicilio, de dominae Caterinae suavitate et sua de felicitate aperienda; Elizabetha tamen, litteris tamen perlectis, Carlottam ubique sententias exspectatas declaravisse.  Verbis alacris usa est, quo suaviter vitam agere videretur neque alicuius mentionem faceret, nisi laudandum. Et domus supellexque, vicinitas et viae placebant, atque domina Caterina benevole ac comissime egerat. Ita est descriptio a Collina data sane temperata; at Elizabethae, ut de ceteris certior fieretur, necesse erat exspectare donec  ibi ventum fuisset ut ipsa viseret.

Iam Ioanna sorori pauca verba scripserat quo certius haec de se iter Londinium in tute perfecisse  novisset; atque Elizabetha speravit ut altera proximis litteris aliquid de Bingleiis scribere posset.

Sicut fere datur impatientiae praemium, est datum impatientiae suae huius secundae epistulae praemium. Ioanna iam septimana Londinii triverat, sed neque Carolinam viderat nec verba acceperat. Ut hoc tamen explanaret, litteras suas proximas ex Longaborna ad amicam dimissas posuit quempiam per casum amissas esse.

‘Matertera nostra,’ produxit, ‘cras in illa vicinitate ibit, et ego vicum Grosvenorianum petam.’

Cum salutatio confecta esset, et illa era Bingleia collocuta essent, litteras rursus misit. ‘Carolinam non alacri animo esse putavi,’ scripsit, ‘sed me visa gavisa est et exprobavit, quod de me Londinii fuisse non certior facta est. Iuste igitur arbitrata sum, nam proximam epistulam meam non acceperat. Earum de fratre rogavi sane. Suaviter agebat, sed multum cum Darceio, quo rarius eum viderent. Ut videbatur, eram Darceia cenaturam exspectarent. Hanc videre velim. Non longum mansi, quod Carolina matronaque Hurst egressurae erant. Credo me mox eas hic videre.’

Elizabetha caput his de litteris agitavit. Persuasum ei est ut Bingleius sororem Londinii manere modo per casum certior fieret.

Tritae sunt quattuor septimanae, sed Ioanna eum non vidit. Conata est se suadere ne desiderio moveretur; nunc tamen neglegentiam erae Bingleiae omittere non potuit. Cum totas per duas septimanas apud se opperta esset, et in dies singulos ante meridiem pro illa excusaret, tandem salutationem exspectatam accepit; sed quam brevissime  mansierat et rationem autem mutaverat, quo longius Ioanna se decipere non posset. Patefaciant litterae ad sororem nunc missae:

‘Pro certo habeo Lisulam meam carissimam, si de respectu erae Bingleiae me plane decepta esse confiteor, non posse aut triumphum de iudicio meliore suo agere aut dignitatem meam iactare. Sed, o soror mea cara, etiamsi ex eventu te recte iudicavisse novimus, noli me pertinaciorem censere si nihilominus, moribus illius agitatis, assevero fidem ex natura meam sicut diffidentiam tuam suasisse. Quare illa me colere vult, animo haud complector; sed, si redirent eaedem res, non dubio quin iterum decipiar. Carolina heri venit salutare, et non ante; interim neque codicillos nec unam quidem lineam accepi. Tandem cum adesset, dubitandum non erat quin ei non placeret; quod ante non venerat se excusavit, quamquam parum ac nimis accurate, nullum verbum de me rursus videnda fata est, et  omne aspectu mutata visa ut, cum me liquisset, consuetudinem omnino omittere constitui. De ea miseret me, quamquam improbanda. Me dilectans pessime egit; vere dicam solam istam familiaritatem attulisse. Sed ad misericordiam inducor, quod dubium non tantum est quin se male egisse credat, sed etiam persuasa sum ut de fratre sollicitum haberet. Ulterius explicare non debeo; at etiamsi nil attinet ut hanc sollicitudinem ferat, si patitur nihilominus, ita facilius explicabiles sint mores sui in me gessi;  atque pro illo sorori carissimo ac laudando, quantum laboret calleo.  Nunc tamen mirari satis talem sollicitudinem non queo, quia, si me colere voluisset, iam dudum me petivisset. Ut ex dictis ipsius sororis credo, ille doctus est quo certius me Londinii commorari sciret; sed eam ex sermone velle censeo se suadere ut vero eram Darceiam mallet. Haec omnia intelligere non possum. Nisi me severius arbitrari nolo, paene dicerem ut  ageretur fallacia. Sed res acerbas remittere conabor, ut animo laetari possim — praesertim de familiaritate tua et constanti materterae avunculique carissimi benevolentia. Nonne cito respondebis? Era Bingleia, etsi verbis incertis, aliquid dixit quominus is nunquam ad Villam Infrapratensem reventurus foret. Nobis sit mentio non facienda. Tam iucunde certior de amicis Hunsfordianis facta esse maxime placet. Oro te ut cum seniore Gulielmo Mariaque iter faceris hos visum. Credo ut istic commodissime esses. — vale quam optime.’

His litteris perlectis Elizabetha quidpiam dolebat; sed censens Ioannam non longius deceptam fore, a sorore saltem, gaudere coepit. Nunc de fratre omnino defuit exspectatio. Ne ut hic denuo coleret quidem voluit. Quotiens huius natura recensita, totiens peior visa est; atque ut poenam daret, vel beneficium in Ioannam redundaret, severe speravit ut sororem Darceii in matrimonium mox duceret, quia, a Viccamo docta, arbitrata est ut haec eum doceret quo plus felicitatem reiectam abunde requireret.

Iam Matrona Gardiner illo tempore Elizabethae admonuit ut certior hoc de honesto fieret, quod haec pollicita erat; atque Elizabetha docuit quo facilius matertera placeretur quam ipsa.  Resederat studium assimulatum, cessaverat sedulitas simulata, aliam nunc colebat. Elizabetha, dum omnia sentit, sine ira et studio videre ac his de rebus scribere potuit nihilominus.

Elizabetha pectore leviter modo stricta erat, et ipsa, quod opinata ut, fortuna favente, sors in se cecidisset solum, superbia satiata est. Honestiori erat quaestus librorum decem milia anglicorum subitus puellae, quam nunc avide colebat, blandimentorum magis egregius; sed Elizabetha, quae fortasse minus hac in casu quam in illo Carlottae certius iudicare potuit, illius cupiditatem haud improbavit.  Per contrarium, secundum omnium natura erat ita se gerere; at si illum non sine ullo animi angore eam reliquisse crederetur, Elizabetha potuit pro ambobus talem consummationem idoneam censere, quo sincerius felicitatem in illo velit.

Haec omnia matronae Gardiner sunt agnota; et rebus depictis producta his verbis: ‘Mihi persuasum est, o matertera mea carissima, quominus adamatrix me unquam fuerim; si enim sententia illa pura ac vero evecta essem, ad hoc locorum meum esset nomen illius gravissime odi et maledicere. Sed sententiae meae non solum in eo, sed etiam in eram Regiam benignae sunt et comes. Non est in pectore meo cur eam oderim, neque eam puellam nisi generis optissimi censere possum. Has inter res deest amor. Efficax erat diligentia mea; mihi autem, etiamsi me pro certo habeo, quod illum haud adamo, familiaribus necessariisque minus referre, exiguitatem meam, si modo aliis conferatur, non dolet. Maiore aliquando constat dignitas. Defectio est apud Kitteiam Lydiamque magis deploranda. Hae inter homines peritia carent, quominus iuvenibus speciosis sicut incomptis vectigal habendum esse crederent, etiamsi animo ita offenderentur.’

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: