Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 25 mensis Septembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 24.dtp (1/1)

Caput  XXIV

 

Litterae ab era Bingleia missae dubium finiverunt. A primis verbis notum erat ut omnes Londinii hiemandi causa collocati essent, et ab extremis ut paeniteret fratrem, quod comitatu non iam relicto temporis eguerat quo reverentius amicos hertfordienses valere iubere non potuisset.

Plane relicta est spes; atque Ioanna simul ac ceteras litteras perlegere potuit, paene nihil nisi professum scriptricis studium affirmatum repperit quo plus daretur solatium. Plerumque laus occupavit erae Darceiae. Denuo huius vis virtutis culta, et de familiaritate ex consuetudine allata Carolina gloriata est, ut desiderata illa, quae ex litteris recentioribus nota sunt, praedicaret facta fore. Multum gaudens autem depinxerat fratrem apud Darceium commorantem, atque laetitia exsultans huius consilii quadam de supellectile nova mentionem fecerat.

Elizabetha, dum a Ioanna de his plerumque certiorem fit, indignabunda silebat. Anima inter amorem sorori et ceteris odium divisa est. Carolinae dictum fratris erae Darceiae de studio nauci aestimabat. Olim et nunc quin is Ioannam adamaret non dubitabat; etiamsi eum amare semper inclinata, nunc sine ira, vix sine fastidio, aequum eius animum et obstinationis inopiam, quo facilius ab amicis dolosis illaquearetur et commodum suum horum ad mobilitatem obsequeretur, contemplari non potuit. Nisi tamen illius felicitas non solum fuisset detrimentum, licebat quo in modo ludere placeret, sed felicitas Elizabethae sororis est illigata, quod ille sine dubio sciebat. Denique multum in re erat excogitandum, etsi inutiliter. Illa in animo nullum habebat alii; sive tamen Bingleii caritas iam erat defuncta, an a suis intercedentibus repressa; sive Ioannae studium noverat, annon; quodcumque inter casus stabat, hoc quamquam sententiae oporteret movere, soror male perdita erat cuius tranquillitas animi turbata erat quoque.

Nonnullis diebus lapsis, aucta est Ioannae virtus, ut sententias suas Elizabethae confiteri posset; sed tandem, cum matrona Bennet etiam praeter consuetudine longius de Villa Infrapratensi eiusque ero questa esset, dicere debebat:

‘Utinam mater carissima mea linguam moderari possit! Dum continenter de eo est queribunda, nescit quantum me laedet. Ego tamen non conqueror. Mihi dolorem longius tolerare non est. At eum oblita ero, statumque priorem restitutus erit.’

Elizabetha incredula sororem cum anxietate intuita est, sed nihil dixit.

Ioanna aliquantulum rubens ‘Mihi fide cares,’ inquit; ‘Pro certo habe, tibi deest causa. Etiamsi eum inter amicos suavissimum in memoria retinebo, non est plus. Aliquid nec sperandi nec timendi habeo, neque ei obiicere possum. Dei gratias! ita non doleo. Ergo breve mora lapsa — pro certo me recolligam.’

Mox aucta voce ‘Iam me consolari queo,’ addidit, ‘statim, quod scio me vano fingendo errare tantum, ut nemo nisi me laesus sit.’

Elizabetha ‘O Ioanna mea carissima!’ vociferata est, ‘nimis bene te geris. Quasi angelorum sunt facilitas et innocentia animi tui; nescio quod dicam. Sensum habeo ut iustitiam pro te semper deserem, vel me nunquam in te meritam amorem dedisse.’

Negavit era Bennet se habere praeter modum virtutem, atque laude recepta sororis caritatem  laudavit invicem.

Elizabetha ‘Minime vero,’ inquit, ‘iniquum est. Apud te sunt omnes cultendi, et offenderis si aliquem contemno. Velim tantum te perfectam esse virtute credere, sed recusas. Noli metuere ne aliquid nimis faciam, vel praerogativam benevolentiae in omnes tuam praesumam. Abest opus. Pauci sunt ei quos amo, et pauciores quos magni facio. Quo plus mundum video, eo plus paenitet; et quotidie confirmatur sententia mea de inconstantia hominum universa, vel minima in aut virtute aut sensu de fiducia. Nuper duo exempla animadverti, quorum alterius mentionem non faciam; alterum est Carlottae matrimonium. Ratio non habetur! Ubique praeter rationem!’

‘O Lisula mea carissima, noli tales sententias ferre. Taliter te gerens beate vivere nequis. Agnoscenda est tibi diversitas sive ordinis sive dignitatis. In mentem duc honestatem boni Collinae, et Carlottae naturam firmam ac consideratam. Hanc memento filiam esse unam inter multos consanguineos; at quod ad pecuniam attinet, felix erit matrimonium; et omnium causa obsecro te, ut credas eam consobrinum nostrum diligere posse.’

‘Tui gratificandae causa, paene aliquid credere velim, sed nemo est cui prosit talis sententia; nam quo plus mihi persuaderetur ut Carlotta eum parum amaret, eo peius de ingenio quam nunc de animo illius censerem. O Ioanna mea carissima, Collina est ineptus homo inani superbia, persuasione tumens, atque mente astrictus; sicut ego, tu haec scis; sicut ego autem scis mulierem in matrimonium ab illo ductam aliquantulum insanire. Etiam Carlottam Lucas defendere non licet tibi. Pro singula homine ne tu significationem mutes praeceptorum vel dignitatis, neque aut te ipsam aut me suadeas quo plus cupiditas sit prudentia, an periculum invisum sit certissima felicitas.’

Ioanna ‘Ut opinor,’ respondit, ‘de ambobus vehementius loqueris; atque spero te, visis coniugibus beatissime viventibus, persuasam fore. Sed de his satis. Aliud attingebas. Mentionem causarum duarum fecisti. Te intellegere, Lisula mea carissima, deesse non possum, sed te oro et obsecro ne istum culpans dolorem mihi afficias, neque hunc contemnas. Ne promptius nobis consulto nocitas esse credeamus. Ne alacrem iuvenem caute ac circumspecto se gerere exspectemus. Persaepe nihilo nisi vanitate nostra fallimur. Fingunt mulieres admirationem nimium significare.’

‘Atque viri sententiam erigunt consulto.’

‘Si consulto agunt, agunt inexcusate; sed tot in mundo consilia, quot facere nonnulli mihi noti velint, haud arbitror.’

Elizabetha ‘Procul absum,’ inquit, ‘quominus rationem boni Bingleii vitae censerem excogitatam; etiamsi tamen facinus non intendit, an alios dolere non velit, errare potest ut sequeretur miseria et aerumna. Satis ad rem sunt incogitantia et inopia vel humanitatis vel firmitatis animi.’

‘An his omnibus tu vitio et culpae das?’

‘Ita vero; et firmiter. Si tamen sermonem produco, de hominibus a te magni factis iudicans displicerem. Inhibe me, dum potes.’

‘Itaque sorores eum commovere nonne credis?’

‘Ita vero, eius ab amico adiuvatas.’

‘Id credere nequeo. Cur eum commovere velint? Pro eo felicitatem nonne cupiunt; atque si amat me, nulla nisi me femina satis dare potest.’

‘Ficta est propositio anterior tua. Pro eo forsitan multa praeter felicitatem velint; exempli gratia, opes auctas; atque ut puellam pecunia, dignitate et superbia amplificatam in matrimonium duceret.’

Ioanna ‘Nullum dubium est,’ respondit, ‘quin velint ut eram Darceiam eligeret; sed fieri potest ut benevolentius agunt quam facis. Illam longius quam me noverunt; nec mirum si illam plus amant. Quodcunque tamen ipsae desiderent, parum veri simile est ut desiderata fratris obstant. Qualis est soror quae tali modo agere potestatem sibi det? Illum si autem me amare crederent, intervenire nollent; si satis amaret, vincere non possent. Tale studium affingens omnes praeter naturam agere facis, et miseret me. Re noli me affligere. Si fallebam, non pudet — vel errorem levem admisi saltem, aliquid nihilo prae ut male de eo aut sororibus cogitans senserem. Ergo rem quam optime accipiam, ut omnes sententiam meam intellegere possint.’

Elizabetha tale optatum adversari non potuit; atque hoc a tempore mentionem nominis Bingleii fecerunt raro.

Attamen matrona Bennet de absenti Bingleio mirabatur et fortunam adversam conquerabatur, ac quamquam raris tantum diebus Elizabetha dilucide explicare neglexit, plerumque animo dubitatione aestuabat. Etsi ipsa filia haec non credebat, matrem persuadere tentabat quo facilius opinaretur illius de Ioanna sedulitatem fuisse ex vulgari ac levi libidine ortam, quae hac nunc non visa cessaverat; etiamsi similitudo veri ad id temporis constatum est, necesse erat nihilominus ut eadem sententia quotidiens repeteretur. Nisi bonum Bingleium aestate reventurum esse scivit, Matrona Bennet solatium non acciperet.

Honestus Bennet aliter egit. Uno die ‘Itaque,’ dixit, ‘o Lisula mea, sororem tuam amore frustratam aspicio. Ei gratulor. Secundum matrimonium amat puella subinde amore aliquantulum frustrari. Ita habet rem excogitandum, et inter amicas genus indicii virtutis. Quando sors in te cadet? A Ioanna diu superari vix tolerabis. Carpe igitur diem. Tot adsunt Merytonae subpraefecti, quot affectationes femellarum regionis omnibus fallere necesse sunt. Viccamum elige. Satis est iucundus, quo honestius te repudiret.’

‘Gratias tibi ago, o pater mi carissime, sed hominem minus gratum etiam faverem. Nobis non est bonam Ioannae fortunam exspectare omnes.’

Honestus Bennet ‘Ita vero,’ inquit, ‘sed iuvat ut, quodcunque illius generis in te caderet, tibi est amantissima mater, quae beneficium maximum extraheret.’

Certe propinquitas Viccami valde iuvat ad tristitiam dispellendam, quae nuper propter prava consilia  invaserat Villam Longabornam. Eum saepe videbant, atque ad ingenium eius addita est universa approbatio. Omnia Elizabethae iam nota, de Darceio affirmationes, ac iniiuriis acceptis, nunc aperte agnota et propatulo divulgata sunt; etiam iuvavit omnes qui nuperrime certiores de re facti se credebant Darceium perosisse semper.

Iam era Bennet sola fuit anima quae res, societati Hertfordiensi ignotae, quibus culpa minuitur; ingenuitas dulcis ac firma indulgentiam semper commendavit, et ut errata fieri possent subiecit — sed Darceium ceteri omnes habuerunt hominum esse pessimum.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: