Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 22 mensis Novembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 19.dtp (1/1)

 

Caput  XIX

 

Crastino die Longabornae coepit ludus novus. Bonus Collina animum suum ex praescripto declaravit. Exiguo tempore relicto, quod ei commeatum extendebat ad diem Saturni tantum, sententiis pudoris, quominus etiamtum impediretur carens, more perordinato, quod rem cosuetam credebat, observantiam studuit. Aliquantum post ientaculum matronam Bennet cum Elizabetha et alia natu minore invenit, et hanc affatus est sic: ‘O matrona mea carissima, nonne me in causa sublevabis, dum hodierno die inter mane a filia tua pulcherrima beneficium peto colloquendi secreto causa?’

Antequam Elizabetha agere potuit nisi ei attonitae suffusa est rubor, matrona Bennet ‘Heu!—ita vero,’ statim respondit, ‘certe. Ut opinor, Lisae placebit — num recusabit? Kitteia, veni mecum, nos est scalas una ascendere.’ Atque, dum opusculis sumptis avolat, Elizabetha vocavit:

‘O mater mea carissima, noli abire. Obsecro ne abeas. Oportet honesto Collinae me excusare. Nihil mihi dicendum habet quin quiscui audire liceat. Ego discedo.’

‘Immo, Lisula, hariolaris! Cupio ut maneas.’ At dum Elizabetha commota vexataque videbatur, ‘Lisula,’ produxit, ‘flagito ut maneas honesti Collinae audiendi causa.’

Noluit Elizabetha tale mandatum opponere — et, cum brevi cogitavisset, ut opus esset quam ocissime et placide agere novit; itaque resedit, et affectus sive molestiae sive delectationis celare  conata est. Simul atque abierant matrona Bennet Kitteiaque, bonus Collina loqui coepit.

‘O era Elizabetha mea carissima, tantum abest incommodo, inquam, verecundia tua quo plus totam animi integritatem tibi augeat. Nisi paulo modo abhorreres, te minus digniorem haberem; sine tamen ut te certiorem faciam de potestate a matre tua laudabile ad hunc sermonem data. Quamquam ex fastidio tuo dissimulare velis, oratiunculae meae sententiam dubitare vix potes; manifestius est studium quominus non recte intellegeres. Cum in aedes vix ingressus essem, pro consorte per vitam meam futuram te elegi. Sed antequam sententiis hac de re efferar, forsitan expediat rationes coniiugio petendo meas profiteri — mihi autem in Harfordiensem comitatum venisse dum in animo consilium tenebam, et hoc est non dubitandum, deligendi uxorem’

Elizabetha de notione ut bonus Collina, maxime et graviter ut erat sedatus, sententiis suis corrumperetur, risui parcere vix potuit, quominus brevem intermissionem iam datam occuparet; itaque alter continuavit:

‘Hanc rationem affero primam cur uxorem ducendam est, quo iustius clericus rebus secundis (sicut ego) exemplum matrimonii parochianis proponeret; secundam, multum persuasum est mihi quo maius contentus esse possim; et tertiam, cuius fortasse mentionem prius facere oportuit, illa nobilissima domina, cuique tribuam libentissime dignitatem suam, maximopere commendat et monet. Iam hac de re iudicium suum (non etiam petitum!) me docere descendit; atque illum per vesperem die Saturni ante ego Hunsfordiam reliqui tantum, inter quadrillas nostras, dumque matrona Ienquinson scabellum pro era Burghana ponit, “Collina mi bone,” dixit, “tuum est uxorem ducere. Clericus, sicut tu es, in matrimonium se collocare debet. Apte pro me eligeres feminam generosam; at pro te, sit persona ignava et industria, non nimium educata sed etiam capax ac sollers vectigale tenue utendi. Hoc consilium do. Talem mulierem primo quoque tempore electam Hunsfordiam duce, ut salutem iubeam.” In transcursu, o consobrina mea venusta, mihi dicendum est quo plus comitatem ac benevolentiam dominae Caterinae Burghanae ex bonis a me deferendis non minimi pretii aestimem. Illius decorum, inquam, excellit alicui quominus verbis depingere possim; atque tute ingenio ac vivacitate, ut opinor, ei commendareris, silentio ac observantia praesertim ab illius dignitate necessario instigata. Tantum mihi de matrimonio in animo est; restat ut explicarem cur ad Longabornam  me verti loco vicinitatem meam, ubi multas habitare femellas amiabiles confirmare possum. Sed verum est, quod hoc domicilium mortuo tuo patre reverendo (qui tamen multos etiam annos tribuet fortasse) per successionem accipiam, quominus mihi placeret nisi uxorem ex filiabus eius eligere statuissem, ne de tristitia istius eventus nimium amitterent — quamquam post nonnullos, ingeminem, annos. Ita motus sum, o consobrina mea venusta, atque summissius petam ne minus de ratione diligens asperneris. Itaque restat nihil quin de viribus animi mei in amorem prono te certiorem sermone vehementisso facerem. Quot ad opes attinet, mihi nullissima est cura, neque dotem a patre tuo requiram, nam plane scio postulationem non esse concedendam; atque non plus quam mille librae quattuor ferentes pro centum, quae non ante mortem matris tibi erint, te unquam habituram posse. Hac igitur de re tacebo semper; atque habeas pro certo ut, cum in matrimonium te duxero, nulla contumelia ex ore meo egredietur.’

Nunc plane sermonem interrumpendum fuit.

‘At praeproperius agis’ dixit. ‘Me nullum responsum dedisse oblivisceris. Statim respondeam. Gratias meas de verbis honorificis tuis accipias. Etsi postulata tua ad me delata multum honorant. non aliter possum quin recusem.’

Gestu formali iacto, Collina ‘Iam meum non est certiorem fieri,’ respondit, ‘de consuetudine femellarum, quo iocosius postulata hominis, quae arcano accipere volunt, spernarent cum primum venia petita esset; atque hanc repuditam scio nonnunquam bis, etiam ter spernari. Itaque auditis verbis tuis ego haudquaquam exanimatus sum, atque te ad aram brevi ante tempore ducere sperabo.’

Elizabetha ‘Credeas, o bone vir,’ vociferata est, ‘audita affirmatione mea, sic ridiculo modo speras. Me non habeas, inquam, inter istas (si vivent tales) femellas quae tantam felicitatem in dubium devocare audent dum secundum petitum forte exspectant. Recusans ago graviter. Fieri non potest ut felicitatem mihi dares; atque, ut persuasa sum, nulla est in mundo mulier quam me minus potens quominus felicitatem in te conferre posset. Immo vero, si amica tua domina Caterina me novisset, credo hanc iudicavisse me omni ex parte rei ineptam.’

Bonus Collina valde graviter ‘Si pro certo haberem dominam Caterinam,’ inquit ‘opinaturam esse — sed illam de te non approbaturam animo fingere non possum. At hoc habeas pro certo, uti eam denuo visam honoratus certiorem de verecundia tua, de diligentia et de bonis animi indolibus faciam.’

‘O bone Collina, inquam, laudanda non ero. Sine, quaeso, ut egomet arbitrarem, et non mihi officium credendi parce. Velim ut beatissimus divesque vives, at manum tuam recusans omnibus viribus contendo ne res aliter eveniat. Matrimonio oblato, subtilitatem sententiarum tuarum nonne mulsi, quo facilius praedium Longabornanum sine pudore accipias, quandoque res se habeat.’ Atque  de sella surgens ‘Tandem igitur composita est causa’ fata est, et ex cella egrederetur, nisi honestus Collina allocutus est:

‘Quando iterum loquendi de re honorem capio, sperabo me responsum benignius hoc iam dato accepturum posse; etiamsi procul abest quominus hoc in tempore te dolorem infligere velle, quia scio feminas ex consuetudine primam hominis petitionem reiicere, attribuerem, at forte satis dixisti etiamnunc quo mollius, sicut agunt delicatissimae puellae, connubia nostra repelleres, nisi spem in me erexisti.’

Elizabetha acriore voce ‘O bone Collina’ respondit, ‘admodum, inquam, me obturbas. Si verba iam audita pro exemplo confirmationis accipere quis, nescio quo in modo repudationem ostenderem quo facilius persuadere possim.’

‘O consobrina mea carissima, sine ut me placeat quo facilius credeam repudationem petitionis meae tuam nihil esse nisi iusta perficienda. Breviter loquens has rationes meas do: Non mihi videtur quin conditio iam tibi delata sit ad acceptionem tuam digna, nec domicilium, quod praebere queo, haudquaquam alium quam valde expetendum atque optabilium. Et mihi status vitae, et cum gente Burghana familiaritas, et consanguinitas nostra, magnopere me favent; atque tuum est autem, invitis multis magnis et multiplicibus decoribus tuis, probabilitatem contemplari quo certius matrimonium a quoquam tibi non foret unquam oblatum. Infeliciter tibi exigua est dos, quo certius effectus pulchritudinis et bonae quidem animi indoles non prodessent. Oportet igitur credere te recusantem cum gravitate non agere. Itaque tibi more feminarum elegantium agere, ut suspensum me tenens ardorem in me amoris augeres, volenti attribuam.’

‘Scias, inquam, o bone vir, me equidem tali, quo callosius uteretur homo honestior, elegantia carere. Credi potius sincere me ex animo dicere velim. Iterum iterumque gratias tibi ago de honore mihi per conditiones tuas data, sed accipere non possum omnino. Ex omni sententia mea vetor. Num apertius loqui possum? Oro te et obsecro, noli me pro femella eleganti, quae obtundere velit, habere sed muliere rationali, quae ex pectore veritatem effundit.’

Ille animo decoris imperito se gerere visus est, qui ‘Semper delectas!’ diceret; ‘atque persuasus sum ut, simul atque optissimorum parentum tuorum ritu confirmatae erunt, haud dubitandum sit quin conditiones a me oblatae approbatione carere nequeant.’

Ad talem hominis pertinaciter se decipientis perseverantiam noluit Elizabetha respondere, et tacens se deduxit statim; at protinus cum ille recusationibus recoctis pro blanditia falso cepisset, ipsa patrem peteret, cuius sermo pro simulatione vel lenocinia femellae elegantis non perperam redderetur saltem, et qui praecise negans rem finire posset.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: