Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 25 mensis Septembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 13.dtp (1/1)

Caput XIII

 

Honestus Bennet matronae suae ‘O carissima mea,’ inquit dum ientant, ‘spero te bonam cenam hodiernam imperavisse, quod mihi est exspectare convivium aucturum fore.’

‘De quo loqueris, mi carissime? Nescio de aliquo, nisi Carlotta Lucas fortasse adventura visum — at meas satis bonas cenas eam habere spero. Credo eam apud se non saepe tales accipere.’

‘Homo quem in mente habeo et generosus est natura et nobis incognitus.’

Oculi matronae Bennet nitebant. ‘Et generosus et incognitus! Certe, aderit bonus Bingleius! En, certe honestum Bingleium visum gaudebo. Sed — heu! infaustum est! Est hodie nullum ex piscaria acquirendum. Lydia, o dulcissima mea, tinniatur aes — confestim Montanam docere oportet.’

Coniux ‘Bingleius non aderit,’ inquit. ‘Hominem exspecto quem omnem per vitam meam nunquam conspexi.’

Sic sunt ceterae attonitae; ut placeret cui ab uxore et quinque filiabus suis simul petitus est.

Ob curiositatem earum nonnullos temporis punctos delectatus, explanavit his verbis —

‘Abhinc circa mensem has litteras accepi; et abhinc circa semestrium responsum misi, nam casum in summo discrimen esse censeo quo maturius agere deberem. Scriptor consobrinus meus Collina est cui, me defuncto, licet vos ex domo eiicere simul atque vellet.’

Uxor ‘Eheu! o mi carissime,’ ploravit, ‘istius mentionem audire tolerare non possum. Te obsecro, sermonem illo de homine odioso omitte. Apud me est ex mundo aliquid durissimi, ut dominium tuum a filiabus talliatum est; at non dubio quin ego, si mihi fuisset, iampridem mutare conarem.’

Ioanna et Elizabetha legem talliandi explicare conatae sunt. Saepe hoc tentaverant, sed hac in causa matrona Bennet ultra rationem est perturbata, quae contra inhumanitatem, quo atrocius dominium a familia quinque filiabus ornata et pro homine ab omnibus spreto legatum fuisset, aspere conviciari coepisset.

Honestus Bennet ‘Sine dubio,’ dixit, ‘erat iniqua condicio imponere, at nihil fieri potest quin bonus Collina sit Longabornae reus heres. Sed si litteras audiveritis, forsitan voce peculiari tranquilliores fiatis.’

‘Minime vero, fieri non potest; etiam eum tibi scripsisse censeo simulatorem qui importune egerit. Amicos perfidiosos odi. Cur eius patrem non imitatur, qui cum te ex consuetudine rixatus est?’

‘Cur quidem; ut videtur, filius hac de re aliquantum dubitat, ut audies.’

 

 

“Hunsfordiae, Westerham Cantii iuxta,

d. xv mensis oct.

“Bone Vir,—

“Perturbat semper discordia inter temet et patrem defunctum meum honorandum, ut, quod eo fortuna adversa nunc careo, saepe dissensionem concludere vellem; sed aliquamdiu incertus inhibebar, quod timebam ne benevolentia ad inimicum eius designatum ostenta memoriam sperni videatur. — ” Sic, o matrona Bennet. “ — Iam animum tamen de re firmavi, consecratione enim inter sollemnia paschalia accepta, fortunatus sum qui favore Dominae Caterinae Burghanae, Senioris Ludovici Burghani vidua, cuius munificentia ac benevolentia me in officium bono praemio affictum huius paroeciae rectoriale provexit, ubi ritus caerimoniasque ab Ecclesia gentis Anglorum institutas exsequi praeparatus sum semper, illustrarem. Presbyter autem sum, quo plus mihi sit pacis inter omnes familias ad indulgentiam apertas beneficium et maturare et constituere; itaque his de consiliis collaudandis persuasissimus sum, quo facilius conditionem illam, ex quo proximus ego de dominio Longabornae talliato heres sum, tu benevolenter praetermitteres, ne ramum olivae tibi oblatum reiiceres. Neque aliter possum quin de filiabus tuis affabilissimis, quibus laedendis sum pro instrumento, qua hac de re me excusare volentem veniam abs te peto, molestiam exhiberem, atque te certiorem de facilitate mea quo certius satisfacere velim — sed de his posthac. Si me apud te accipere non improbaveris, mihi propono oblectamen qui te tuosque salutandos causa die lunae xviii mensis novembris ante quartam horam advenirem, et fortasse hospitalitatem tuam ad diem proximae septimanae Saturni abutar, quod sine incommoditate potero, quia Domina Caterina me per occasionem absente haud displicetur, dummodo alius ad officia diei Dominici presbyter conduceretur. — Crede me, o bone vir, amicum tuum benevolentem esse, et pro me feminam tuam filiasque suas salvere iubeas,

“Gulielmus Collina”

Epistulam complicans ‘Itaque hunc honestiorem pacis conciliatorem,’ dixit honestus Bennet, ‘ad quartam horam exspectamus. Saltem eum iudico iuvenem observantissimum ac comem, et non dubio quin probus notus sit, praesertim si Domina Caterina indulgeat quo facilius iterum apud nos adesset.

‘Ut mihi videtur, puellas tamen animo faveat, atque, si eis de re satisfacere velit, non ego dissuadebo.’

Ioanna ‘Etsi difficile est,’ inquit, ‘coniicere consilium quo utens nostri compensandarum causa satisfacere caperet, pro voto honorem meret.’

Primumdum Elizabetha vel egregio Dominae Caterinae obsequio vel benevolo ad parochiales sive baptizandos, in matrimonio coniungendos seu sepeliendos animo, quandoque esset necessitudo, imprimata est.

‘Istum hominem monstruosissimum esse,’ inquit, ‘censeo, quem enodere nequeo. — Est in stilo eius aliquid turgidi. — Et, quod heres est dominii talliati se defendens, quid significat? — non nobis est credere quominus mutaret, etiamsi posset. — An prudens homo sit, o pater?’

‘Minime, carissima mea, ita non puto. Spero eum partem aversam agere. In epistola commiscentur et obsequium et amor sui, ut animum ad spem erigerem. Cupido eum visum.’

Maria ‘Ut mihi videtur,’ dixit, ‘epistula defectionibus structurae caret. Etiamsi figura rami olivae nova non est ad summam, istam bene expressam habeo.’

Sive Caterina sive Lydia rettulit neque litterarum nec earum scriptoris. Haud probabiliter coccinatus adveniret consobrinus, atque illae acceptam viri dissimili colore induti societatem iamdudum non noverant. Quod ad matrem attinuit, auditis honesti Collinae litteris, huius inimicitia plerumque decreverat, ut tranquillissima et plane contra exspectationem coniugis filiarumque hospitium dare nunc vellet.

Bonus Collina certam ad horam advenit, et a familia cuncta salvere iussus est magna cum urbanitate. Honestus Bennet quidem non multa dixit; sed feminae colloqui volebant, et ipse Collina nec auxilio egebat nec tacere erat pronus. Iuvenis natus circa quinque et viginti annos fuit procerus et habitu corporis gravis. Gestu fuit severus grandisque, et sollenniter est moratus. Non dudum cum sedisset matronam Bennet de filiabus bellissimis gratulatus est; dixit se multum earum de pulchritudine doctum, sed verum nunc novisse fama depictum esse male; addidit autem non dubitare quin illas omnes tempori in matrimonium ductas videret. Haec urbanitas paucis modo auditricibus vix placuit; sed matrona Bennet, quae nulla blandimenta unquam reiecit, prompte respondit.

‘Perbene dicis inquam; atque hoc toto pectore volo, ne nimium egeant. Inaequabilis enim est pactio.’

‘Nonne hoc dominium talliatum in mente habes?’

‘Heu! o bone vir. Sic vero. Graviter sunt filiae meae privandae, de quo dissentire non potes. Te accusare nolo sane, nam hoc in mundo incerta sunt talia. Dominia cum talliata essent, nemo est quin dispositionem posteram ignoraret.’

‘Bene doctus sum, o matrona, de aerumna in consobrinas meas decoras imposita, quo plus in re dicere possim, sed caveo ne studiosior vel promptior videar. Sed puellae in me fidentiam habeant, nam ego earum admirari sum praeparatus. Hoc tempore non plus inquam; forsitan melius inter nos cum cognitum sit — ’

Interruptus est ut ad cenam vocarentur, et puellae inter se subriderent. Hae non solae erant  finites admirationis honesti Collianae. Atrium, cenatio et omnis huius supellex inspectae et laudatae sunt; et omnium commendationem pectore matrona Bennet sentiret, nisi vexata ut erat eum quasi dominus futurus omnia inspicere crederet. Etiam cenae per vicem admiratus est; atque orat ut certiorem de illa inter consobrinas suas, quae coqua esset egregia, fieret. Sed a matrona Bennet castigatus est, quae nonnulla cum asperitate asseveravit sese optimam coquam conducere posse, ut esset nihil coquinarii filiabus suis. Ille de altera displicita veniam dandam obsecravit. Illa voce leniore se irritatam esse negavit; sed quadrantem horae se excusare non pepercit.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: