Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 7 mensis Decembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 22.dtp (1/1)

Caput  XXII

 

Familia Bennet ad cenam apud Lucas invitata erat, et inter maximam diei partem era Lucas benevole agebat quae honestum Collinam audiret. Elizabetha occasione accepta gratias ei egit. ‘Placet eum,’ inquit, ‘atque gratissimum mihi facis, plus etiam quam dicere possum.’ Carlotta dixit sese, cum utiliter egisset, satis factam, et de minimo ita trito tempore ample pensatam esse. Sic est Elizabethae anima erecta, sed Carlotta benevolentiam agebat plus quam intellegebat amica sua; plus non volebat, quo facilius hanc contra afflatus Collinae additos protegeret et hos ad se ipsam dirigeret. Ita agebat era Lucas: atque auspicia tam bene favebant ut, cum hospites sub nocte discederent, pro certo felicem exitum exspectaret, nisi ille comitatum Hertfordensem breviore tempore linquere sibi in animo fuisset. Sed huius naturam immunam ac solutam tenuissime aestimavit, nam crastino mane ex Villa Longaborna clam ac callide se subduxit qui domum Lucasianam festinaret eam petitum. Ex conspectu consobrinarum agere voluit quod, ut credebat, hae eo discedente viso coniecturam de consilio recte facerent, neque autem voluit inceptum notum esse, nisi ipse exitum felicem efferre posset; tutam enim mercedem iustissime exspectans, quia Carlotta spem in eum aliquantulum erexerat, nihilominus eventu die Mercurio peracto dubitabat et sibi ipse diffidebat. Aditus tamen blandissimus est. Illo ad aedes ambulante de fenestra superiore ab era Lucas percepto, statim haec profecta est ut eum inter semitam fortuito offenderet. Sed quot amor et eloquentia exspectare ausa est, tot plus illa eo in loco accepit.

Simul cum finita essent verbosa boni Collinae alloquia, omnia inter eos ex sententiis composita sunt; atque domum intrans obsecravit ut illam diem secerneret, ubi beatissimus homo fieret; et quamquam responsum pro tempore dare non potuit, femina felicitatem mitigare nolebat. Tarditas ingenii eum favebat quo peius mulier eius amorem delectaret, vel continuationem vellet; at erae Lucas, quae nullum sibi commodum expetens conditionem delatam acceperat statu confirmandi causa tantum, dies curae non erat.

Quam ocissime seniorem Gulielmum dominamque Lucas petiverunt, qui laetissimo cum studio consensum in consilium contulerunt. Praesentibus rebus boni Collinae secundis, filia, quae exigua legata modo receptura foret, in felicissimum matrimonium duceretur; at in futurum ipse Collina divitia legitime exspectaret. Statim domina Lucas, rarum studium plus quam ante tentum agens, quot annos honesto Bennet restent aestimare coepit; et opinatus est senior Gulielmus ut bonus Collina, simul atque Villam Longabornam possessor factus, cum uxore Aulam Sancti Iacopi petere deberet. Denique cuncta familia apte de eventu laetitia exsultabant. Spes in filiabus natu minoribus erecta est quo maturius in hominum coetus et celebrationes iam obirent; et in filiis quominus Carlottam omnem per vitam innuptam fore animo conciperent. Ipsa Carlotta satis erat sedata. Re desiderata attacta, nunc excogitare potuit. Plerumque sententiae erant bonae. Certe, bonum Collinam nec prudentem esse nec gratum; sodalitatis taeduit, et nullum dubium habuitt quin caritas eius esset commenticia. Foret nihilominus coniux. Etsi nec viros nec matrimonium admirabatur, semper matrimonium petiverat; hoc erat autem pro feminis iunioribus liberaliter institutis sed impecuniosis solum a societate provisum et comparatum; etiamsi incertam produceret laetitiam, contra egestatem quam suavissime protegeret. Iam hoc modo protectam foret; atque septem et viginti annos nata, nunquam pulchra visa, se sensit beatissime vivere. Has inter res minime placuit improvisus eventus Elizabethae Bennet, cuius amicitia maximi ex omnibus fecit. Non dubitavit quin Elizabetha miraretur et porro improbaret; ipsa etsi constantia non fluctuans, a reprehensione alterius sententiae laederentur. Ipsa illam certiorem facere constituit; itaque bonum Collinam ad Villam Longabornam cenandi causa redientem obsecravit ne familia pactionem nuptialem suspicaretur. Obsequenter promisit sane, sed non sine difficultate potuit agere; ad villam enim cum revenisset, ex exspectatione a longa absentia mota permultum rogatus est, quo difficilius responderet; at simul magnam refrenationem in se agebat, quod ardebat qui omnes de reposito amore certiores faceret.

Cum profecturus esset multo mane, ut familiam crastino die non videret, officium digressionis se habuit ante quam feminae lectos petiverunt; atque matrona Bennet, benigne et magna cum urbanitate, dixit ut, quandoque venire visum posset, iuvaret cunctam familiam.

Ille ‘O matrona mea dulcissima,’ respondit, ‘sic revocatus maximo opere gaudeo, quia ita sperabam; atque certissimam tibi faciam ut quam ocissime revenirem.’

Perattoniti sunt omnes; atque honestus Bennet, qui haudquaquam reditum maturum voluit, statim dixit:

‘O mi dulcissime rerum, nonne sic agens in periculum improbante domina Caterina te mittis? Propinquis neglectis, melius egeris quam patrona offensa.’

Bonus Collina ‘O mi optissime,’ respondit, ‘sic amabiliter monitus, maximas gratias tibi ago, et pro certo habeas ut tale inceptum grave non agam, nisi concurrerit ipsa domina.’

‘Diligentius agere nequis. Potius quam displicere, in alia te mittas; si autem, quia ad nos iterum venire in mentem habes visum, iram eius augendum credis, quod puto veri simillime esse, domi quiescas, et crede nos non laesos esse.’

‘O mi optissime rerum, de tantis amantissimis verbis credas me gratiam habere; ac habe pro certo, de hoc sicut de omni signo curae tuae dum in comitatu Hertfordensi maneo dato, litteras accipes quo melius gratias tibi agam. Quod ad consobrinas meas pulchras attinet, etsi mihi breviter absenti non necesse est, occasionem nunc carpo ut eas, consobrina mea Elizabetha non excepta, valere et laetari iubeam.’

Tum feminae quam urbanissime se subduxerunt; et, quod ille mox revenire in animo habuit, omnes aeque attonitae sunt. Matrona Bennet credebat eum in animo habere ut filiam natu minorem peteret, atque ut Maria eum accipere persuaderetur. Haec plus quam ceteris eius ingenium industriamque aestimabat; erat sententiarum gravitate saepe permota, et credebat ut ille, etsi minus ingeniosus quam ipsa, suo exemplo excultus suasusque latius legere, in comem consortem commutaretur. Sed crastino mane spem relinquendam ad ultimum fuit. Ientaculo perfecto, mox advenit era Lucas, quae absentibus ceteris Elizabetham certiorem de eventu proximi diei faceret.

Elizabethae per dies nuperrimos in mentem venerat ut bonus Collina se amicam eius amare posset; sed Carlotta eum tantum confirmavisse dissimillimum veri visum est, quantum ipsa non posset, atque propterea tantopere est attonita ut fines decoros praeteriret, quae exclamavit:

‘Bono Collinae sponsa! Carlotta mi carissima — fieri non potest!’

Vultus firmus ab era Lucas narrans servatus, gravi probo ita obiectato, sententias confusas punctum temporis patefecit; tali tamen responso exspectato, sedate mox ipsa respondit:

‘O Eliza mea carissima, num non est cur attonita es? Num bono Collinae amorem cuiuscunque mulieris, quia apud te prospere non gessit, non dandum credis?’

Elizabetha tamen, iam se collecta, non sine difficultate sed satis firmiter docere potuit quo laetius affinitas acciperetur, atque iussit eam optissime beatissimeque vivere.

Carlotta ‘Sententias tuas,’ inquit, ‘intellego. Ut opinor, attonita es, perattonita — siquidem nuperrime bonus Collina te in matrimonium ducere voluit. Sed re excogitatissima, exspecto approbationem tuam. Ut tibi notum est, libidine careo, et semper carui. Peto solatia domestica tantum; atque boni Collinae et mores et habitus et dignitas habiti, suasa sum ut apud eum laeta vivere potero, quantum possunt praedicare nupta plerumque.’

Elizabetha tranquille ‘Haud dubitandum,’ inquit; atque breviter ac ineleganter cunctatae sese ad familiam receperunt. Carlotta mox abivit, atque Elizabethae erat haec novi excogitare. Longe morabatur dum in animo de notione conditionis tam incongruae placari poterat. Etsi tribus diebus bonus Collina matrimonio bis delato ridiculum in modum se gesserat, antecessit acceptio gesta sua. Semper crediderat Carlottam aliquantulum ab ipsa de matrimonio discrepare, sed cum agere opus esset, eam sententiarum urbanissimarum repudiationis capacem, magni commodi capiendi causa, non opinata erat. Quam turpissime, Carlottam boni Collinae uxorem animo fingere! Et ad dolorem amicae cuius fama est maculata et quae minus iam aestimabat, denique addenda erat sollicitudo quin tali sorte electa amica beate vivere vix posset.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: